Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Quæ excludunt quæcumque Festa etiam Annualia.

DOMINICA prima Adventûs.

Dominica I. Quadragesimæ.

Dominica Passionis.

Dominica Palmarum.

Dominica Pasche.

Dominica in Albis.

Dominica Pentecostes. Dominica prima post Pente

costen, in qua fit Officium SS.

Trinitatis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

DOMINICA PRIVILEGIATÆ TERTIÆ CLASSIS,

Quæ admittunt Solemnia-majora et supra.

DOMINICA Septuagesima, Sexagesimæ et Quinquagesimæ.

DOMINICA QUARTE CLASSIS

In quibus fit de Duplicibus-majoribus et supra.

RELIQUA Dominicæ per annum.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quæ omni cedunt Officio, sunt aliæ omnes Feriæ per annum.

1. In primis Vesperis Festorum quorumcumque (nisi aliter notetur) dicuntur Psalmi de Feria ut in Psalterio, sub quinque Antiphonis, in Duplicibus et suprà; sub unica verò in Seiniduplicibus; dicuntur etiam Psalmi Feriales ad Completorium quod has Vesperas sequitur, cum Antiphonis tamen propriis, si proprias Festum habeat.

2. In Festis Annualibus et Solemnibus-majoribus, ubi ad Officium Nocturnum Psalmi proprii non assignantur, sumuntur de Dominica. In Solemnibusminoribus et infra, Psalıni omnes sunt de Feria (nisi aliter notetur in Breviario.) Quoties autem ad Officium. Nocturnum Psalmi 'proprii vel de Dominica dicuntur, ad reliquas Horas Psalmi sunt de Dominica.

3. Festa Duplicia minora ac Semiduplicia unicum habent Nocturnum, in quo novem Psalmi (extra Tempus Paschale) de Feria sub tribus Antiphonis, quarum unaquæque post tres Psalmos, cum Versiculo, tribus Lectionibus et tribus Responsoriis. Lectio prima semper est de Scriptura occurrente, tribus in unam junctis ; secunda et tertia de Festo. Tres autem Antiphonæ, Vers. et Respons. sumenda sunt secundùm Feriarum ordinein, id est, Feria secunda et quinta, de primo Nocturno; Feria tertia et sexta de secundo; Feria quarta et Sabbato de tertio Nocturno. Ad Laudes quinque dicuntur Antiphonæ, exceptis diebus intra Octavas, in quibus (nisi aliter notetur) unica dicitur

Antiphona, scilicet quarta de Laudibus Festi.

4. Officium Simplex incipit à Capitulo primarum Vesperarum et terminatur ad Nonam. Unicum habet Nocturnum cum tri-' bus Lectionibus, quarum duæ priores sunt de Scriptura occurrente; scilicet prima sola, secunda verò è duabus in unain junctis, tertia de Festo. Laudes sub sola quarta Antiphona de Laudibus ut in Communi. Fiunt Suffragia tam in primis Vesperis quàm in Laudibus, et dicuntur Preces ad Primam et ad Completorium.

5. Circa Responsoria tam Vesperarum quàm Officii Nocturni, hæc sunt observanda : In Annua libus quibuscumque ad primas Vesperas post Gloria Patri, fit reclamatio ab Asterico vel +; et repetitur .integrum usque ad V. et sic ad III, VI et Ix Officii Nocturni, in Annualibus-majoribns tantùm; præterea dicitur in iisdem Annualibus-majoribus Gloria Patri ad omnia B.; sed in duobus prioribus cujusque Nocturni fit tantùm reclamatio.

In Solemnibus quibuscumque ad primas Vesperas, post Gloria Patri, omissâ reclamatione repetitur R. integrum usque ad .

In Solemnibus-minoribus R. ultimum Officii Nocturni repetitur post Gloria usque ad V.

In Annualibus-minoribus et Solemnibus-majoribus, B'B'. III, VI et IX Officii Nocturni resumuntur post Gloria usque ad V.

6. Antiphonæ ad Magnificat et ad Benedictus, dicuntur integræ ante et post Canticum in Solemnibus-minoribus et supra.

« PoprzedniaDalej »