Obrazy na stronie
PDF
ePub

c. 5. n. 1; Tertull. Praescript. c. 19; dum auctoritatem traditionis comparant et aequalem dicunt auctoritati Scripturae, ut Basil. de Spiritu Sancto c. 27; Chrysost. in 2.Thess. hom. 4. n. 2; dum postremo traditionem et Scripturam conferunt, quatenus ea latius, haec minus late patet, ut cum aliis Patribus Origenes de Princip. 1. I. n. 2; Epiphan. haeres. 61. c. 6; Lirinen. commonit. n. 2. Atqui haec omnia partim supponunt partim constituunt communem usum loquendi, ut traditio intelligatur a Scripturis distincta vel materia simul et propagationis modo vel, si materia est eadem, saltem secundum considerationem diversi modi conservationis et propagationis. Unde etiam constat, hanc significationem nominis semper praesumi, nisi alia demonstretur; praesumitur enim significatio communis, rarior autem et minus frequens non praesumitur, nec sine demonstratione ex contextibus asserenda est.

THESIS III.

De ordine inter traditionem active spectat am

et inter traditionem obiectivam in methodo tractationis.

« Ubi de divina Traditione in se spectata eiusque auctoritate agitur, quaestio non tam habenda est de veritatibus traditis quam de tradi» tionis modo ac organo; huic enim alteri prior subordinatur, et hac soluta etiam illa soluta censeri debet. >>

In hac thesi quaerimus de ipsa tractationis methodo. Potest enim de traditione divina sermo haberi dupliciter : 1° ita, ut potissimum quaeratur de traditionibus sensu obiectivo, utrum praeter veritates in Scriptura propositas existant, et ad nos usque pervenerint doctrinae revelatae aut omnino non comprehensae in Scripturis aut non ita comprehensae, ut ex solis Scripturis intelligi possint; cui deinde quaestioni velut secundo loco subiiciatur altera de modo, quo conservatae illae sint et ad nos usque propagatae. Potest 2° potissimum et primario quaeri de ipso principio, utrum Christus instituerit alium modum, aliud organum praeter Scripturas, quo doctrina ac instituta a se ipso vel a Spiritu Sancto per Apostolos revelata propagarentur et conserva

rentur in sua integritate ac sinceritate. Hoc ubi ita esse demonstratum fuerit, eo ipso constabit, veritates omnes hoc modo et hoc organo divinitus instituto nobis transmissas tamquam revelatas, si secundum hunc transmissionis modum a Scripturis distinctum spectentur, esse traditiones divinas sensu illo obiectivo, et, si in Scripturis non contineantur, esse verbum Dei traditum tantum et non scriptum.

Iam vero si duplex haec quaestio in se spectetur, evidenter prior ac universalior est illa, utrum existat organum et modus aliquis propagationis praeter Scripturas, prae altera utrum existant veritates propagatae modo illo a Scripturis distincto. Ceterum quaecumque ex duabus quaestionibus in ordine tractationis praeponatur, certe de auctoritate traditionis sermo haberi nequit, quin ipse modus et organon traditionis divinitus institutum demonstretur, cum ea auctoritas ex ipso divinitus instituto traditionis modo derivetur seu potius cum illo identificetur. Nihil ergo mirum, ss. Patres, ubi data opera de traditione eiusque auctoritate sermonem habent, in eo potissimum esse, ut modum et organon traditionis declarent et divinitus institutum demonstrent. Ita Irenaeus passim; Tertullianus in Praescript. c.15. sqq.; Augustinus de utilit. credendi; Lirinensis in commonit. Cf. Conc. Trid. sess. IV.

Porro si rem spectemus polemice, controversia generalis et longe praecipua cum Protestantibus est de ipso principio, utrum praeter instrumentum Scripturarum sit aliquis modus et aliquod organon, quo doctrina primitus tradita a Christo et ab Apostolis sincera et integra conservetur (1).

(1) Protestans De Stahl ad arcendum Rationalismum anno 1856. in libro edito adversus D. Bunsen hanc statuit propositionem : « ut vera fides in hominibus singulis tuto producatur, Ecclesiae ipsius munus est totam fidem in sua veritate conservare. Continuo reclamatum est a magistris sectae, et facili negotio demonstratum, hac sententia subverti ipsum fundamentum Protestantismi. Unus ex praecipuis eorum doctoribus D. Schenkel respondit: << veritas evangelica ad sui conservationem nulla indiget speciali extrinseco (i. e. distincto) instituto; immo extrinsecum institutum (i. e. magisterium Ecclesiae) veritatem obscuravit et suffodit. Sicut autem veritas non pendet a conservatione, quae pertineat ad munus Ecclesiae, ita etiam non pendet ab Ecclesiae interpretatione.

Ad hoc ipsum negandum illi compulsi sunt, ut suam haeresim et negationem multorum capitum doctrinae catholicae tuerentur, quia viderunt scilicet, illo principio servato consequi sponte, doctrinam ab Ecclesia propositam et saeculo XVI a se reiectam, esse ipsam traditionem divinam. Si enim illud organon conservationis est ipsa successio apostolica viventis semper et indefectibilis magisterii Ecclesiae, hoc admisso iam veritates revelatae ab his ipsis depositi custodibus divinitus institutis discendae et cognoscendae sunt; ac proinde demonstrato principio illo generali quaestiones particulares de singulis traditionibus divinis solutae censeri debent. Ordo rerum postulabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est; quibus competat fides ipsa, cuius sint Scripturae, a quo et per quos et quando et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt Christiani; ubi enim apparuerit esse veritatem disciplinae et fidei christianae (hoc est legitima successio inde ab Apostolis, et ius atque auctoritas conservandi disciplinam et fidem christianam), illic erit veritas Scripturarum (genuinus canon) et expositionum (genuinus sensus) et omnium traditionum christianarum » Tertull. Praescript. c. 19.

