Obrazy na stronie
PDF
ePub

universaliter teneatur ut certa, non tamen censeatur esse simpliciter de fide, potest esse duplex: vel quia non satis constet consensum esse non solum ut in propositionem veram, sed etiam ut in propositionem revelatam et fide credendam; atque ideo antequam de illa definitio Ecclesiae existat, theologi generatim fateantur non posse dici simpliciter de fide: vel quia est conclusio theologica deducta ex una quidem propositione revelata, et ex altera aliunde vel theologice vel lumine rationis certa. Igitur censura propositionis erroneae comprehendit tum eam quae ita, ut dictum est, opponitur conclusioni theologicae certae, cuiusmodi praeter alias potest censeri e. g. XXII. damnata in Bulla « Auctorem fidei; » tum eam, quae opponitur doctrinae ex universali consensione et praedicatione indubitanter tenendae ut verae, quae tamen non simpliciter et certo tamquam de fide proponitur, ut esset exempli causa X. quae in eadem Bulla dicitur ad minus erronea. Doctrina ita, ut ultimo loco diximus, proposita plerumque est proxima fidei et propositio ei opposita dicitur proxima haeresi. Unde apparet, omnem propositionem proximam haeresi esse etiam erroneam, non tamen omnem propositionem affectam censura erroris esse etiam proximam haeresi; latius enim patet censura propositionis erroneae quam proximae haeresi.

"

c) Nota temeritatis, ut diximus, est inferioris gradus, quam praecedens censura erroris. Propositio in directo suo sensu temeraria, debet repugnare alicui doctrinae theologicae non

Unde authentice definiendo gradum censurae, hoc ipso definit, gradum certitudinis in doctrina opposita saltem illum esse, qui respondeat censurae definitae; quamvis e. g. in censura propositionis erroneae consensus ille manifestans errorem, de quo diximus in textu, vel nexus cum doctrina revelata hactenus nondum satis fuisset cognitus. Censura enim ipsa fertur ab Ecclesia ad manifestandum hunc nexum et gradum certitudinis. Dixi gradum certitudinis saltem definiri eum, qui respondeat censurae. Ubi enim non declaratur censura suprema haereseos, aliquando Ecclesiae satis est definire gradum, qui saltem sit certus ac tenendus, ut patet ex pluribus propositionibus Pistoriensium, quae damnantur velut « ad minus erroneae, et ex declaratione Concilii Viennenis de infusione gratiae et virtutum in parvulis, si conferatur cum doctrina Conc. Tridentini sess. VI. c. 7.

solum probabili sed communi ita, ut eam negare fas non sit. Quia est censura inferioris gradus quam error, propositio temeraria comparata cum erronea erit in minus directa. oppositionis contra veritatem, vel opposita veritati minus stricte nexae cum doctrina fidei. Quia hoc plus et minus morali aestimatione et theologica prudentia diiudicandum est, nihil mirum quod theologi, nisi forte Ecclesia ipsa definierit gradum, fere fluctuent inter duas has censuras, et propositiones easdem quas alii dicunt erroneas, alii appellent temerarias, atque etiam coniungere soleant utramque ita, ut dicant propositionem esse erroneam vel saltem temerariam. Erit itaque propositio in suo sensu directo temeraria, quae vel repugnat doctrinae theologicae universaliter et constanter apud pios et doctos receptae tamquam tenendae ex gravibus fundamentis auctoritatis et analogiae fidei (quo e. g. pertinet XLI Pistoriensium), vel aliquid affirmat contrarium approbatis in Ecclesia institutis ac consuetudini licet in se non revelatis (ut essent XXVII. XXXI. LIV. ibid.). Praeterea propositio potest esse temeraria modaliter eo, quod inique damnat doctrinam probabilem vel probabiliorem; sicut temeraria declarata est propositio XXVI. Pistoriensium, qua explodunt doctrinam de « limbo puerorum » velut « fabulam Pelagianam. »

Quoniam una propositio potest pluribus modis veritati opponi, hinc potest et solet eadem una afficii pluribus distinctis censuris. Si quando tamquam temerariae simul et erroneae sententiae damnantur (ut plures propositiones in citata Constitutione « Auctorem fidei » X. XLVII. LXIV. LXXVII. LXXVIII.), notandum est, quod supra monuimus de significatione magis generica temeritatis, qua utique propositio omnis haeretica et erronea potest dici simul temeraria. Postremo per se patet, ubi de censuris theologicis agitur, non intelligi temeritatem solum subiectivam quae opponitur prudentiae et consilio, quo sensu temere dicitur, quidquid dicitur tumultuarie sine necessaria consideratione et perspecta ratione.

d) Longe facilius determinatur propria significatio aliarum censurarum, quae cum praedictis connectuntur, et sunt velut

intermediae. Haeresim sapiens propositio dicitur, quae grave praebet fundamentum iudicandi, eam cohaerere cum principio haeretico et profectam esse ex sententia haeretica auctoris; suspecta de haeresi, quae habet aliquid praeposterum ita, ut rationabilem pariat suspicionem implicitae haereseos. Facile patet, posse simul cum his duabus notis saporis et suspicionis haereseos coniungi strictiorem determinationem modi, quo sententia opponatur veritati; sic utraque Pistoriensis XXII. et XXVIII. dicitur: suspecta de haeresi, eamque sapiens, et erronea. Propositio male sonans est quae, licet significatione minus usitata verborum sensum aliquem admittat innocuum, in significatione tamen communi verborum continet aliquid contrarium sanae doctrinae, quin ex contextu et adiunctis temporis, personae et rerum ad sensum innocuum determinetur. Unde quisque videt, propositionem male sonantem facile posse simul esse subiectam aliis censuris (vide Pistoriens. XLIV. LXV); et intelligitur praeterea, propositionem aliquam, quae aliquando nondum fixa terminorum significatione vel alia significatione verbis adhaerente, erat innocua, nunc posse esse male sonantem. Propositio piarum aurium offensiva est, quae repugnat communi fidelium existimationi, in quam ex pietate doctrinae sacrae conformi inducti sunt " (ita Kilber Tract. de Fide n. 228). Notae aliae: propositio schismatica, in schisma inducens, seditiosa; biasphema, impia, scandalosa, perniciosa; iniuriosa; captiosa etc. si qua explicatione indigent, legi possunt declaratae penes theologos. Vide Canum 1. XII. c.11; Suarez de Fide disp. XIX. sect. 2; Card. de Lugo de Fide disp. XX. sect. 3; Henr. Kilber (inter Theol. Wirceburgenses) de Fide (ad calcem) etc.

