Obrazy na stronie
PDF
ePub

opponi Concilia facta iam ante illas haereses exortas, aut si haec etiam ab eis haereticis contemnantur, tum demum polemice contra eos remanere ut communem fontem Scripturas.

3. Denique utramvis notam vel scilicet consensionem universitatis praesentis vel consensionem antiquitatis sufficere ad demonstrandam apostolicitatem doctrinae, luculenter docet Lirinensis locis omnibus. « Quid igitur tunc faciet Christianus catholicus, interrogat n. 4, si se aliqua Ecclesiae particula ab universalis fidei communione praeciderit," Quid utique, respondet, nisi ut pestifero corruptoque membro sanitatem universi corporis anteponat. » Si vero de praesenti consensu ob ortas perturbationes esset dubitatio, alterum restat: tunc item providebit, inquit, ut antiquitati inhaereat. n

Non potest igitur dubitari, quin is sit genuinus sensus S. Vincentii, quem in thesi enuntiavimus. Doctrina autem, cui desit utraque nota, debet censeri catholicae fidei saltem nondum satis proposita; doctrina repugnans alterutri consensioni debet censeri novitas profana.

stolicae, ut innotescat apostolicitas doctrinae, ipsemet non obscure indicat n. 9. Mos iste semper in Ecclesia viguit, at quo quisque foret religiosior, eo promptius novellis adinventionibus contrairet. Exemplis talibus plera sunt omnia. Sed ne longum fiat, unum aliquod, et hoc ab Apostolica potissimum Sede sumemus, ut omnes luce clarius videant, beatorum Apostolorum beata successio (Romanos Pontifices dicit) quanta vi semper, quanto studio, quanta contentione defenderit susceptae semel religionis integritatem. » Narrata deinde innovatione rebaptizantium inde ab Agrippino Carthaginensi, in haec verba prosequitur. « Cum ergo undique ad novitatem rei cuncti reclamarent, atque omnes quaquaversum sacerdotes pro suo quisque studio reniterentur; tunc beatae memoriae Papa Stephanus Apostolicae Sedis antistes cum ceteris quidem collegis suis, sed tamen prae ceteris restitit, dignum, ut opinor, existimans, si reliquos omnes tantum fidei devotione vinceret, quantum loci auctoritate superabat. Denique in epistola quae tunc ad Africam missa est, his verbis sanzit, nihil novandum, nisi quod traditum est..... Quis ergo tunc universi negotii exitus? Quis utique, nisi usitatus et solitus? Retenta est scilicet antiquitas, explosa novitas. n

"

THESIS XXV.

De munere coniuncto custodum atque doctorum fidei,
et de modo explicationis depositi.

Ex dictis infertur propriisque argumentis confirmatur, infallibiles » fidei custodes esse etiam infallibiles fidei doctores, ut in obiectiva » revelatione Scripturae et traditionis implicita explicent, ambigua definiant, minus diserta instantiori praedicatione proponant; qua in fun»ctione licet elemento humano inquisitionis et scientiae suus sit locus, » infallibilitas tamen explicationis et definitionis a promissa assistentia » et directione Spiritus veritatis repetenda est. Falsum est igitur, quod recens quaedam schola asseruit, in explicatione dogmatum hoc unum » esse munus Ecclesiae docentis sub assistentia Spiritus Sancti, ut iden" tidem ferat iudicium, quaenam inter plures diversas intelligendi dog» matis rationes pro quolibet scientiae stadio ceteris potior habenda sit. »

I. Ut in superioribus declaratum est, conceptus traditionis divinae non eo absolvitur, quod summa aliqua formularum fidei conservatur; sed essentialis ratio traditionis posita est in perpetua infallibili conservatione veri sensus ac verae intelligentiae depositi fidei ac doctrinae revelatae (cf. th. XI. n. II.). Porro in deposito fidei possunt contineri et continentur veritates, quae sunt implicitae in aliis, quae aliquo tempore. sunt adhuc obscurius et minus diserte propositae; unde de iis intra ipsos fines Ecclesiae possunt oriri controversiae, et possunt eaedem ab aliquibus in dubium vocari (th. XXIII.). Praeterea etiam dogmata quae iam clare proposita sunt, possunt ab errantibus vel ab haereticis praepostere intelligi et perverti ad sensum alienum sub multiplici forma erroris. Atqui ortis huiusmodi controversiis et imminentibus erroribus vera intelligentia doctrinae et integritas depositi infallibiliter conservari, et pro fine quem Deus revelationi praestituit, rite proponi nequit, nisi custodes fidei simul sint infallibiles fidei doctores. In hoc ipso enim posita est vera ratio e functio doctoratus authentici, de quo agimus, ut quae erant in deposito implicita, proponant explicita; ut quae erant ambigua et minus diserta necdum satis proposita, secundum verum sensum definiant; ut quae in alienum sensum sub diversis errorum formis

detorquentur, definitis veris conceptibus et statutis verborum formulis adversus errores defendant. Non possunt ergo intelligi divinitus instituti custodes infallibiles depositi, quin eo ipso iidem intelligantur divinitus instituti infallibiles doctores, quia custodia depositi exercetur et perficitur ipsis functionibus doctoratus authentici, adeo ut munus hoc duplex custodum et doctorum fidei distingui quidem, non tamen subiecto et functione separari queat. Cf.

th. XXIII.