THESIS IV.

De modo et organo propagandae doctrinae
secundum ipsam oeconomiam christianam
divinitus institutam.

* Dum de organo et modo propagationis ac conservationis doctrinae et disciplinae christianae quaeritur, in primis ex ipsa oeconomia institutionis et primae promulgationis etiam sola per se spectata colli- gitur, organon conservationis esse authenticum magisterium, cui Scri»pturae sint instrumentum aliquod doctrinae; non autem Scripturas esse - medium unicum conservationis doctrinae, et multo minus esse fontem religionis christianae, quam singuli independenter ab authentico viBibili magisterio ex eis sibi hauriant. »

Consideramus in hac thesi modum, quo Christus Dominus divinam religionem instituit et deinde per Apostolos inter

Est unum ex principiis Lutheranis, s. Scripturam esse sui ipsius interpretem (apud Iörg. 1. c. T. I. p. 189.).

omnes gentes propagari iussit, ut ex modo originis modum colligamus conservationis, utrum is sit, quem Ecclesia catholica theoretice docet et practice exhibet; an potius semen saltem aliquod aut vestigium appareat modi conservationis, quem Protestantes omnes theoretice docent, practice vero solum in negatione dogmatum, numquam tamen in affirmatione eorum quae adhuc retinuerunt, sequuntur aut sequi possunt.

1o. Dei Filius ipse homo factus et cum hominibus conversatus in terris modo ad persuadendum hominibus apto imprimis se ipsum legatum divinum promissum per patriarchas et prophetas et tandem missum a Patre, divina auctoritate pollentem, atque ita fide dignum demonstravit. Id egit irrefragabilibus motivis credibilitatis, miraculis (1), prophetiis a se editis et eventu confirmatis ac scrutatione cordium (2), prophetiis V.T. in ipso impletis totaque historia praecedentium aetatum, quae ad ipsum erat praeparatio et paedagogia (3), transfiguratione et prophetarum apparitione, voce paterna e coelo delapsa (4), tota ratione vitae, doctrinae ac mortis suae, habita praesertim ratione prophetiarum antecedentium et effectuum consequentium (5), tum velut omnium demonstrationum compendio et evidenti confirmatione, sua a mortuis resurrectione, quam tot inelucta

(1) Matth. XI. 5. cum parallelis; Io. X. 37; XV. 24; XI. 42. sqq. Evangelium Ioannis integrum habet hunc scopum praecipuum : « multa quidem et alia signa (miracula sunt signa, quia sunt demonstrationes) fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum... Haec autem scripta sunt, ut credatis, quia Iesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine eius » Io. XX. 30. 31.

(2) Matth. XXIV; Luc. XVIII. 31. sq.; Io. II. 19. sq.; XII. 32. sq.; XIV. 29. etc. Io. I. 48; II. 24. 25; XIII. 18.

(3) Matth. XXVI. 54; Luc. XXIV. 25. sq.; Io. V. 39. 46; Evangel. Matthaei passim. Matth. V. 17; Luc. XVI. 16; Io. I. 17. Cf. Gal. III. 23. sq.; IV. 4; Eph. I. 10.

(4) Matth. III. 16; XVII. 2; Io. XII. 28; 2. Pet. I. 16. sq.

"

(5) « Incredibile est Christum resurrexisse in carne et in coelum ascendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infirmos, paucissimos, imperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam do

bilibus argumentis et apparitionibus manifestam reddidit (1).

Porro manifestata iam ac demonstrata sua divina legatione et auctoritate, pro singulis suis doctrinis, praeceptis, institutis plenam fidem exigebat et absolutam obedientiam praemio beatitudinis et poena damnationis aeternae propositis. « Ipsum (Christum) videmus, quantum illa, cui et ipsi (haeretici) credunt, docet historia, nihil prius neque fortius quam credi sibi voluisse, cum illi nondum essent idonei, cum quibus ei res esset, ad divina percipienda secreta. Quid enim aliud arguunt tanta et tam multa miracula, ipso etiam dicente illa fieri non ob aliud, nisi ut sibi crederetur? ... Ergo ille... miraculis conciliavit auctoritatem, auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinem, multitudine obtinuit vetustatem, vetustate roboravit religionem, quam non solum haereticorum ineptissima novitas fraudibus agens, sed nec gentium quidem veternosus error violenter adversans, aliqua ex parte convelleret » S. Aug. de utilit. cred. c. 14. n. 32.

Postremo oeconomia, quam elegit ad inserenda sua instituta humano generi, ad integram suam doctrinam ac religionem divinam perpetuo duraturam stabiliendam, non ea erat, ut doctrinam et praecepta scripto libro comprehenderet, ex quo singuli sibi fidem ac religionem conformarent; quin immo docendo et praedicando instituit discipulos non solum, sed ex discipulis selegit doctores ac magistros, quibus suam communicavit auctoritatem et potestatem magisterii, imperii, et sacerdotii, atque ex his Apostolis (seu missione a se instructis) ceterisque fidelibus sibi subiectam sibique tamquam capiti unitam constituit Ecclesiam, in quam quasi in depositorium dives plenissime contulit omnia, quae sunt veritatis (cf. Iren. 1. III. c. 4. n. 1.). Liber itaque

ctis persuadere potuisse. Horum trium incredibilium primum nolunt isti quibuscum agimus, credere; secundum coguntur et cernere, quod non inveniunt, unde sit factum, si non credunt tertium » Aug. Civit. Dei XXII. c. 5. Vide ibi reliqua.

(1) In Evangeliis et tota praedicatione Apostolorum. Cf. 1. Cor. XV. 3. sqq.

« PoprzedniaDalej »