Obrazy na stronie
PDF
ePub

clusio explicationis et valor definitionis omnino praepostere concipitur. De hoc tantum ultimo hic agimus; reliqua enim ex hucusque dictis satis confutata sunt.

1°. Definitiones Ecclesiae sub ea verborum forma et sub iis conceptibus, sub quibus proponuntur, credendae sunt fide irreformabili ac immobili. Hoc enim ipsum efficitur per assistentiam Spiritus Sancti, ut definitionibus fidei nihil subsit, quod non sit obiective revelatum et immutabiliter verum. Quamvis ergo fieri possit, ut dogma prius directe explicatum et definitum sub uno conceptu in oppositione adversus certum aliquem errorem (e. g. distinctio personarum in Deo adversus Sabellianos, unitas personae in Christo adversus Nestorianos), postea directe declaretur et definiatur sub alio conceptu adversus errorem alium forte priori contrarium (e. g. unitas essentiae in tribus personis adversus Arianos, distinctio naturarum in Christo adversus Monophysitas); fieri tamen numquam potest, ut conceptus prior non maneat in omne tempus infallibiliter verus et credendus tamquam dogma a Deo revelatum, ut e. g. postquam definitum est, unam esse personam Christi eamque divinam nec hominem Christum esse aliam distinctam personam quam Christum Deum, sequenti tempore verum esse possit aliam personam esse Deum Verbum et aliam distinctam personam Christum hominem, quomodocumque personae duae inter se unitae intelligantur. « Manet enim verbum fidei in aeternum, ut ait Athanasius de definitione Nicaena (ep. ad Afros. n. 2.).

Unde 2°. post definitionem nefas est, ut scientia humana sensum dogmatis ad suas rationales ideas praeconceptas conformet; sed ordine inverso sensus in definitione propositus norma sit oportet scientiae et intelligentiae. Scientiae itaque munus est, ut satagat dogma secundum formam definitam quam accommodatissime concipere assumptis etiam, si opus est, ad sensum definitae veritatis expolitis notionibus philosophicis, puta e. g. notionibus personae et naturae ad sensum dogmatis definiti de SS. Trinitate et Incarnatione, notione generationis ad sensum dogmatis de processione Spiritus Sancti (vid. Tract. de Trin. th. XXX.

XXXI.); ut deinde secundum sensum definitivum veritatem ex monumentis revelationis demonstret, adversus errores et falsas intelligendi rationes tueatur, eiusque cum reliquis veritatibus nexum ac concentum patefaciat (quantum dogmatis seu mysterii natura permittit). Valet itaque axioma sicut universim ita in singulis capitibus certum pro scien tia theologica: fides praecedit, ut sequi possit rerum fidei scientia; in fide fundatur scientia; fides quaerit intellectum. Non autem praecedit intellectus et scientia, ut fidei obiectum sub certa forma definitum ad suas ideas suumque genium conformet, nec potest admitti principium a Günthero indicatum ordine inverso: « intelligo ut credam, si de alia scientia quam de cognitione motivorum credibilitatis sermo sit (S. Th. 2. 2. q. 1. a. 4. ad 2.).

Hanc ipsam doctrinam iam ab oecumenico Concilio Va ticano definitam habemus. « Neque enim fidei doctrina quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda; sed tamquam divinum depositum Christi sponsae tradita, fideliter custodienda et infallibiliter declaranda. Hinc sacrorum quoque dogmatum is sensus perpetuo est retinendus, quem semel declaravit sancta Mater Ecclesia, nec umquam ab eo sensu, altioris intelligentiae specie et nomine, recedendum. Huic definitioni in cap. IV. Constit. Dei Filius, respondet canon 3ius: « Si quis dixerit, fieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propositis aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo, quem intellexit et intelligit Ecclesia; anathema sit. »

Corollarium. Sicut historia populi Dei in V. T. ab Adam usque ad Christum, pariterque historia evangelica et apostolica est historia divinae revelationis; ita etiam inde a consummata obiectiva revelatione locum habere potest et certe habuit historia explicationis et propositionis dogmatum. Quoniam usu loquendi satis communi dogma fidei dici solet non tam veritas revelata in se, quam veritas revelata quatenus est sufficienter proposita in Ecclesia, sicut dici potest e. g. veritatem revelatam Immaculatae Conceptionis B. V. non fuisse dogma fidei ante definitionem, nunc

esse dogma fidei; propterea historia explicationis et propositionis veritatum revelatarum potest dici historia dogmatum. Quamvis ergo erraret, qui hac appellatione affirmaret historiam h. e. mutationem aliquam et profectum revelationis obiectivae post Apostolos, atque ita historiam dogmatum confunderet cum historia revelationis; et quamvis gravius adhuc erraret, qui hoc nomine uteretur ad asserendam mutabilitatem sive veritatis revelatae in se sive dogmatis sufficienter iam propositi: non est tamen quod quis offendatur nomine licet recentius invecto historiae dogmatum; habet enim nomen praeter illam praeposteram significationem aliam eamque verissimam. Quis enim dixerit, definitionum e. g. Tridentinarum aut propositionis doctrinae de canone librorum sacrorum aut definitionis nuper commemoratae de Immaculata Conceptione B. V. nullam esse historiam? Nihilominus ambiguitas et abusus nominis satis est, ut, ubi potest perperam intelligi, non adhibeatur sine declaratione, et potius dicatur historia explicationis quam historia dogmatum. Porro explicatio dogmatum, de qua in thesi egimus, non est idem ac theologia dogmatica seu schola theologica; ergo etiam historia explicationis dogmatum et historia theo. logiae dogmaticae distinguuntur.

