Obrazy na stronie
PDF
ePub

dicium est et argumentum quaestionis eo tempore nondum eliquatae et obscuritatis adhuc obtinentis. Haec porro obscuritas nullo umquam tempore fuit in iis fundamentalibus doctrinis revelatis, quae omnibus explicite semper cognoscendae et credendae erant, atque ideo in publica professione et symbolo fidei continebantur; nec potest admitti in quibusvis aliis revelatis doctrinis post solemnem et publicam definitionem: ergo etiam singulorum ss. Patrum a doctrinis ipsorum iam aetate ita eliquatis dissensus admitti nequit, nec potest componi cum principiis quibus regebantur, et cum auctoritate qua semper eminebant in Ecclesia.

In iis denique capitibus, in quibus realis ostendi potest singulorum aliquot Patrum dissensus a subsecuto deinceps universali consensu, semper etiam demonstrari potest, eorum dissentientium opinionem non esse derivatam ex traditione. Speciatim fontes fere esse solent: a) praeiudicata interpretatio alicuius loci Scripturae (ut in opinione angelis corpora tribuentium; et aliorum, si qui visionem beatificam usque ad resurrectionem differri putabant); b) conclusiones perperam deductae ex fidei analogia (ut in sententia rebaptizantium saec. III, et in opinione eorum qui Pastorem Hermae, ep. Barnabae etc. accensebant Scripturae divinae saec. II. III.); c) facta particularia non rite explicata, vel argumenta intrinseca perperam adhibita (quod utrumque accidit in haesitationibus saeculi III. IV. circa auctoritatem canonicam aliquot librorum Scripturae).

THESIS XVI.

Opinio de regno Christi millenario penes Patres ante saeculum IV. comparata cum consensu opposito Patrum subsequentium.

« Quamvis plures Patres ante saeculi IV. initia secuti fuerint sen"tentiam de regno Christi in terra per mille annos ante universalem » corporum resurrectionem futuro; ea tamen erat privata singulorum opinio, numquam autem communis consensio velut in doctrinam fidei. Id » constat 1°. ex consensu contrario subsequente; 2°. ex certis principiis, » quibus regitur traditio apostolica; 3. ex ipsa origine et tota historia " illius opinionis. »

[ocr errors]

Aliquando accidere potest, ut privatam opinionem unius plures Patres adsciverint; ex quo deinde fit ut, si praesertim id acciderit tempore antiquissimo, quod monumentorum inopia nobis est obscurius, viguisse videatur et a nonnullis iactetur unanimis sententia Patrum priorum, adversus quam tamen consensus contrarius subsequentium aetatum invaluerit. At hic subsequens consensus contrarius etiam solus per se spectatus satis est, ut ex principio theologico et etiam philosophice ex principiis, quibus Patres semper nitebantur (th.VIII. IX.), certo constet, antecedentem consensum illum non potuisse esse universalem in ratam firmamque sententiam, sed meram fuisse singulorum doctorum opinionem. Ceterum munus erit theologorum hoc ipsum etiam historice demonstrare.

Ad demonstrandum maximum discrimen inter privatam opinionem licet latius diffusam et inter consensum vere catholicum in promptu quidem essent plura exempla, sed nullum ad rem praesentem aptius quam opinio chiliastarum, quos Augustinus (Civ. Dei XX. 7.) Milliarios appellat, docentium ante resurrectionem universalem resuscitandos esse iustos, qui restaurata urbe Hierosolymorum mille annis cum Christo regnaturi sint in terra. Diligens inquisitio in historiam huius opinionis, de qua nostro etiam tempore inter viros bonos et doctos non raro mentio incidit, non debet censeri digressio a praesenti nostro scopo; modus enim quo

illa doctrina vetustissimis temporibus orta est, viguit, et interiit, proprietatem ac notas traditionis genuinae prae traditionibus spuriis egregie illustrabit.

