Obrazy na stronie
PDF
ePub

quibusdam particularibus, quae poterant tricis et obscuritatibus involvi, e. g. quid Concilia Episcoporum Arianorum valeant auctoritate (cf. Augustin. contra Maximin. 1. III. c. 14.); utrum Felix Aptungitanus ordinator Caeciliani fuerit traditor; utrum in Ecclesiis Donatistarum fierent miracula (cf. August. contra Petilian. de unico Baptism. c. 17; de unit. Ecclesiae c. 3. n. 5. 6; c. 18. n. 48; c. 19. n. 49.): Patres sapientissime sepositis huiusmodi factis, ad probanda specialia illa capita doctrinae ab haereticis impugnata provocabant ad Scripturas, quia has etiam haeretici agnoscebant ut fontem communem cum Catholicis (1). Ad solas autem Scripturas non appellabant, nisi quatenus vetabant «) aliquid proferri ex fontibus apocryphis; vel 6) urgeri aliquid contra Scripturas ex humanis inventis et sophisticis argumentationibus; vel 7) haberi ut revelatum, quod singuli aliqui homines absque auctoritate proferebant.

Secundum haec principia facile sensum assequeris textuum quos ex ss. Patribus Protestantes coacervarunt, quosque collectos habes apud Bellarminum De verbo Dei l.IV.c.11. et apud alios. Quando ait Basilius: « infidelitatis argumentum est aliquid velle superinducere eorum, quae non sunt scripta » (or. de Fide n. 1.,2.), id S. Doctor ipse ibi (n. 2.) explicat intelligi de iis, quae sunt aliena a Domini doctrina » άλλότρια της του κυριου διδασκαλιας (cf. Basilii doetrinam de traditione citatam supra p. 16.). Quando alii aiunt, cogitationem auditoris claudicare, si quid dicitur sine Scripturis et ex sola animi ratiocinatione;"> « non esse quaerendum quid huic vel illi videatur, sed esse Scripturas consulendas; » « non ex propriis ratiocinationibus

[ocr errors]

(1) Nunc nec ego Nicaenum nec tu debes Ariminense tamquam praeiudicaturus proferre Concilium. Nec ego huius (Ariminensis) auctoritate nec tu illius (Nicaeni) detineris, Scripturarum auctoritatibus non quorumque propriis sed utrisque communibus testibus res cum re... concertet » Aug. contra Maximin. Arianum 1. c. « Non audiamus: haec dicis, haec dieo (obiectiones traditionis librorum sacrorum, thurificationis, excitatae persecutionis); sed audiamus: haec dicit Dominus. Sunt certe libri Dominici, quorum auctoritati utrique cedimus, utrique servimus: ibi quaeramus Ecclesiam De unit. Ecclesiae contra Donatist. c. 3. n. 5.

"

esse loquendum (in negotio fidei) sed ex Scripturarum consequentia: satis patet opponi auctoritatem Scripturae inventis humanis, quae nulla nituntur sufficienti auctoritate, non autem esse sermonem de exclusione traditionis. Ita Theophilus Alexand. contra Origenistas negantes Christi regnum aeternum ait, daemoniaci spiritus esse aliquid extra Scripturarum auctoritatem putare divinum, in oppositione ad commenta humana, ut declarat ipse Theophilus; accusat enim ibi Origenem, « quod philosophorum argutias propriis tractatibus miscuisset.... ignorans daemoniaci spiritus esse instinctum sophismata humanarum mentium sequi et aliquid extra Scripturarum auctoritatem putare divinum (ep. paschal. n. 6. Galland. T. VII. p. 617.). Similiter quod ait Origenes, duo Testamenta sufficere, « ex quibus liceat omnem rerum scientiam capi, et nullam aliam tertiam Scripturam debere ad auctoritatem scientiae suscipi» (in Lev. hom. 5. n. 9.), id intelligitur de sufficientia Scripturae ut instrumenti doctrinae pro fidelibus Christianis ad exclusionem librorum apocryphorum. Tum illud Hieronymi: « quod absque auctoritate et testimoniis Scripturarum, quasi traditione apostolica sponte reperiunt atque confingunt, percutit gladius Dei » in Agg. I. 11, dictum est de « conciliabulis haereticorum, » et Scripturas opponit ad exclusionem fictarum traditionum.