SECTIO II.

DE CONSERVANDAE TRADITIONIS DOCUMENTIS
ET INSTRUMENTIS.

CAPUT I.

DE MONUMENTIS TRADITIONIS PER SE SPECTATIS.

THESIS XIII.

De monumentis traditionis quatenus exhibent consensum custodum depositi, et quatenus pro iisdem sunt instrumenta doctrinae.

Traditio hucusque secundum divinitus institutum et princeps suum organon considerata, spectarí porro potest ut monumentis antiquitatis ecclesiasticae, potissimum documentis scriptis conservata est; haec enim monumenta suppeditant certum argumentum divinae traditionis, - seu potius exhibent traditionem ipsam, quatenus ex illis consensus custodum depositi in aliquod doctrinae caput tamquam pertinens ad - christianam fidem demonstratur; per se autem et in formali ratione - monumentorum sunt subsidium conservandae traditionis, et instrumentum doctrinae prae ipso organo principe, quamvis cum hoc intime nexum et ei veluti connaturale. »

I. Monumenta universim, appellamus opera antiquitatis sive scripta sint sive res aliae, ex quibus in cognitionem ducimur idearum ac doctrinarum, morum, conditionis et totius historiae veterum sive hominum singularium, sive maxime integrae societatis. Monumenta igitur ecclesiastica dicimus hoc loco opera multiplicis speciei et ordinis ex antiquitate adhuc reliqua, ex quibus in cognitionem venimus sententiae, professionis et fidei, quae tum fuerit circa aliquod caput doctrinae et disciplinae christianae. Patet vero, primum locum in his monumentis tenere opera scripta; haec enim ceteris clarius, distinctius, explicatius ideas et sententias ac totum doctrinae ambitum referre possunt. Huc pertinent tabulae symbolorum et publicarum professionum fidei, conservatae vel singillatim vel in actis Conciliorum vel in scriptis Patrum; acta et definitiones Conciliorum; singulorum Patrum opera polemica et apologetica, dogmatica, catechetica et homiletica, exegetica, historica, ascetica; acta

Martyrum et Confessorum; libri liturgici et Sacramentaria, libri poenitentiales, canones disciplinae, legum ecclesiasticarum et etiam civilium collectiones; historia ecclesiastica universim et historia haereseon; indirecte scripta etiam haereticorum et hostium christianae religionis.

Monumenta ecclesiastica alia supersunt sculpta, picta, architectonica in cryptis, sacrariis, sarcophagis, cathedris, scyphis, monilibus, suppellectilibus diversissimis sacro vel profano usui Christianorum destinatis, in quibus saepissime etiam aliquid scripturae in epigraphis intervenit. Huiusmodi monumenta licet per se minus apta videantur ad distinctam notionem doctrinae ac professionis exhibendam quam libri scripti; aliquando tamen etiam vividiore luce velut percellunt animos, quia non solum litteris eo modo u. huri ideas menti exhibent, sed actus ipsos, vitam religiosam cultumque veterum Christianorum naturali artis repraesen... tione oculis subiiciunt (1).

(1) Speciminis causa in tabula adnexa exhibemus aliquot monumenta christiana, quorum primum n. 1. est ex pictura saeculi II. vel III. ineuntis in coemeterio Callisti; alterum n. 2. 3. ex caelaturis in sarcophago Arelatensi saeculi IV; reliqua desumpta sunt ex fragmentis auro pictis vasorum crystallinorum saeculi III. et IV. ut habentur in Opere doctissimi P. Raphaelis Garrucci (Vetri ornati di figure in oro trovati nei cimiteri christiani di Roma. Roma 1864.), apud quem amplior explicatio legi potest (tab. I. III. VII. IX. X.).

Figura 1. In tripode propositus est panis simul cum pisce, vir habitu philosophi graeci adstat manu extensa super dona proposita; pone conspicitur figura muliebris habitu orantis manibus ad coelum extensis. Ex adverso respondet depicta in pariete (sed hic omissa) imago alia, in qua cernitur sacrificium Abrahami praeparatum, ipse vero patriarcha extensis pariter ad coelum manibus. Habes sacrificium eucharisticum, in quo Christus ipse sub speciebus panis offertur, oculis exhibitum non minus clare et distincte quam ab Ignatio, Iustino, Irenaeo descriptum est, dummodo librum artis christianae ac eius symbola legere scias. Qui videtur panis, est piscis I. X. . Y. £. h. e. iuxta hieroglyphicam christianam Iesus Christus Dei Filius Salvator, ex litteris initialibus cous Χριστος Θεου Υιος Σωτηρ. Nomine Ecclesiae ex gentibus collectae per ministerium sacerdotum fit sacrificium. (In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda; quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus Mal. II. 11. « Et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino... et assumam ex eis sacerdotes et levitas

« PoprzedniaDalej »