Obrazy na stronie
PDF
ePub

utuntur. Singulas enim quandoque voces et phrases incidentes urgent tamquam auctoritatem divinam ad gravissima quaeque demonstranda. Generatim Christus Dominus ipse enuntiat principium: « donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant, Matth. V.18; Luc. XVI.17. Argumentando Apostoli inferunt veritates fundamentales ex particula adhuc semel Heb.XII.17; ex adiecto novum Testamentum ib. VIII. 8. coll. 13; ex nominibus Melchisedech, Salem, et ex omissa huius regis genealogia ib. VII. 2. 3; ex numero singulari in semine tuo Gal. III. 16; ex adiectivo fidelia nota: « dabo vobis sancta David fidelia » (1) Act. XIII. 34. Cf. Matth. XXII. 32. 43. coll. Marc. XII. 36; 1. Cor. IX. 9. 10. coll. 1. Tim. V. 18. Atqui talis argumentandi ratio in rebus gravissimis evidenter supponit et declarat sententiam de suprema auctoritate et de divinitate instrumenti. Christus ergo ipse et Christi Apostoli fidem, quam de hac librorum collectione penes Iudaeos fuisse vidimus, multipliciter usu ipso horum librorum confirmarunt; nec ergo potest divina auctoritas librorum omnium et partium librorum ad Scripturam pertinentium in dubium vocari, quin Christi ipsius et Apostolorum auctoritati et manifestae doctrinae contradicatur.

(1) In textu hebr. Is. LV. 3. nunc est: ONE 7 1700 gratias David fideles. Legerunt LXX. probabiliter D.

THESIS II.

Libri Scripturae inspirati sunt ita, ut Deus sit
librorum auctor.

« Cum libri non una sed pluribus rationibus divini dici queant; ex doctrina catholica tam in scriptis apostolicis quam in perpetua tra" ditione conservata, Scripturae credi debent divinae eo, quod sunt libri Dei et Deus est librorum auctor per suam supernaturalem actio» nem in conscriptores humanos, quae usu ecclesiastico ex ipsis Scri" pturis derivato inspiratio dicitur. »

I. Divinus potest dici liber a) ratione materiae, quod doctrinam continet divinitus revelatam sive ipsi scriptori sive aliis, quamvis scriptio illius doctrinae ex humana solum opera et industria profecta sit. Potest b) liber dici divinus ratione modi scribendi sub assistentia supernaturali Spiritus Sancti infallibiliter tantummodo errorem praecavente in iis saltem, quae ad scopum libri principem pertinent, quamvis ceterum scriptio sit ex intentione et opera hominis ita, ut ipse censeri debeat princeps in suo ordine auctor libri. c) Liber divinus est sensu strictiori ratione scriptionis, quae sit efficienter a Deo per hominem, in quem operetur ad scribendum et in scribendo ita, ut Deus ipse princeps auctor libri sensu proprio huius vocabuli censeri debeat. Haec supernaturalis et extraordinaria Dei operatio dicitur inspiratio.

Dicimus in thesi, Scripturas non solum primo et secundo sed etiam tertio modo, qui duos priores includit, secundum doctrinam catholicam credendas esse divinas.

Sane haec sententia: Deus est auctor librorum sacrae Scripturae, solemnibus iudiciis ab Ecclesia est proposita et declarata. In Concilio Florentino decretum pro Iacobitis (cf. Pallavic. Hist. Conc. Trid. 1. VI. c. 11. n. 11-15.) ita habet. « Firmissime credit, profitetur et praedicat (sacrosancta Romana Ecclesia) unum verum Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse omnium visibilium et invisibilium creatorem... Unum atque eundem Deum veteris et novi Testamenti, hoc est Legis et Prophetarum atque Evangelii

profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante utriusque Testamenti sancti locuti sunt, quorum libros suscipit et veneratur, qui titulis sequentibus continentur » (enumerantur omnes libri canonici). Hanc definitionem repetit Concilium Trid. sess. IV: « omnes libros tam veteris quam novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor... suscipit et veneratur... Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit... anathema sit. Si cui videatur ambiguum, quo sensu hic dicatur Deus auctor utriusque Testamenti, attendat ad contextum et conferat decretum Florentinum, quod Patres Tridentini in sua definitione secuti sunt, ut constat ex historia Concilii (Pallavic. 1. c.). In contextu incisum, « cum utriusque Testamenti unus Deus sit auctor, » continet rationem, cur libri utriusque Testamenti a Concilio suscipiantur pro sacris et canonicis. Atqui haec solum potest esse ratio ad suscipiendos libros, quatenus Deus vel directe dicitur auctor librorum utriusque Testamenti, vel dicitur auctor omnium institutorum utriusque Testamenti generatim et in his inclusive etiam librorum. Ergo uno vel altero sensu a Concilio Deus declaratur auctor librorum. In Concilio autem Florentino, ad cuius normam decretum Tridentinum conformatum est, locutio « Deus est auctor utriusque Testamenti, diserte declaratur in hunc sensum, ut intelligatur auctor librorum utriusque Testamenti; neque enim explicatio adnexa, a i. e. auctor Legis, Prophetarum atque Evangelii, alium sensum admittit, quod quidem evidens est praesertim ex secundo termino, ubi Deus dicitur « auctor Prophetarum, et ex modo, quo auctor esse dicitur in ultimo inciso: quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante utriusque Testamenti sancti locuti sunt, quorum libros suscipit (Ecclesia). » Verbo locuti sunt, cum possit significare locutionem ore aut scripto editam, intelligi hunc alterum modum locutionis patet ex contextu. Eandem fidem (appellationibus classium librorum paulisper mutatis) continet symbolum professionis catholicae Graecis propo