Peccant igitur Protestantes multipliciter, dum Patribus adscribunt suam sententiam, qua dogmata omnia ex Scripturis demonstranda esse defendunt, ut traditionis auctoritatem infringant. Nam a) generatim quod Patres dicunt de Scripturis praesupposito magisterio authentico et catholico intellectu, illi detorquent ad excludendum idem magisterium (1). Speciatim b) quod PP. negant haereticis fontibus profanarum novitatum, illi transferunt ad negandam

(1) In hoc modo solas Scripturas admittendi seposita auctoritate Conciliorum et Patrum Protestantibus praeiverant Maximinus Arianus (apud Aug. Collat. cum Muxim. n. 1.), Pelagius (apud eund. de natur. et grat. c. 39. n. 46.), Pneumatomachi (apud Basil. De Spiritu Sancto c. 10. n. 25.), Eutyches in Concilio sub S. Flaviano (Harduin. Collect. T. II. p. 142. 186.). Conf. Mühler Symbolic. 1. I. c. 5. §. 39.

traditionem; quod denique c) PP. affirmant de sufficientia Scripturae sub certis conditionibus et in certis quibusdam doctrinae capitibus, ipsi sumunt absolute et universim quoad totam revelationem propositam ad credendum.

Consule Bellarminum 1. c.; Gregor. de Valentia Analys. Fidei 1. VIII. c. 6; Stapletonum 1. XII. c. 11; Card. Du Perron contra Regem Angl. 1. III; Wirceburgens. De Tradit. n. 67. 69.71; cl. P. Perrone de Tradit. n. 381. sqq.

Scholion 1. Quae a Protestantibus ex Scripturis ipsis ad exclusionem traditionum proferri consueverunt, vix commemoratione digna sunt. Quid quaeso adversus necessitatem aut existentiam traditionum divinarum inferas ex eo, quod omnis Scriptura divinitus inspirata utilis dicitur ad docendum etc. »? 2. Tim. III. 16. Nam a) affirmatio sive utilitatis sive necessitatis unius medii ad aliquem finem non est exclusio necessitatis alterius medii. b) Non agitur ibi de Scriptura tamquam unico fonte, in quo revelatio contineatur et ex quo haurienda sit revelationis cognitio; sed de instrumento doctrinae, quo homo Dei in fide iam institutus perficiatur. c) Utilitas de qua ibi sermo est, enuntiatur non solum de tota Scriptura complexive sed de unaquaque Scriptura distributive sumpta, i. e. saltem de quovis libro ad Scripturam pertinente et cui hoc nomen Scripturae competat; neque enim subiectum est tota Scriptura пaσα ǹ yрa¶n, sed omnis Scriptura i. e. quaevis Scriptura Taσa уpaqn. Quis autem umquam dixit, quemvis librum Scripturae comprehendere omnes et singulas veritates fidei?

Quod Moyses in ultimo suo testamento Deut. IV. 2. monet populum: « non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, h. e. quod iubet legem a Deo datam servari inviolatam, et quod vetat addere humana praecepta tamquam divina; id sicut neque universim negat futurum incrementum revelationis, quae non per Moysen, sed post continuum in veteri lege progressum a Filio Dei demum incarnato et per Spiritum Sanctum in Apostolis completa est, neque excludit novas Scripturas inspiratas libris Mosaicis addendas: ita nec excludit traditiones divinas. Pariter comminatio S. Ioan

nis Apoc. XXII. 18. 19: « si quis apposuerit ad haec... et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae huius; » nihil continet aliud quam prohibitionem corrumpendi vel sensum vel textum ipsum libri divini.

