Obrazy na stronie
PDF
ePub

gnitionem traditionis quoad nos priorem cognitione Scripturae.

1. In cognitione de Scriptura spectari potest genuinitas, integritas, veracitas, divinitas doctrinae, inspiratio librorum sacrorum.

Genuinitas hic intelligitur origo operis ab eo scriptore cui tribuitur, aut saltem (si scriptor forte non sit compertus) quod opus scriptum sit eo tempore (late sumpto) et iis in adiunctis, quibus asseritur. Haec iam genuinitas potest saltem de plerisque libris Scripturae prorsus demonstrari historice et critice ex traditione quam diximus merè historicam, non secus ac genuinitas aliorum librorum veterum demonstratur. Dixi saltem de plerisque libris id demonstrari posse, non quod negem fieri posse de omnibus, sed quod in quibusdam difficultates sunt maiores, quamdiu traditio non religiosa ac divina sed mere historica spectatur. Integritas sin minus quoad singula quaeque saltem quoad rei summam eodem modo demonstrari potest.

Veracitas ex demonstrata genuinitate in plurimis, ex veracitate autem divinitas doctrinae in nonnullis consequitur. Quando enim constat e. g. de genuinitate librorum Moysis, plerorumque librorum historicorum, Evangeliorum, Actuum, epistolarum apostolicarum etc., iam pariter etiam constabit de veracitate saltem quoad praecipua quaeque. Porro ex veracitate e. g. Evangeliorum constabit de divinitate personae, ac consequenter de divinitate doctrinae et promissionum Christi, quae in Evangeliis leguntur; et ex hac divinitate doctrinae et promissionum Christi consequetur saltem quoad rei summam divinitas doctrinae Apostolorum in eorum epistolis consignatae.

At vero veracitas multoque magis divinitas doctrinae quoad omnia et singula demonstrari nequit nisi ex librorum inspiratione (vel saltem ex charismate infallibilitatis in scriptione omnium et singularum sententiarum).

Inspiratio (idemque dicendum esset de infallibilitate) certo et sicut oportet, innotescere non potest nisi testimonio divino. Hoc autem testimonium licet de aliquot librorum inspiratione etiam in Scriptura apostolica nobis con

servatum sit, quoad totum librorum complexum tamen, qui inspirati credendi sunt, sola traditione est transmissum. At haec traditio testimonii divini non est mere historica, sed est traditio christiana per ministerium divinitus institutum et per consentientem praedicationem ecclesiasticam conservata ac definita; de quibus inferius erit distinctius dicendi locus.

Haec praemittenda erant ut intelligatur, quomodo cognitio nostra de Scripturis pendeat, et quomodo non pendeat a traditione christiano sensu accepta. Dicimus itaque, genuinitatem, integritatem, veracitatem, divinitatem doctrinae in libris Scripturae posse quidem, praecisione facta ab authentica traditione sensu christiano intellecta, historice et critice demonstrari, sed non quoad omnes textus Scripturae, qui credendi sunt his proprietatibus insignes; non pro omnibus qui credere tenentur, cum maxima pars hominum tali demonstrationi sufficienter percipiendae non sit idonea; non pro statu controversiae, ut haec excitata ad captum omnium historice et critice terminari possit. Pariter inspiratio librorum sacrorum et inde consequens absoluta veracitas et divinitas doctrinae potest quidem etiam demonstrari testimonio Scriptura apostolica comprehenso, sed sub eadem triplici limitatione: non quoad omnes libros, non sufficienter pro omnibus, et praesertim pro statu controversiae non ad captum omnium (cf. supra th. XVIII. XIX.).

Porro haec scientifica demonstratio pertinens ad disciplinam apologeticam sine dubio est utilis, et quandoque hypothetice necessaria ad defensionem fidei; sed certe non est illa a Christo ipso immediate instituta oeconomia ad fidem integram et nominatim ad doctrinam de instrumentis fidei quoad omnes eorum partes, pro omnibus, pro quavis conditione tuto et sine errandi periculo conservandam. Christus enim et Spiritus Sanctus per Apostolos sicut doctrinam revelatam universam, ita haec instrumenta doctrinae una cum revelatione de eorum inspiratione tradidit successioni apostolicae conservanda et adhibenda ita, ut eorum conservatio atque de genuinitate, integritate, inspiratione praedicatio ac definitio pertineat ad ipsius apostolicae suc

cessionis ministerium et magisterium sub assistentia et directione Spiritus veritatis, quemadmodum ad eandem successionem apostolicam universim pertinet custodia, explicatio et definitio depositi fidei, eorumque omnium quae ad depositi custodiam sunt necessaria. Ergo secundum oeconomiam a Christo institutam principium cognitionis, quae in Ecclesia de Scripturis habenda est et habetur, est haec ipsamet custodia et authentica praedicatio sub assistentia Spiritus Sancti, hocque principium unum et solum est universale accommodatum omnibus, quoad omnes libros librorumque partes, ad controversias omnes iuxta Christi institutionem ad captum omnium definiendas, quantum opus est pro fine Ecclesiae. Quod quidem non aliis indiget demonstrationibus, quam quibus ostendimus, universam doctrinam revelatam esse commissam custodiae successionis apostolicae; cum haec doctrina de Scripturis non sit nisi pars in tota doctrina tradita. Vide praesertim th.V.VIII. XI. n. II. Atqui custodia illa depositi et perpetua ecclesiastica praedicatio sub directione Spiritus Sancti sensu maxime proprio est traditio christiana (th. XI.). Ergo secundum oeconomiam ordinariam a Christo institutam cognitio christiana de Scripturis universalis subiecto (quoad universitatem fidelium) et universalis obiecto (quoad omnes libros), praesertim vero cognitio de Scripturis formaliter ut divinitus inspiratae sunt, pendet a traditione, proindeque haec logice et ordine cognitionis prior est.

