Obrazy na stronie
PDF
ePub

singulis, ea demonstrant auctoritatem totius collectionis omniumque librorum et omnium partium ad Scripturam pertinentium.

II. Quaeritur, quae fuerit tempore Christi Iudaeorum sententia de gradu et ratione huius auctoritatis? Id discemus ex Iosepho et Philone, quorum prior Palaestinensis ex genere sacerdotali, alter Iudaeus Hellenista evidenter ita loquuntur ubique, ut circa hoc caput non suam opinionem privatam, sed notoriam et publicam totius populi fidem proponere intelligantur.

Imprimis ipsae perpetuae appellationes Scripturae sacrae, librorum sacrorum, librorum Scripturae atque aliae, quas paullo ante commemoravimus, et modus provocandi ad eas Scripturas tamquam ad divinum corpus iuris iam satis demonstrant, habitos fuisse libros auctoritatis prorsus divinae. Potest tamen propria vis et significatio, qua constanter hisce nominibus excellentiae eos libros designant, ulterius determinari disertis testimoniis.

Testimonium Iosephi, cuius verba supra citavimus ex 1. I. n. 8. contr. Appionem, ad haec revocatur. a) Eos libros ait tam didacticos et historicos quam propheticos non a se solum sed a suo populo credi et merito credi divinos (τα δικαιως θεια πεπιστευμένα); esse Iudaeis omnibus velut congenitum credere hos libros et horum librorum doctrinam divina dogmata, ita ut pro hac fide prompto animo mortem oppetant. b) Haec divinitas ex eo repetitur, quod libri illi omnes scripti sunt a prophetis ex inspiratione divina, nec ulli alteri quam prophetarum libris in ea collectione poterat esse locus. Postquam 1. c. contr. Appion. n. 6. 7. dixit, solis sacerdotibus et prophetis ( penes Israelitas fuisse munus scribendi historiam populi, sacerdotale autem genus semper servari impermixtum, concludit: « neque scribere omnibus fas erat, nec ulla in scriptis est discrepantia; sed solis prophetis (1), qui antiquissima quidem et veterrima

[ocr errors]

(1) Notio prophetae non solum est specifica, quam indicat etymologia vocis graecae, futura praenuntiantis, sed multo frequentius generica hominis loquentis, agentis, scribentis sub supernaturali extraordinaria operatione et inspiratione Dei ad divina consilia divinasque voluntates

ex inspiratione divina (κατα την ἐπιπνοιαν την άπο του θεου) didicerunt, res vero sui temporis clare descripserunt » (Cf. Aug. Civ. Dei XVIII. c. 41.). Unde c) nefas est in illis libris quidquam addere vel demere vel mutare. d) Hanc fidem et venerationem erga divinos libros servant Iudaei, quatenus manifesta est et perspecta successio prophetarum, qui tum libros scripserunt tum eosdem universo populo tradiderunt.

Philo non solum modo, quo Scripturis utitur, fere semper mystico demonstrat suae gentis fidem de earum divinitate; sed etiam diserte et frequenter docet, eos libros scriptos esse a prophetis, « quorum ore pater universorum oracula edidit" (De profugis p. 479.), « qui in persona Dei oracula ediderunt inspirati» (De Cherubim p. 116), « qui locuti sunt numine inspirati» (De confus. linguar. p. 326.). Quae quidem omnia non solum ad sermones ore prolatos, sed ad ipsa scripta referuntur; unde haec scripta appellat eximia oracula prophetico ore edita» (De nomin. mutat. p. 1066.). Locus praecipuus Philonis ad rem praesentem est 1. III. de vita Moysis p. 658. 659, ubi libros a LXX. interpretibus in graecam linguam translatos appellat « leges ex oraculis acceptas, in quibus nefas sit (in versione instituenda) quidquam vel demere vel apponere vel transponere. Hinc ait necesse fuisse, ut LXX interpretes in vertendis illis libris et ipsi prophetaverint: « quasi numine correpti prophetabant non alii alia, sed omnes eadem nomina et verba quasi quopiam invisibiliter singulis dictante. Historiam interpretationis Philo habet ex Aristea (vide in Bibl. Gallandi T. II.); nostra autem nunc refert considerare argumentum, quo inspirationem interpretum deducit. Illi nimirum libri vertendi ita sunt oracula divina, ut vel ipsam versionem decuerit esse inspiratam: a fortiori ergo libri ipsi sunt inspirati (1). Nondum quaerimus,

n

[merged small][ocr errors]

