Obrazy na stronie
PDF
ePub

monumentis consignatio. Cum enim Spiritus Sanctus non citra ministerium humanum, nec etiam per continuam immediatam revelationem nihil agentibus fidei custodibus afflatam depositum conservet; sed id praestet per assistentiam dirigentem et iuvantem et ab errore praeservantem: ideo opera etiam humana et elementum humanum sub hac Spiritus assistentia requiritur (th. IX.). Ad hanc autem humanam operam sub directione Spiritus Sancti positam pertinet etiam, atque ex ipsa natura societatis hominibus et pro hominibus constitutae secundum communem providentiam Dei consequitur, ut publicae fidei professiones, solemnia successionis apostolicae in Conciliis iudicia ac definitiones, vindiciae et declarationes doctrinae traditae adversus novitates exortas, catecheses et institutiones populi catholici, expositiones Scripturarum, liturgia, ritus administrationis sacramentorum etc. etiam scriptis consignentur, et documentis monumentisque expressa posteris tradantur. Non est quidem haec scriptio et consignatio ipsi muneri successionis apostolicae ex institutione Christi inhaerens, sicut inhaeret essentiale ei magisterium et ministerium personale; nihilominus magisterii non quidem in singulis sed generatim spectati aliqua functio, ex rerum et hominum natura moraliter necessaria adeoque suavi providentiae Dei haec quoque est, ut integritati et perpetuitati doctrinae et disciplinae etiam documentis et monumentis consulatur (1).

consona,

Ex parte altera ipsi actioni humanae magisterii semper viventis propter eandem rationem quia non revelationibus semper novis sed assistentia Spiritus Sancti regitur, necessaria saepe est inquisitio in fidem et professionem suorum antecessorum et antiquitatis christianae, ubi vel consensus praesens non est satis perspicuus, vel professionis praesentis connexio cum antiquitate adversus haereticos vindicanda est, vel demonstranda pro fidelibus ad luculentiorem confirmationem ac declarationem doctrinae et unitatis fidei per omnes

(1) Confer Euseb. de epistolis Ignatii supra p. 60; de documentis Patram universim, quos Deus « paucos multis excellentiores per diversas aetates temporum locorumque distantias dispensare voluit, vide p. 77. sq.

[ocr errors]

aetates. Haec autem ad sensum et consensum antiquitatis appellatio nisi ex monumentis et documentis, quae supersunt, directe institui non potest. Constat ergo monumenta et documenta christianae professionis ac disciplinae tum origine tum morali necessitate ex ipsa natura cuiusvis societatis et nominatim societatis christianae esse cum magisterio perpetuae successionis apostolicae intime nexa, et societati christianae praesidia ad servandam traditionis integritatem velut connaturalia. Cf. Bellarmin. De verbo Dei 1. IV. c. 12.

2o. Licet haec ita sint, dicimus tamen monumenta ecclesiastica formaliter spectata, h. e. non loquendo de auctoribus qui plerique erant Episcopi aut Pontifices, vel seorsim < per aetates temporum et locorum distantias» vel collecti in Conciliis, sed ipsa monumenta in se quatenus sunt monumenta antiquitatis, non esse organon princeps traditionis; sed ipsi organo principi subsidium et instrumentum doctrinae quantumvis modo declarato moraliter necessarium et connaturale.

Nam a) institutione successores Apostolorum perpetua serie sese excipientes sub assistentia Spiritus Sancti et « sub charismate veritatis certo quod cum episcopatus successione acceperunt» (p. 66. 67.), sunt ex demonstratis organon servandae traditionis simpliciter ac immediate a Christo institutum; hoc autem alterum praesidium ad servandam traditionem habet originem in praecipuis suis elementis ab ipso organo principe, non ex immediata Dei institutione licet sit ex speciali Dei erga Ecclesiam suam providentia. Uno verbo dici potest: perpetua semper vivens successio apostolica est ipsa rei substantia a Deo instituta ad conservandam traditionem, conservatio per monumenta est aliquis modus consequens ex re a Deo instituta.

Ideo b) ordine necessitatis alterum est ex institutione Dei simpliciter necessarium et essentiale, alterum ipsi datum est ad rite fungendum suo munere sub suavi Dei providentia et quodammodo ad melius esse.

c) Ordine doctrinae unum se habet ad alterum ut instrumentum doctrinae inanime ad doctorem viventem, qui eo utitur eiusdemque est authenticus interpres. Sicut Scri

ptura sacra continet verbum Dei scriptum, atque ita constituit partem depositi seu obiectivae revelationis, cuius custodia, explicatio, et praedicatio divinitus concredita est semper viventi successioni apostolicae sub directione Spiritus Sancti, proindeque huius ipsius successionis est authentice declarare verum sensum Scripturae simili fere modo monumenta omnia ecclesiastica, quatenus exhibent consensum vel definitivum iudicium successorum apostolicorum quovis tempore praeterito, continent verbum Dei ac proinde pertinent ad depositum custodiendum et explicandum a continua et vivente successione apostolica. Si quando ergo vel de existentia consensus ex iis monumentis demonstrandi, vel de vero sensu doctrinae in iis exhibitae dubitatio aut controversia oriatur, ipsa vivens successio apostolica est authentica interpres et iudex sensus et consensus.