2o. Doctrina in Scripturis et traditio quo ordine cognitionis sese excipiant, constat ex thesi XVIII. collatis thesibus VII. n. II; X. n. II; XIX. Praedicatio videlicet ecclesiastica est norma ad intelligendam doctrinam in Scripturis sensu illis thesibus demonstrato. Declaratum vero etiam est, hanc rationem normae non ita accipiendam esse, ac si praescindendo a traditione christiana nihil certi in doctrina Scripturarum intelligi, aut sensus Scripturae hermeneutica certitudine definiri nullibi posset.

Ex hac autem ratione, quia praescindendo a traditione christiana et ab authentico magisterio possunt multa intelligi de auctoritate saltem aliquorum librorum et de ve

Franzelin

15

ro sensu plurium locorum Scripturae, vel quia polemice auctoritas divina et etiam inspiratio Scripturarum potest ex concessione adversarii supponi; ex hac inquam ratione potest aliquando Scriptura assumi ut logice et in ordine cognitionis prior, atque ita possunt ex ipsis Scripturis auctoritas ceteraeque proprietates tum Ecclesiae tum traditionis demonstrari. At a) illa priori loco commemorata cognitio de Scripturis est historica magis quam proprie theologica; b) in altero quod assumitur ex concessis ab adversario, non est prioritas logica Scripturae absoluta et ex obiectivo rerum ordine sed ex aliqua hypothesi; c) in utraque hac hypothesi non agitur de antecedente cognitione auctoritatis multoque minus inspirationis omnium librorum, et veri sensus totius doctrinae, quae est in Scripturis; sed vel praesupponitur vel ex concessione adversarii assumitur ut prior cognitio divinae auctoritatis aliquot librorum, et demonstrabilis verus sensus aliquot peculiarium capitum doctrinae, quae clare in Scripturis consignata sunt. Ita sine petitione principii et quin ideo subvertatur logica prioritas traditionis in hac thesi statuta, in superioribus usi sumus auctoritate Scripturae ad auctoritatem traditionis demonstrandam. Vide Scholion ad th. VII.

III. Pars ultima theseos, ubi dicimus traditione tamquam toto comprehendi velut partem doctrinam de Scriptura et doctrinam quae est in Scriptura, constat ex ipsa traditionis definitione. Universa quippe doctrina revelata proindeque tam doctrina non scripta quam doctrina scripta conservatur etiam per magisterium semper vivens et per praedicationem successionis apostolicae (1). Quatenus autem specta

(1) Hoc non debet ita intelligi, ac si illud omne, quidquid est Scripturis consignatum, conservaretur etiam per traditionem seorsum et independenter a Scriptura. Sed, ut dixi, a) Scriptura ipsa conservatur et sub assistentia Spiritus Sancti explicatur per successionem apostolicam, atque ita omnia etiam Scripturis consignata conservantur per traditionem mediate; licet in multis doctrinae revelatae capitibus instrumentum immediatum conservationis pro ipsa successione apostolica seu pro Ecclesia docente sit littera scripta. b) Distingui debent quae sunt in Scripturis dogmata (theoretica et practica) revelata per se, i. e. propter se

tur secundum hunc modum custodiae et propagationis per aetatum decursum, universa doctrina est ac dicitur proprio sensu traditio. Atqui huius universae doctrinae pars est doctrina de Scripturis et doctrina consignata in Scripturis (th. XX). Ergo merito dicimus, in ordine comprehensionis traditionem esse totum, doctrinam de Scripturis et doctrinam scriptam esse partem totius.

ipsa a Deo manifestata et omnibus proposita ad credendum, et quae sunt revelata per accidens, h. e. quae sunt inspirata ad scribendum et sub inspiratione Scripturis consignata non propter se sed propter alia, quibuscum connectuntur et ad quae relationem habent, ut sunt e. g. adianeta quaedam in historia et his similia (S. Th. 2. 2. q. 1. a. 6. ad 1; q. 2. a. 5.). Priora illa dogmata saltem ea quae sunt communiter omnibus explicite credenda, conservantur etiam traditione seorsum a Scriptura, et de his valet quod ait S. Irenaeus : « quid si neque Apostoli quidem Scripturas tradidissent, nonne oportebat ordinem sequi traditionis ? » Nihilominus etiam quoad dogmata scripta et revelata per se universim loquendo Scripturae sunt in praesenti ordine providentiae instrumentum necessarium magisterio divinitus instituto in successione apostolica. Quoad illa alia quae diximus revelata per accidens, ea conservata per traditionem independenter a Scripturis intelligi non possunt; sed conservantar Scripturis quas conservat traditio.

« PoprzedniaDalej »