I. Possunt coacervari nomina eorum, qui II. et III. saeculo sententiam de regno illo mille annorum interiecto inter resurrectionem primam iustorum et inter resurrectionem secundam universalem amplexi fuerint: Papias (apud Euseb. H. E. III. 39. et apud Iren. V. 33.), Iustinus (Dial. cum Tryph. n. 80.), Irenaeus (1.V. c. 31–36.), Tertullianus (cont. Marcion. 1. III. c. 24.), Methodius (Conviv. Virg. IX. n. 5.), Nepos Episcopus Aegyptius (apud Euseb. 1. VII. c. 24.), Victorinus Petavionensis (teste Hieronymo de viris illust. c. 18. et in Ez. XXXVI.), Commodianus (contra gentil. instruct. c. 43. 44. 80.), Lactantius (Instit. 1. VII. c. 24. 26.), Quintus Iulius Hilarion (de durat. mundi Bibl. Max. T. VI. p. 376.), Sulpitius Severus (1).

Post Lactantium ineunte saeculo IV. nullus amplius auctor gravis et catholicus usque ad recentissimam aetatem huius sententiae mentionem fecit, quin simul eandem improbaverit et reiecerit. Improbant et reiiciunt eam Eusebius 11. cc.; Basilius ep. 265. al. 293. ad Eulog.; Gregor. Nazianz. 1. II. carm. 31. al. 133. v. 175. sq. T. II. p. 876; Epiphanius haeres.77. n. 26. T. I. p. 1031; Theodoretus haeretic. fabul. 1. III. c. 6; Nicephorus H. E. 1.VI. c. 21; Hieronymus de viris illust. in Papia; in Is. XX. 23; XXV. 1. sq.; XXX. 26; XXXV. in fine; et in Praefat. in 1. XVIII. in Isaiam (cf. in Ier. XX. 10.); Ezech. XXXVI; ep. 120. q. 2. ad Hedib. et alibi; Augustinus Civ. Dei 1. XX. c. 7; Phila

(1) Sulpitius in dialogo cum Gallo et Posthumiano, quem adhuc habemus, chiliasmo favisse dicitur a S. Hieronymo in Ezech. XXXVI. T.V. p. 422; at in eo dialogo nunc saltem nihil huiusmodi comparet. Unde Hieronymus de Prato editor Opp. Severi (T. I. dissert.5. ed. Veronae 1741.) censet, S. Hieronymum aut dialogum solum ex aliorum relatione novisse aut memoria lapsum esse. Forte ansam suspicionis praebuit, quod Sulpitius scribit, ab Antichristo regnum et templum Hierosolymis excitatum iri. Hoc ipsum docet etiam Hippolytus in suo commentario de Christo et Antichristo n. 6. 57; nec video rationem, cur a recentioribus quibusdam dicatur in hoc commentario chiliasmum tradi, cum is potius n. 44. 64 65. satis aperte excludatur.

strius haeres. 59; Gennadius de Eccles. dogm. c. 25. (in append. Opp. August. T. VIII.). Huc pertinent, qui in suis commentariis in Apoc. XX. resurrectionem primam et mille annos ibi memoratos plane contra explicationem chiliastarum interpretati sunt consensu unanimi, Andreas Caesar. Bibl. Max. T.V; Aretas ib. T. IX; Primasius ib. T. X; Ambrosius Autpertus ib. T. XIII; Beda Opp. T.V; Berengaudus in Append. Opp. s. Ambrosii; vulgatus Anselmus (qui non Cantuariensis sed probabiliter Laudunensis est).

