Obrazy na stronie
PDF
ePub

authenticus, quem scripsit ipse Christus Dominus, erant Apostoli; scriptus non atramento sed Spiritu Sancto (1), quibus charismate Spiritus Sancti, auctoritate et potestate instructis subiecit ceteros fideles docendos, regendos et sanctificandos.

Prima igitur origo, ac velut primus gradus doctrinae et disciplinae christianae, primus et supremus fons totius subsequentis perpetuae successionis est ipse Deus factus homo, verbo praedicationis, personali vivente magisterio. Perpetuitati prospicit non litteris scriptis figendo doctrinam et praecepta, ex quibus litteris homines singuli sibi derivarent fidem et vitam christianam; sed prospicit perpetuitati instituendo Ecclesiam, et Apostolis cum charismate Spiritus Sancti et cum tota doctrina communicando authenticum magisterium, qui est traditae doctrinae ac disciplinae velut gradus secundus cum primo et cum sua causa immediate nexus. Hunc alterum gradum consideremus distinctius.

2°. Sicut Christus Dei Filius, quamdiu versabatur in vita mortali, sua divina auctoritate revelabat veritates et tradebat divina instituta: ita instituit, ut Apostoli post suum discessum evangelium ab ipso acceptum praedicando et cum potestate docendo fungentes legatione pro Christo, propagarent inter omnes gentes; ut docerent observare omnia; ut sibi testes essent usque ad ultimum terrae; ut portarent nomen ipsius coram gentibus et regibus; ut praedicarent poenitentiam in omnes gentes; missi ea potestate qua ipse missus fuerat a Patre Matth. XXVIII.18. sq.; Marc. XVI.15; Luc. XXIV. 47; Io. XX. 21; Act. I. 8; IX. 15. In hoc munere docendi et regendi eis promisit et misit Spiritum veritatis, qui doceret omnia (revelanda), et suggereret omnia quaecumque Christus ipse docuerat, et in omnem induceret veritatem; promisit se eis docentibus omnibus diebus adfu

(1) «Non enim Apostoli de monte descenderunt tabulas lapideas in manibus portantes sicut Moyses, sed Spiritum in mente circumferentes et thesaurum quendam ac fontem dogmatum et charismatum effundentes; ita ubique circuibant libri et legum codices vivi per gratiam effecti» βιβλια και νομοι γενομενοι δια της χαριτος έμψυχοι κ. λ. S. Chrysost. in Matth. hom. 1. n. 1.

turum Io. XIV. 16; XV. 16; XVI. 13; Luc. XXIV. 49; Act. II; 1. Pet. I. 12; Matth. XXVIII. 20. Unde ex diserta Christi asseveratione, qui Apostolos audit et recipit, Christum audit et recipit, cum eorum doctrina et eorum auctoritas sit ipsa doctrina et auctoritas a Christo accepta Luc. X. 10. 16. (cum parallelis).

Modum hunc praedicandi evangelium et propagandi Ecclesiam a divino magistro praescriptum et institutum videmus in exsecutione rebus ipsis completum ab Apostolis. Ubique munus et auctoritatem legatorum Christi Dei sibi vindicant Rom. I. 5; X. 14. sq.; XV. 18; 1. Cor. II. 16; III. 9; IV. 1; 2. Cor. III. 6; V. 20; 1. Tim. I. 11. Signis et virtutibus Spiritus Sancti tamquam sigillis suae doctrinae, missionis auctoritatem confirmant ad exemplum Christi ipsius Marc. XVI. 20; 1. Cor. II. 4; 2. Cor. XII. 12; 1. Thess. I. 5; Heb. II. 3. 4. Hac auctoritate docentes integrae praedicationi ut verbo non suo sed Dei fidem et obedientiam exigunt, atque ita congregant fideles in Ecclesiam, cuius una est fides et una professio, quia est fides et professio saltem implicita integrae praedicationis apostolicae Rom. XVI. 17; Gal. I. 6-9; 2. Tim. I. 13. 14; III. 10. 14; Eph. IV. 15; Matth. XXVIII. 20.