Denique consideranti patebit, explicationem ac propositionem dogmatum eiusque historiam cohaerere cum historia revelationis ut cum suo fundamento praesupposito; necti intrinsece cum historia theologiae ut cum suo consequenti et aliquatenus ut cum aliquo antecedenti elemento praeparationis; copulari extrinsece cum historia haereseon, a qua non tamquam a causa sed tamquam ab occasione explicatio et explicationis modus quadam ratione pendet; patebit postremo, eandem historiam explicationis dogmatum constituere partem intimam historiae ecclesiasticae.

THESIS XXVI.

De discrimine explicationis depositi fidei ante

et post completam revelationem.

Explicatio et illustratio revelationis usque ad suum complementum » per Christum et per Spiritum Sanctum in Apostolis facta est a Deo ipso per novas continuo sibi succedentes revelationes. Instituta ergo comparatione inter diversas oeconomias, non autem inter singulas in >> his oeconomiis personas, dici debet depositum fidei eo fuisse explicatius, quo plenitudini temporis propinquius. Quod vero ait S. Thomas » (2. 2. q. 1. a. 7.), quantum ad substantiam articulorum fidei non esse » factum eorum augmentum per temporum successionem, sed quantum ad explicationem crevisse numerum articulorum, non eodem sensu intelligendum est, ac quando dicimus, in Ecclesia christiana post Apostolos > nullum obiectivum incrementum depositi, eiusdem tamen explicationem locum habere posse. "

I. Sine dubio populus Dei unus est et latiori aliquo sensu una Ecclesia Dei ab initio humani generis usque ad consummationem saeculi adhaerens Deo per fidem, spem et charitatem, atque ad hanc unionem cum Deo sicque ad aeternam salutem pertingens per merita Christi Redemptoris pro uno statu adhuc futuri, pro alio statu iam praesentis; « non enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri » (Act. IV. 12.). Vide Gregor. de Valentia Analys. fidei 1. VI. c. 2. n. 2. Unde Deus inde ab initio supernaturaliter seipsum et redemptionem per Christum revelavit (Gen. III. 15.), quae est ipsa (ut dici solet a theologis) substantia fidei, sine qua Ecclesia Dei numquam fuit: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum » (Io. XVII. 3.). Nihilominus discrimen est maximum inter modum revelationis, instituta, et sacramenta, ut se habuerunt ante Christi adventum, et ut completa sunt a Verbo incarnato in sua Ecclesia; sicut discrimen est inter promissionem et praeparationem ac inter rem ipsam promissam et completam: unde distinguitur sane duplex oeconomia veteris ac novi Testamenti. In ipsa veteri oeconomia secundum ea omnia quae enumeravimus, discrimen non quidem eiusdem rationis sicut inter vetus

et novum Testamentum, magnum tamen est inter populum Dei peculiarem collectum et formatum ministerio Moysis et inter statum praecedentem ante Moysen, qui status pro ceteris gentibus etiam post institutionem populi peculiaris perduravit: unde altera est distinctio quae dici solet legis naturae et legis scriptae; seu oeconomiae patriarchalis et oeconomiae Mosaicae.

Iam si non singulas personas sed status diversos et oeconomias conferamus; evidens est, primum quidem revelationem patriarchalem, quatenus publica erat et communicanda aliis, penes Israelitas per Moysen collectos et formatos in peculiarem populum Dei conservatam fuisse aut renovatam; deinde vero revelationem eandem tum quoad doctrinam directam de Deo tum quoad veritates alias connexas et quoad doctrinam moralem, maxime autem quoad futurum Messiam fuisse explicatam, illustratam, disertius et instantius propositam per Moysen, prophetas, et inspiratos scriptores novis et moraliter loquendo continuo sibi succedentibus revelationibus usque ad completionem per adventum promissi et exspectati Messiae. Depositum ergo revelationis longe explicatius et amplius erat in lege scripta quam in oeconomia patriarchali, idque non per meram explicationem absque novis revelationibus; sed per incrementum ipsius obiectivi verbi Dei.

Si veteris oeconomiae pars utraque seorsum spectetur, facile patet, incrementum per temporum successionem in utraque fuisse. Nam revelationes et in serie patriarcharum praesertim inde ab Abraham non defuerunt; potissimum vero in oeconomia Mosaica missio prophetarum et inspiratio scriptorum sacrorum usque ad tempora secundi templi luculentissima, ab eo tempore minus quidem perspecta Iudaeis sed tamen realis numquam desiit (1). Hae vero revelationes

(1) Iudaei praeter modum sublimissimum quo Deus cum Moyse « ore ad os loquebatur » Num. XII. 18. distinguunt quatuor gradus: 1°. prophetiam quae coniuncta est cum visione aliqua; 2o. Spiritum Sanctum pubi est divina inspiratio interna sine visione (confer contra hunc ordinem graduum S. Th. 2. 2. q. 174. a. 2. coll. a. 3.); 3. Urim et

« PoprzedniaDalej »