(1) Eadem quae Philo, narrant de inspiratione LXX. interpretum eamque ex divinitate ss. Scripturarum deducunt Patres bene multi, Iu

quae sit specifica notio inspirationis; evidens tamen est, Iudaeos tempore Christi et Apostolorum communi fide credidisse Scripturam, ac proinde libros omnes in ea comprehensos et librorum partes (cf. n. I.) tamquam documenta scripta sub operatione Dei supernaturali ita, ut infallibi liter contineant verbum Dei et documenta sint non humana sed divina, quibus credens ipsi Deo credit.

Potest hoc ipsum adhuc clarius demonstrari ex doctrina Christi et Apostolorum, quatenus sententiam de divina auctoritate Scripturarum populo Israelitico a prophetis traditam confirmarunt.

III. Hanc itaque de dignitate et auctoritate Scripturae in populo Iudaico fidem, quae totam eius religiosam, politicam et domesticam vitam regebat ac sustentabat

stinus cohort. ad Graec. n. 13; Iren. III. c. 21. al. 25; Clemens Alex. Strom. I. p. 342; Hilarius in Pss. praefat. n. 8; Cyrillus Hierosol. catech. IV. n. 34; Epiphanius de mensur. et ponder. c. 6; Augustinus Civ. Dei XVIII. cc. 42. 43; Theodoretus in Pss. praefat. T. I. p. 396; Olympiodorus Catena in Iob prooem. ed. Patrit. Iunii; Chronicon Paschale ed. Paris. p. 172; Georg. Syncellus Chronograph. ed. Venet. p. 216. 217.

« Nec mirum, ait Clemens Alexand. 1. c., inspiratione Dei qui prophe tiam dederat, etiam interpretationem tamquam prophetiam graecam esse effectam.» Augustinus vero 1. c. post expositam interpretum inspirationem: tam mirabile Dei munus acceperant, inquit, ut illarum Scripturarum non tamquam humanarum sed, sicut erant, tamquam divinarum etiam isto modo commendaretur auctoritas credituris quandoque gentibus profutura. » Sequenti capite 43. declarat, quam facili negotio ita conciliari queat discrepantia inter textum graecum et hebraicum. «Quidquid est in hebraeis codicibus, et non est apud interpretes Septuaginta, noluit ea per istos sed per illos prophetas Dei Spiritus dicere. Quidquid vero est apud Septuaginta, in hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem Spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. "Qui hanc sententiam voluerit tueri, poterit praeter sententiam Patrum in subsidium vocare, quod 1°. circa hoc tempus a primis Ptolomaeis usque ad tempora Machabaica plures fuerunt inspirati ad scribendos libros, at Iesus Sirach, scriptor libri Sapientiae, scriptores primi et secundi libri Mach.; quod 2. certum est, editionem graecam fuisse adhibitam et non raro eius lectiones diversas a textu hebraico adoptatas ab ipsis Apostolis, atque ab eisdem libros sacros in ea editione et cum multis lectionibus diversis ab hebraica fuisse at Scripturas inspiratas Ecclesiis traditos.

(cf. 1. Mach. XII. 9.), Christus Dominus ipse et eius Apostoli non modo non improbant vel corrigunt; sed immo dum ex una parte a Iudaeis ita credi et sentiri vel supponunt in usu ipso Scripturarum vel diserte testantur (Io. V. 39.), ex parte altera ipsi fidem eandem confirmant, et cum ea totam suam institutionem connectunt.