Huic igitur auctoritati ex adverso respondet obedientia fidei in credentibus non liberae optionis, sed sub discrimine aeternae salutis necessaria. « Praedicate evangelium.......... qui non crediderit, condemnabitur » Marc. XVI. 16. Obedientia fidei praestatur quidem ipsi auctoritati Dei revelantis: « cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei » 1. Thess. II. 13. Verumtamen auctoritas revelatoris Dei immediata secundum suavem providentiam et secundum positivam Dei et Christi institutionem patefit et applicatur tum singulis tum omnibus per auctoritatem divinitus tributam et demonstratam legatorum Dei, qui mittuntur, ut per eos et divina locutio et hac suppositâ veritates revelatae proindeque veritatum legitimus sensus suscipiantur. Obedientia ergo fidei non solum refertur ad auctoritatem Dei immediate in se spectatam, quae est fidei motivum et

obiectum formale (ut appellari solet); sed etiam refertur ad auctoritatem legatorum Dei, per quam obiectum fidei formale et materiale applicatur. « Per quem (Iesum Christum) accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius » Rom. I. 5. (1). « Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium (2) verbo et factis ib. XV. 18. « Consilia (λoyopous) destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi (ès v SпaнONY TOU Xpioτou), in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam » 2. Cor. X. 5. 6. etc.

Ex hac indole et historia originum christianarum facile patet id, quod ex illa inferendum esse diximus in enuntiatione theseos. Auctoritas, personale magisterium authenticum, authentica praedicatio Apostolorum ex una parte, et respondens subiectio, obedientia, et officium ab illis et per illos suscipiendi fidem quae traditur, fideique explicationem ex parte altera, non sunt aliquid religioni et oeconomiae christianae extrinsecum et velut per accidens in certis quibusdam mutabilibus adiunctis superadditum; sed sunt aliquid intrinsecum, et essentialis quaedam proprietas oeconomiae a Christo institutae.

Haec divinitus instituta relatio inter authenticum magisterium et obedientiam fidei, inter docentes et discentes, certe non excludit, ut doctrina divina etiam scriptis libris comprehendatur, qui sint adiumentum et instrumentum doctrinae tum ipsi magisterio authentico, tum qui ab illo pendent, discentibus. Magisterium tamen ipsum et auctoritas personalis docentium debet censeri fundamentalis et intrinseca institutio Christi Salvatoris, hoc vero alterum adiumentum Scripturae est velut superadditum illi ex speciali

(1) Δι' οὗ ἐλαβομεν χαριν και αποστολην. ἐἰς ὑπακοην πιστεως ἐν πασι τοις έθνεσιν ύπερ του ὀνόματος αυτου; accepimus apostolatum, ut annuntiemus fidem, et auctoritate nostri apostolatus exigamus obedientiam fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, ut scilicet propter eius auctoritatem et nomen praestent obedientiam fidei.

(2) 'Els úжaxony vwv, ut gentes praestent obedientiam fidei.

Dei providentia. Unde institutio illa fundamentalis diserte et pluribus modis a Christo declaratur et ab Apostolis commemoratur (vide superius 11. cc.), praeceptum vero ad doctrinam litteris comprehendendam nec a Christo datum est Apostolis tamquam aliquid intrinsecum apostolatui nec ita agnitum ab Apostolis, qui omnes certe munere a Christo instituto functi sunt, non omnes tamen libros scripserunt, multoque minus universam doctrinam libris consignandam sibi esse putarunt. Sed de hac re postea dicemus.

