Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

SCIMUS autem quóniam diligéntibus Deum ómnia.cooperantur in bonum, iis qui secundùm propósitum vocáti sunt sancti. Nam quos præscívit, et prædestinávit conformes fíeri imáginis Fílii sui, ut sit ipse primogé–

De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Romános. (Cap. 8.) FRATRES; Debitóres sumus non carni, ut secundùm car-nitus in multis frátribus. nem vivámus. Si enim secundùm carnem vixéritis, moriémini si autem spíritu facta carnis mortificaveritis, vivétis. Quicumque enim Spíritu Dei aguntur, ii sunt fílii Dei. Non enim accepistis spíritum servitútis íterùm in timóre; sed accepistis spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamamus : Abba, Pater. Ipse enim Spíritus testimónium reddit spirítui nostro, quòd sumus filii Dei. Si autem fílii, et hærédes: hærédes quidem Dei, cohærédes autem Christi; si tamen compátimur ut et conglorificémur. Exístimo enim quòd non sunt condignæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam quæ revelábitur in nobis. Nam ex- caritáte Christi? Tribulatio

Quos autem prædestinávit, hos et vocávit : et quos vocávit, hos et justificávit; quos autem justificávit, illos et glorificávit. Quid ergo dicémus ad hæc? si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui étiam próprio Fílio suo non pepercit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum : quómodò non étiam cum illo ómnia nobis donávit ? Quis accusábit adversùs electos Dei? Deus qui justíficat, quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mórtuus est, imò qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui étiam interpellat pro nobis.

LECTIO III.

Quis ergo nos separábit à

[blocks in formation]

Sermo sancti Augustíni
Epíscopi.

(Serm. 335, in Nat. Mart.) Qu UONIAM dies sanctórum Mártyrum est, unde potiùs liquid delectet nos dícere, nisi de glória ipsórum? Aduvet nos Dóminus Mártyrum. Audivimus paulò ante beátum Paulum Apóstolum prædicantem: Quis nos separábit à caritáte Christi? Ista vox est Mártyrum. Tribulátio, an angústia, persecutio, an fames, an núditas, an perículum, an

an

gladius? sicut seriptum est: Propter te morte afficimur totâ die, deputáti sumus ut oves occisiónis: sed in his ómnibussuperámus per eum qui dilexit nos. Hæc est vox Mártyrum, ómnia toleráre, et de se nihil præsúmere; illum diligere qui glorificátur in suis: ut qui gloriátur, in Dómino gloriétur.

LECTIO V.

NoVERANT et illud quod nos cantávimus paulò antè : Lætámini in Dómino, et exultáte, justi. Si justi in Dómino lætantur, injusti non novérunt lætári nisi in século. Sed ipsa est prima ácies debellanda. Primò vincendæ sunt delectatiónes, et pósteà dolores. Quomodò potest superáre mundum sævientem, qui non potest superáre blandientem? Blandítur hic mundus pollicendo honóres, divitias, voluptátes minátur hic mundus intentando dolores, egestátes, humilitátes. Qui non contemnit quod pollicetur, quómodò superare potest quod minátur?

LECTIO VL.

HABENTdelectationem suam divitiæ, quis nésciat? Sed plus habet delectatiónis justítia. Delectare divítiis cum justitia. Ubi autem talis artículus tentatiónis inciderit, ut duo hæc véniant in tentatiónem, divitiæ et justítia;

et non possis habére utrumque sed si míseris manum ad divítias, necesse est ut amittas justítiam; si míseris manum ad justítiam, péreant divitiæ. Modò élige, modò pugna; modò videámus si non sine causa cantasti: Lætámini in Dómino, et exultáte, justi; modò videámus si non sine causa audisti: Quis nos separábit à caritáte Christi? Et quidem prætermísit ómnia quibus blandítur mundus, et te vóluit commemoráre cui blandítur mundus. Quare? quia certámina Mártyrum pronuntiábat : illa útique certámina, ubi vicérunt persecutiónem, famem, sitim, egestátem ignomíniam; ad extrémum, timórem mortis, et hostem sævíssimum.

IN III. NOCTURNO.

Ps. 65. Jubilate Deo, 7; Ps. 78. Deus, venérunt gentes, 66; Ps. 96. Dóminus regnávit, 41.

LECTIO VII.

Homília sancti Ambrósii Epíscopi.