"

Hinc Paulus Eph. IV. 11. coniungit charisma pastorum et doctorum. Munera quae subiecto et functione inter se differunt, Apostolus ibi clare distinguit et seiungit, haec vero duo munia non minus clare connectit particula coniunctionis. Ipse (Christus) dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem prophetas (Tous μEV-Tous de alios-alios), alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores n (1). Ex ipsa ergo Christi institutione in munere pastorum includitur munus doctorum; unde idem Apostolus 1 Cor. XII.28. in enumeratione parallela utrumque uno nomine doctorum comprehendisse videtur. « Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, secundo prophetas, tertio doctores. Si quis tamen contenderit, hoc altero loco enumerationem esse tantummodo charismatum extraordinariorum, parallelismus non esset adaequatus, sed nomen doctorum utroque loco positum solum generica non vero specifica significatione conveniret.

Sed hoc etiam omisso inseparabilis coniunctio pastoratus a Christo instituti et doctoratus authentici tum ex ipso munere pastorum tum ex verbis citatis Eph. IV. manifesta est, tum ab ipso Apostolo aliis locis eadem unitas custodiae depositi et doctoratus sensu, quo nunc loquimur, satis declaratur. Contra « errantes et in errorem mittentes " imprimis commendat Timotheo custodiam depositi. « Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris 2. Tim. III. 14-17. Ad hoc ipsum vero mu

(1) Και αυτος έδωκε τους μεν ἀποστολους, τους δε προφητας, τους δε ευαγγελιστας, τους δε ποιμένας και διδασκαλους.

[ocr errors]
[ocr errors]

nus exercendum tradit eidem Scripturam tamquam instrumentum doctrinae, quo nempe in ipsa custodia eorum, quae didicerat et quae ei erant credita, uteretur ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus; » adeoque declarantur functiones doctoris in munere custodiae eorum, quae tradita sunt et concredita. Eodem sensu iubet eundem Timotheum & recte tractare verbum veritatis » ib. II. 15; iubet attendere «lectioni et doctrinae pro munere doctoris, ut seipsum salvum faciat et eos qui ipsum audiunt, ad quod munus ei data est gratia per impositionem manuum presbyterii 1.Tim.IV.13-16. Sicut his locis in recto commendatur doctoratus, per quem custoditur verbum traditum veritatis: ita alibi directe iniungitur custodia depositi, in qua includitur doctoratus per formam sanorum verborum. O Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates (1) et oppositiones falsi nominis scientiae » 1. Tim. VI. 20. « Formam habe sanorum verborum (2)... bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis » 2. Tim. I. 13. 14.

II. Ex hac unitate muneris custodiendae fidei et doctoratus secundum functiones declaratas, seu ex eo ipso, quod munus custodum fidei a Christo institutum est ita, ut exerceatur per functiones doctoratus nec possit sine his integrum consistere, evidens est, idem principium quod confert infallibilitatem in custodia depositi, conferre eandem infallibilitatem in functionibus doctoratus. Quae ergo demonstrant promissam tutelam Christi ac directionem et assistentiam Spiritus veritatis, ut successio apostolica depositum fidei usque ad consummationem saeculi integrum semper infallibiliter custodiat (th. V-XI.), eadem omnia etiam demonstrant hanc tutelam Christi et assistentiam ac dire

(1) Nunc in edd. graecis est κενοφωνίας; sed καινοφωνιας sicut Vulgata habent verss. Itala, Armena, plures Patres graeci et latini, nonnulli codd. graeci.

(2) Ὑποτυπωσιν έχε ὑγιαινόντων λόγων, formam expressam habe sanarum doctrinarum ab Apostolis traditarum non solum ad credendum sed etiam ad docendum.

ctionem Spiritus veritatis esse causam efficientem, per quam custodes depositi sub iisdem conditionibus, sub quibus infallibiles sunt in custodienda fide, reddantur infallibiles in explicandis, clarius proponendis, et distinctius definiendis veritatibus revelatis. Verba itaque Christi: « docete omnes gentes... et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi; » ego rogabo Patrem et alium' Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis; » « Paraclitus autem Spiritus Sanctus ille vos docebit omnem veritatem » etc. (th. V.), non possunt pertinere ad successores Apostolorum ut perpetuos depositi custodes, quin ad eos pertineant ut fidei revelatae doctores secundum has omnes functiones, quia his ipsis custodia depositi exercetur. Hinc Patres quos citavimus th.VIII. n. I, dum de assistentia et operatione Spiritus Sancti loquuntur ad infallibilem custodiam depositi per magisterium authenticum, plerumque has functiones doctoratus prae oculis habent. Rationem cur sit haereticum repugnare Ecclesiae consensu communi Scripturarum sensum declaranti, adeoque rationem infallibilitatis in expositione dogmatum refert Irenaeus IV. 26. n. 5. « ad charismata Domini, per quae Scripturas sine periculo nobis exponunt ii, apud quos est ab Apostolis Ecclesiae successio; » causa efficiens, ut in universali Ecclesia « non eat in errorem studiosissima speculation explicando verum sensum dogmatum, apud Augustinum (in Ps. 9. n. 12.) est « Dominus, qui ipsam Ecclesiam inhabitat; » causa infallibilitatis definitionum dogmatum, quae adversus haereticos fiunt in Conciliis, apud Cyrillum Alex. T.V. P. II. p. 4. 175. «est Christus qui praesidet, et Spiritus Sanctus qui per Concilia loquitur; » quod in Sede Apostolica immaculata est semper servata religio, id inde est, quia non potest D. N. Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam » (in Professione subscripta ab orientalibus sub Hormisda, et Hadriano II. in Conc. VIII.); ratio auctoritatis irrefragabilis consentientium Patrum, qui per temporum et locorum differentiam dispensati doctorum munere funguntur, apud Theodoretum

[ocr errors]

Franzclin

[ocr errors]

17

« PoprzedniaDalej »