At vero hoc posito, quod oeconomia authentici magisterii et personalis ac viventis auctoritatis, cui respondeat obedientia fidei, est ipsi institutioni et religioni christianae essentialis; iam eo ipso immutabilis est, nec potest transire in oeconomiam prorsus diversam, qua illa ratio authentici magisterii et auctoritatis excludatur, quin ipsa divina institutio et intrinseca indoles religionis christianae subvertatur. Atqui talis diversa et repugnans oeconomia certe ea est, qua Scriptura censetur esse fons unicus doctrinae ac religionis christianae ita, ut singuli independenter ab authentico magisterio ex libris solis eam hauriant, et libri sint unica suprema norma secundum quam singuli iudicent, quid et quo sensu pertineat vel non pertineat ad doctrinam et disciplinam christianam. Ergo oeconomia apostolica a Christo instituta etiam per se spectata demonstrat, personale authenticum magisterium eo ipso, quod ex Christi institutione est religioni christianae essentiale, esse immutabile et perpetuum. Proinde sicut organon princeps ad primam promulgationem christianae fidei exemplo, mandato et institutione Christi erat personale magisterium authenticum non autem solum instrumentum Scripturae; ita etiam ex eadem institutione ipsum vivens authenticum magisterium manet organon perpetuae conservationis. Homogenea scilicet est origini conservatio, initiis progressio; non autem, ut ex principio Protestantium asserendum esset, diversa plane ratio apostolicae originis et subsequentis propagationis, nec transitus ab una oeconomia (1) ad aliam prorsus diversam.

(1) Concedit inter Protestantes Neander (in Histor. dogm. I. 76.), « viventibus adhuc Apostolis eorum traditionem oralem iure habitam

THESIS V.

Vivens magisterium demonstratur perpetuum organon
traditionis christianae ex disertis verbis
ipsius Christi Domini

Verbis disertis iisdem, quibus Christus Dominus Apostolos desi» gnavit authenticos suos legatos supernaturali veritatis charismate in»structos ad doctrinam a se vel a Spiritu sancto acceptam Ecclesiis » tradendam, simul etiam instituit, ut perpetua esset successio legatorum, » et in his charisma veritatis ad doctrinam ab Apostolis acceptam in»tegre custodiendam et in posteros propagandam. »

In superiori thesi ex ipso modo primae revelationis et promulgationis evangelii et ex intrinseca indole apostolatus divinitus instituti conclusimus, essentialem esse oeconomiae religiosae, ut a Christo instituta est, atque ideo immutabilem auctoritatem personalis magisterii, cui respondeat obedientia fidei; ac proinde sicut primae promulgationis ita et conservationis organon esse authenticum personale magisterium legatorum Dei, non autem Scripturas sive unicum sive princeps organon censeri posse. Nunc ex verbis disertis demonstrandum est, in ipsa positiva institutione apostolatus tamquam organi authentici ad primam promulgationem evan

esse ut fontem principem cognitionis christianae; sed Apostolis defunctis iam solam Scripturam affirmat posse esse fontem cognitionis, quia traditio non item Scriptura corruptioni est obnoxia, atque ita factam esse mutationem, cuius (ut ait) fideles ipsi initio « non erant conscii."

Ex demonstratis in thesi patet, hanc Neandri assertionem absurdam aequivalere huic alteri: defunctis Apostolis ipsam a Christo institutam et essentialem oeconomiam christianam nihil advertentibus fidelibus continuo periisse, et aliam esse substitutam nec a Christo nec ab Apostolis amquam indicatam nec a fidelibus exspectatam.

Profecto Christus Dominus eo ipso, quod personale authenticum magisterium instituit ut elementum essentiale suae oeconomiae, etiam instituit ut hoc magisterium esset perpetuum, eoque providit, ne sive Scripturarum canon et sensus, sive traditio periculum corruptionis subirent. Verum illud unum est, fideles non fuisse « conscios mutationis,» quia scilicet quoad organon conservationis nulla facta est nec fieri potuit; quamvis quoad organon revelationis facta sit mutatio, cuius tamen Ecclesia et Apostolorum successores optime erant conscii, ut in sequentibus thesibus patebit.

« PoprzedniaDalej »