Iam quamvis aliqui ex Patribus directe damnent regnum millenarium, ut Cerinthus et saeculo IV. Apollinarius haeretici illud depingebant, includitur tamen improbatio totius huius opinationis etiam conceptae sub aliis formis minus absurdis. Hoc vel inde evidens est, quod Patres non solum modum sed rem ipsam improbant, et plerique diserte cum chiliasmo haereticorum coniungunt illum assertum a quibusdam priscis Catholicis velut accidentaliter non quoad rem ipsam diversum. Ita fere semper Hieronymus. « Neque enim iuxta Iudaicas fabulas, quas illi devtepwoes appellant, gemmatam et auream de coelo expectamus Ierusalem, nec rursus passuri circumcisionis iniuriam, nec oblaturi taurorum et arietum victimas, nec sabbathi otio dormiemus. Quod (non quidem secundum eandem formam Iudaicarum cerimoniarum sed quoad rei substantiam sub alia forma) et multi nostrorum et praecipue Tertulliani liber de spe fidelium (deperditus, sed superest 3 cont. Marcionem), et Lactantii institutionum volumen septimum pollicetur, et Victorini Petabionensis Episcopi crebrae expositiones, et nuper Severus noster in dialogo, cui nomen Gallo imposuit; et ut Graecos nominem et primum extremumque coniungam, Irenaeus et Apollinarius » Hieron. in Ez. XXXVI. (T. V. p. 422.). Augustinus aperte alludit ad modum exponendi Papiae ac Irenaei; Philastrius universim ponit inter haereticos chilionetitas (millenarios), Gennadius diserte post haereticos nominat et reiicit opinionem Papiae, Irenaei Tertulliani, Lactantii, Nepotis; Eusebius, Theodoretus, Nicephorus reprobant, et duo ultimi inter haereses recensent opinionem Nepotis, quae ut est exposita a Dionysio Ale

xandrino (apud Euseb. VII. 24.), videtur prorsus convenire cum illa Irenaei (1).

[ocr errors]

Porro quae fuerit communis sententia tempore subsequenti, discimus ex unanimi doctrina theologorum. Scholastici constanter, sine contradictione, certa affirmatione et plerique verbis gravissimis opinionem chiliasmi reiiciunt. S. Thomas << dicendum, inquit, quod occasione illorum verborum (Apoc. XX. 4.), ut Augustinus narrat 1. XX. de Civ. Dei (c. 7.), quidam haeretici posuerunt primam resurrectionem futuram esse mortuorum, ut cum Christo mille annis in terra regnarent (en substantiam opinionis, quam dicit haereticorum fuisse); unde vocati sunt chiliastae, quasi millenarii, et Augustinus ibidem ostendit verba illa aliter esse intelligenda, scilicet de resurrectione spirituali » S. Th. 4. dist. 43. q. 1. a. 3. sol. 1. ad 4. S. Bonaventura: « de resurrectione secundum fidem catholicam tenendum est, quod omnia corpora hominum resurgent in generali iudicio, non existente in eis distantia (moraliter longa, multo minus mille annorum) quantum ad ordinem temporis, sed potius quantum ad ordinem dignitatis» Bonav. Centiloq. P. IV. sect. 2. Cf. in 4. dist. 43. a. 1. q. 3; Breviloq. P.VII. c. 5. Dominicus Sotus ita habet: « illis verbis Ioannis (Apoc. XX.) Papias eius discipulus (2) seductus duas commentus est corporum resurrectiones; quo errore Lactantius atque alii fuerunt subinde commaculati... sed haec fabula non diu in Ecclesia perstitit Sot. 4. dist. 43. q. 2. a. 1. ad 3. Bellarminus relata opinione Lactantii de duplici resurrectione priori iustorum posteriori reproborum et de regno millenario, subdit: haec opinio fuit etiam multorum veterum ut Papiae, Iustini, Irenaei, Tertulliani, Apollinaris... sed iam dudum explosa est tamquam error exploratus Bellarm. de Rom.

(1) Ita intelligitur Hieronymus, qui Praefat. in 1. XVIII. comment. in Is. ait, Dionysium Alexandrinum scripsisse contra chiliasmum Irenaei, cum tamen certum sit ex Eusebio (VIII. 24.), Dionysium adversus Nepotem scripsisse.

(2) Utrum Papias audierit lpsum Ioannem, dubitari potest; vide Euseb. 1. III. 39, ubi Papias ipsemet a discipulis Apostolorum non ab Apostolis se eruditum esse testari videtur.

« PoprzedniaDalej »