Quod denique non erubuerint Protestantes appellare ad verba Christi, qui a) traditiones et devrepwoes a legis peritis inductas docet mandato Dei posthabendas vel etiam inanes fuisse; et b) absolute reprobat eas traditiones et interpretationes scribarum, quae legem Dei in alienum sensum detorquebant Matth. XV. 2. sqq.; Marc. VII. 5. sqq.; appellatio deinde ad monitum Apostoli Coloss. II. 8. ut fideles sibi caveant ab ea philosophia et iis traditionibus hominum quae videntur semina et exordia fabularum gnosticarum fuisse, de quibus Irenaeus aliique Patres II. saeculi agunt: huiusmodi inquam appellationes nihil probant aliud, quam malam causam ab ineptis patronis defendi.

Scholion 2. Quod in thesi n. II. diximus, concedi a catholicis theologis, obiective contineri in Scripturis omnia, quae ab omnibus necessario sunt explicite cognoscenda et credenda, longe diversum habet sensum ac doctrina Protestantium, qua iureiurando profitentur: « Scriptura sacra omnia continet ad salutem necessaria, ita ut quidquid ibi non legitur nec possit per eam probari, non debeat ab aliquo exigi, ut credatur velut articulus fidei aut censeri necessarium ad salutem (ita articulus VI. anglicanus). Nam praeter modum diversum probationis authenticae ex Scripturis, quem Christus in sua Ecclesia instituit et cui Protestantes plane alium substituerunt, qua de re iam saepe diximus; quoad ipsam comprehensionem obiectivam a) dum Catholici concedunt, contineri in Scripturis omnia, quae nemini ignorare licet; non ideo etiam concedunt, contineri Scripturis omnia in Ecclesia necessario credenda. 2°. Cur cognitio et fides explicita alicuius articuli non requiratur ab omnibus, non concedunt rationem esse illam, quod talis articulus non contineatur in Scripturis. c). Non concedunt, articulis in Scriptura non contentis posse ab aliquo sine haeresi et defectione ab Ecclesia fidem negari, si ei scilicet ab authentico magisterio tamquam in divina traditione con

tenti sufficienter proponantur. Protestantes contra haec. omnia affirmant in illa sua iurata professione, contineri videlicet et probari posse (independenter ab auctoritate magisterii) ex Scripturis omnia ipsi Ecclesiae necessario credenda; doctrinam eo ipso, quod non continetur in Scripturis, non esse necessario credendam; huiusmodi doctrinam numquam et nullo modo cuiquam posse proponi ita, ut necessario sit credenda. Nihil ergo concessio illa Catholicorum commune habet cum hac haeresi Protestantium.

THESIS XX.

De existentia traditionum divinarum, quae
non continentur in Scripturis.

Quod spectat ad factum ipsum existentiae traditionum, quae scriptae non sint; 1. evidenter constat, nec ex rerum naturis nec ex ordine divinae providentiae in historia revelationis manifestato requiri ⚫ ad obsequium fidei exigendum hanc velut conditionem, ut veritas credenda Scripturis consignata sit; 2. demonstrato principio traditionis • formali de instituta scilicet successione apostolica ad servandum integrum fidei depositum, negari non potest catholicum principium materiale, etiam post absolutum canonem Scripturarum verbum Dei traditione conservatum et obiectum fidei christianae latius patere, quam verbum Dei scriptum; 3°. Protestantes suum principium ut in ipsorum libris symbolicis et confessionibus expressum est, non latius patere verbum Dei credendum quam verbum Dei scriptum, sine manifesta ⚫ contradictione tueri non possunt.

"

I. Quod dicimus in prima assertione vix indiget demonstratione. Ex rei enim natura evidenter idem obsequium fidei debetur infinitae veritati, quoties de facta aliqua revelatione certo constat, seu quoties verbum Dei sufficienter est propositum, sive propositio fiat per divinam Scripturam sive alio quovis modo. Revelatio ipsa quae exstat in Scripturis, revocatur ad revelationem immediatam patriarchis, prophetis, Apostolis primitus factam sine Scripturis. Sane Protestantes ipsi de hac re non dubitant; sed asserunt, propósitionem sufficientem revelationis mediatae in praesenti saltem ordine, diu post primam promulgationem, fieri non posse nisi per Scripturas. At vero sicut Deus pri

« PoprzedniaDalej »