1°. Confirmat Christus ipse, dum ad easdem Scripturas appellat tamquam ad testificationem non humanam sed divinam et auctoritatis supremae ac infallibilis contra Iudaeos incredulos. « Ego autem non ab homine testimonium accipio..... Ego autem habeo testimonium maius Ioanne. » Hoc testimonium maius adfert triplex, opera quae dedit ei Pater ut perficeret ea, vocem Patris, Scripturas. Hoc tertium testimonium pluribus declarat. « Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me... Si autem illius (Moysis) litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?» Io.V. 34-47. Vide Io.X.34.35; Matth. XXI. 42. 43; XXII. 29. 31. etc. Utitur eisdem Scripturis tamquam instrumentis irrefragabilis auctoritatis ad instituendos discipulos fideles; inculcat necessitatem, ut impleantur Scripturae Matth.XXIV.15; XXVI. 24. 31. 54; Luc. IV. 21; XVI. 29. 31; XVIII.31;XXIV.26.27; Io.XIII.18. Vel ipsi tentatori opponit sententias Scripturae (scriptum est) Matth. IV. 4. 7. 10.

2°. Confirmant eandem fidem Apostoli usu amplissimo, quo Scripturas adhibent tamquam instrumentum divinae doctrinae et divinae auctoritatis. Ex testificatione enim et auctoritate Scripturae probant divinam missionem et dignitatem Christi ipsius, et suae doctrinae ac praedicationis auctoritatem divinitatemque; quod sane aliis quam divinis testimoniis efficere nec poterant nec volebant. Quam late sese porrigat hic usus Scripturarum, patet vel ex solis citandi formulis Scriptura dicit, Scriptura continet, scriptum est etc. quae in N. T. longe plus quam centies occurrunt. Ut vis intelligatur argumenti, quod ex amplissimo hoc usu ducitur, is considerandus est in triplici forma.

a) Apostoli adhibent Scripturas sensu litterali tamquam verbum Dei (cf. Marc. VII. 13. coll. 10; Rom. III. 2.), cui

M

serviat omnis intellectus, quodque non vi argumentorum, sed sola sua insita auctoritate valeat; ita ut argumentum divinae et revelatae veritatis et tota vis demonstrationis constituatur in formulis: Scriptura dicit, scriptum est Act. I. 16; III. 18. 21; VIII. 32. sqq.; XV. 15; XVII. 2; XVIII. 28; Rom. I. 2; III. 10. sqq.; IV. 23; IX. 17; X. 11; XV. 4; 1. Cor. XV. 3. 4; Gal. III. 8.

6) Utuntur Scripturarum textibus frequentissime secundum sensum typicum tamquam non minus verum et auctoritate verbi Dei efficacem ad probationes, quam est sensus litteralis Matth. II. 15. coll. Ps. XI. 1; Matth. XIII. 35. coll. Ps. LXXVII. 2; Io. XIII. 18. coll. Ps.XL. 10; Io.XIX. 36. coll. Exod. XII. 46; Act. I. 16. 20. coll. Ps. LXVIII. 26; CVIII. 8; Gal. IV. 22. 24; Heb. II. 13. coll. Is. VIII. 17. 18. At dum hac significatione typica ad exemplum Christi ipsius verba Scripturarum adhibent Apostoli, eo ipso supponunt et proponunt eas ut librum divinum, quia constat ex ipsa natura sensus typici, solum Deum posse esse eius auctorem. « Spiritualis sensus sacrae Scripturae accipitur ex hoc, inquit S. Thomas, quod res cursum suum peragentes significant aliquid aliud, quod per spiritualem sensum accipitur. Sic autem ordinantur res in cursu suo, ut ex eis talis sensus possit accipi, quod eius solius est, qui sua providentia res gubernat, qui solus Deus est..... Unde in nulla scientia, humana industria inventa, proprie loquendo potest inveniri nisi litteralis sensus, sed solum in ista Scriptura, cuius Spiritus Sanctus est auctor, homo vero instrumentum » S. Thom. Quodlib. VII. a. 16. cf. 1. q. 1. a. 10; cl. P. Patrizi Instit. de Interpret. Scriptur. c. 8; c. 9. a. 4; c. 10. a. 1. Insuper modo ipso, quo Apostoli absque declaratione et praeparatione hoc interpretandi genus adhibent, supponunt et approbant certam persuasionem ac fidem tam in Iudaeis quam in primis Christianis, contineri in Scriptura huiusmodi sensus typicos, proindeque supponunt et confirmant fidem de Scripturae divinitate, cum haec sit primum fundamentum sensus typici.

c) Demonstrant Apostoli, ad exemplum Christi ipsius, Scripturarum divinitatem argumentandi ratione, qua eis

« PoprzedniaDalej »