Verbum Dei sive in Scriptura sacra sive in monumentis ecclesiasticis contentum sine dubio est regula ac norma credendi universae Ecclesiae; sed verbum Dei explicandum est norma velut in actu primo, verbum Dei explicatum est norma in actu secundo: authentica vero explicatio pertinet ita ad vivum semper magisterium custodum revelationis, ut singuli in intelligendo verbo Dei sive in Scripturis sive in ceteris monumentis contento semper ab auctoritate et praedicatione huius ipsius magisterii pendere et iuxta illius catholicum intellectum verbum Dei intelligere et credere debeant. Hoc ipsum est, quod dici solet: Scriptura et traditio (obiectiva, comprehensa in monumentis et documentis) est regula fidei remota; Ecclesia (vivens Ecclesiae magisterium et praedicatio) est regula fidei proxima. Cf. Gregor. de Valentia de Fide disp. I. q. 1. punct. 7. §. 12. (1); Suarez de Fide disp. V. sect. 5; Stapleton. 1. XII. c. 15-17.

(1) Gregor. de Valentia hanc statuit thesim: « Nec praeterita aliqua traditio sine praesenti aliqua auctoritate est iudex fidei. Eam probat, quod sicut de Scriptura ita de traditione in monumentis comprehensa potest controversia oriri, quae postulet iudicem et normam, qua fideles omnes certi reddantur, quid sit tenendum, quid respuendum; huiusmodi vero iudex et norma non potest esse nisi vivens semper magisterium. Controversia postulans iudicem excitari potest triplex, videlicet de au

19

THESIS XIV.

De demonstratione consensus directa vel indirecta

ex documentis antiquitatis.

« Consensus testium de quo diximus, ex monumentis demonstrari potest dupliciter: 1°. directis testimoniis, quae vel ex diversis aetati» bus et Ecclesiis deprompta communem et universalem professionem ipso suo consensu immediate exhibeant, vel contineant solemne et au "thenticum de doctrina iudicium ad Ecclesiam universam ; 2°. demon"strari potest illatione, quando paucorum etiam testimonia ex indole » testium, causae, et adiunctorum non nisi communem fidem referre intelliguntur.

[ocr errors]

I. In priori parte nostrae propositionis agimus de demonstratione directa consensus inter testes traditionis ex monumentis depromenda, atque ita dupliciter de huiusmodi consensu ac proinde de existentia traditionis constare posse dicimus.

1o. Si ex monumentis proferantur diserta testimonia omnium aetatum inde ab aevo apostolico vel certe ex eo tempore, quo primum doctrina de qua quaeritur, ab haereticis impugnari coepit, et propterea a doctoribus in unione ac consensione catholica perseverantibus tractari diligentius, et si testimonia haec pertineant ad diversas paeneque omnes provincias: hoc sane idem est ac si universa Ecclesia cum omnibus suis pastoribus et doctoribus, martyribus ac populo fideli in sua connexione cum Apostolis et per Apostolos cum praedicatione Christi ipsius, per saeculorum decursum homogeneo semper progressu coram sisteretur, testans suam fidem fideique intellectum (cf. August. contr. Iulian. 1. II. n.37; vide supra p.77.78.). Atqui illustrior demonctoritate traditionis alicuius, de vero eius sensu, de eius existentia. Quae habet de controversiis circa verum sensum notatu digna sunt. « Cum traditio, inquit, scriptis fere doctorum orthodoxorum in Ecclesia conservetur, quaestiones ac dubia moveri possunt de sensu illius, sicut dubitatur saepe de sensu ac mente doctorum (quorum videlicet scripta leguntur). Eiusmodi vero quaestiones, cum erunt ortae post traditionem (in monumentis comprehensam) quae semel tantum, ut ita dicam, locuta est neque praeterea amplius loquitur, certe per eandem ipsam traditionem definiri satis non poterunt. » 1. c.

stratio consensionis custodum fidei nulla reperiri potest. Ergo de valore et evidentia huiusmodi demonstrationis constat.

2o. Solemne atque authenticum iudicium de aliqua doctrina tamquam revelata et apostolica iam per sese demonstrat verum id quod enuntiat, quando illius est iudicis, qui auctoritate a Christo accepta docet universam Ecclesiam, sive iudex iam sit immediate successio apostolica in unitate et consensione ut in oecumenicis Conciliis, sive sit Pontifex per se, qui est unitatis et consensionis origo ac centrum (1) (cf. supra p. 105. sqq.). Huiusmodi ergo iudicium semper vel in se exhibet et authentice manifestat vel efficit consensum omnium in unitate catholica perseverantium, estque clarissima et solemnis expressio consensionis custodum fidei saltem eius aetatis, qua iudicium latum est, et omnium aetatum subsequentium. Ergo monumenta, ex quibus tale iudicium innotescit, eo ipso exhibent consentientem doctrinam ac traditionem in successione apostolica.

Praecellit hic modus demonstrandi consensionem prae altero quem primo loco commemoravimus, quia facilior est, omnibus accommodatus et ad quodvis dubium de existentia consensionis excludendum aptior. Ideo saepe, ubi consensus testium « per aetates temporum et locorum distantias dispensatorum est ambiguus vel in dubium vocatus, declaratio eius per authenticum iudicium redditur necessaria. « In ipsa vetustate, ut monet S. Vincentius Lirin. c. 38, unius sive paucissimorum temeritati primum omnium generalia, si qua sunt, universalis Concilii decreta praeponant (matris Ecclesiae filii); tunc deinde, si id minus est, sequantur, quod proximum est, multorum atque magnorum consentientes sibi sententias Magistrorum. »

II. Persaepe ea est Patrum, controversiae, adiunctorum, et causae totius conditio, ut ex paucorum etiam doctorum insignium testificatione consensus successionis apostolicae et communis doctrina facile intelligatur. Si de Patribus agatur licet paucis, qui in controversia aliqua adversus hae

[ocr errors]

(1) Una Ecclesia a Christo Domino super Petrum origine unitatis et ratione (causa efficiente et continente) fundata » Cyprian. ep. 70. ad Ian.; ep. 73. ad Iubai.

« PoprzedniaDalej »