situm et in Concilio Lugdunensi II. a Michaele eorum Imperatore oblatum saeculo XIII; huic gemina professio saeculo XI. a Leone IX. missa est ad Petrum Episcopum Antiochenum (Hard. T.VI.P. I. p. 954.), saeculo IV. praescripta in Concilio Carthaginensi IV. Episcopis consecrandis (Hard. I. p. 978.), quae adhuc nunc ab Episcopis in sua consecratione editur. Formula in his omnibus documentis est: cre

do (credimus) etiam novi et veteris Testamenti, Legis et Prophetarum et Apostolorum unum esse auctorem Deum et Dominum omnipotentem. » Brevius sed eodem sensu dicitur in professione ab haeresi Waldensium redeuntibus praescripta ab Innocentio III: « novi et veteris Testamenti unum eundem auctorem esse Dominum credimus. » Nunc haec fidei doctrina explicite et verbis disertis definita est ab oecumenico Concilio Vaticano. « Eos vero (veteris et novi Testamenti libros integros cum omnibus suis partibus) Ecclesia pro sacris et canonicis habet.... propterea quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales Ecclesiae traditi sunt » Constit. Dei Filius cap. 2.

Modus igitur, quo Scriptura haberi debeat divina, exprimitur hac formula dogmatica: Deus est auctor sacrae Scripturae.

II. Iam ad declarandum quomodo haec fidei doctrina contineatur in revelatione, dicimus, hanc esse doctrinam Christi ipsius et Apostolorum, ut imprimis exhibetur in scriptis evangelicis et apostolicis. Argumentum ex hisce scriptis adferimus triplex, ex confirmatione scilicet fidei Iudaeorum quoad hoc caput saepe repetita a Christo et ab Apostolis, ex modo citandi Scripturas, ex declaratione diserta.

1. Si expendantur ea, quae ex Iosepho et Philone prolata sunt in thesi antecedenti n. II, evidens erit, hanc fuisse communem fidem ac professionem gentis Iudaicae tempore Christi et Apostolorum, scriptores librorum sacrorum in scribendo fuisse sub divina supernaturali actione ita, ut non modo doctrina et res scriptae censeri debeant divinitus propositae, sed etiam scriptio rerum tribuenda sit principaliter operationi Dei in homine et per hominem agen

tis. Tam Iosephus quam Philo ex fide certissima suae gentis sive in Palaestina sive inter alios populos constitutae testantur, libros sacros haberi scriptos a prophetis per inspirationem. Unde non solum prophetae prius acceperunt divinitus doctrinam, quam deinde suo marte conscripserint, sed scriptio ipsa est per inspirationem divinam. Id evidenter patet a) ex eo, quod ipsam actionem scribendi appellant prophetiam, scribere est prophetare: interpretes LXX. in ss. litteris vertendis, inquit Philo, « quasi numine correpti prophetabant. b) Patet ex modo, quo factam dicunt scriptionem quasi alio invisibiliter suggérente.» c) Patet ex eo, quod res formaliter ut scriptas adeoque ipsos libros efficienter divinae operationi tribuunt; ipsos enim textus scriptos dicunt esse « oracula prophetico ore (1) edita. » Immo d) dum supremam auctoritatem librorum inde repetunt quod scripti sunt per prophetas, eo ipso intelligunt, scriptionem ipsam esse a prophetis formaliter quatenus prophetae sunt. Notio autem prophetae est et penes Iudaeos erat hominis non suo nomine suisque viribus naturalibus, sed in persona Dei et per supernaturalem divinum impulsum agentis, loquentis, aut scribentis. « Prophetae sunt interpretes Dei, qui illis utitur tamquam organis ad manifestationem eorum, quae vult, » ait Philo De monarch. I. p. 820; « propheta nihil de suo profert, sed omnia aliena alio suggerente» Id. 1. quis rerum divin. haeres p. 517; « propheta est interpres intus suggerente Deo, quae dicenda sunt Id. De poen. et praem. p. 918. cf. Exod. VII. 1. coll. IV. 16.

In huiusmodi declarationibus distingui debet utique id, quod pertinet ad ipsam essentiam charismatis, sub quo libri

(1) Os propheticum, ubi de libris sermo est, sane non est materialiter intelligendum, sed est expressio metaphorica significans ipsam actionem manifestationis et prolationis idearum per signa sensibilia, quae in libris sunt verba non dicta sed scripta. Ita est « Scriptura praedicta per os David » Act. I. 16. et Zacharias genitor Baptistae « postulans pugilarem scripsit, dicens: Ioannes est nomen eius » Luc. I. 63. Qua eadem figura dicimus: ait, inquit, clamat Cicero; loquitur Demosthenes ore rotundo etc. Os vero propheticum est, quatenus manifestatio idearum procedit ex supernaturali Dei actione, quae inspiratio dicitur.

« PoprzedniaDalej »