(Lib. 1 Off. cap. 15 et 16.) Non potest quis præmium accípere, nisi legítimè certáverit: nec est gloriósa victória, nisi ubi fúerint laboriósa certámina. Nonne injustus est, qui antè quærat præmium, quàm certámen fúerit absolútum? Ideòque Dóminus in Evangélio ait : Beáti qui persecutiónem patiuntur propter justítiam, quóniam ipsórum est regnum cœlórum: beáti estis, cùm vobis maledícent hómines, et persequentur, et dicent omne malum adversùm vos propter justítiam : gaudéte et exultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlo. Futúram, non præsentem, in cœlo, non in terra, mercédem promísit esse reddendam. Quid álibi possis quod álibi debétur? Quid præpróperè corónam éxigis, antequàm vincas? Quid detergere púlverem, quid requiéscere cupis? Quid

Léctio sancti Evangélii se- epulári gestis, ántequàm stá

cundùm Lucam.
(Cap. 6.)

IN illo témpore; Descendens Jesus de monte, stetit in loco campestri; et turba discipulorum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judæa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis. Et réliqua.

dium solvátur? Adhuc pópulus spectat, adhuc athlétæ in scámmate sunt; et tu jam ótium petis?

LECTIO VIII.

SED fortè dicas : Cur ímpii lætantur? cur luxuriantur ? cur étiam ipsi non mecum labórant? Quóniam qui non subscripserint ad corónam,

non tenentur ad labórem certáminis? qui in stádium non descénderint, non se perfundunt óleo, non oblíniunt púlvere. Quos manet glória, expectat injúria. Unguentáti spectáre solent, non decertáre, non solem, æstus, púlverem, imbresque pérpeti. Dicant ergo et ipsis athlétæ : Veníte, nobiscum laboráte. Sed respondébunt spectatóres: Nos hic interim de vobis judicámus; vos autem sine nobis corónæ, si vicéritis, glóriam vindicábitis.

LECTIO IX.

ISTI ígitur qui in delíciis, qui in luxúria, rapínis, quæstibus, honóribus, stúdia posuérunt sua, spectatóres magis sunt quàm præliatóres. Habent lucrum labóris, fructum virtútis non habent. Fovent ótium, astútia et improbitáte ággerant divitiarum acervos; sed exolvent, seram licèt, nequítiæ suæ pœnam. Perfectórum est coróna. Expecta ut véniat quod perfectum est, quando non per spéciem in ænigmate, sed fácie ad fáciem formam ipsam redopertæ veritátis possis agnóscere.

AD LAUDES.

CANTICUM.

(Judith 5.)

[blocks in formation]

puli;

*

bus dimicávit.

Venérunt reges et pugnavérunt, et tamen nihil tulére prædantes: * de cœlo dimicátum est contrà eos.

Sic péreant omnes inimíci tui, Dómine : qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ità rútilent.

AD VESPERAS.

Psalmi. 10g. Dixit Dóminus., 21; Ps. 115. Credidi propter, 101; Ps. 123, Nisi quia, 44; Ps. 124. Qui confidunt, 83; Ps. 125. In con

Qui sponte obtulistis de Is- vertendo 44.

DIE OCTAVA.

IN III. NOCTURNO.

LECTIO VI.

Lectio sancti Evangélii secundùm Lucam.

Ν

(Cap. 21.)

IN illo témpore, dixit Jesus discípulis suis: Cùm audiéritis prælia et seditiónes, nolíte terréri oportet primùm hæc fíeri; sed nondum statim finis. Et réliqua. Homília sancti Gregórii Рарӕ. (Homil. 35, in Evang.) MORS

ORS justórum bonis in adjutórium est, malis in testimónium; ut inde perversi sine excusatione péreant; unde electi exemplum cápiunt ut vivant. Sed audítis tot terróribus, turbári póterant infirmórum corda; atque ideò consolátio adjúngitur, cùm prótinus subinfertur Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári quemádmodùm respondeátis, ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non poterunt resistere et contradícere omnes adversárii vestri. Ac si apertè membris suis infirmántibus dicat: Nolíte terréri, nolíte pertiméscere; vos ad certámen accéditis, sed ego prælior; vos verba éditis, sed ego sum qui loquor.

LECTIO VIH.

(Post pauca.)

QUIA dura sunt quæ prædi

cuntur de afflictióne mortis, prótinùs consolátio súbditur de gáudio resurrectiónis, cùm dícitur: Capillus de cápite vestro non períbit. Scimus, fratres, quia caro incísa dolet, capillus incísus non dolet. Ait ergo Martyribus suis: Capillus de cápite vestro non períbit; vidélicet apertè dicens: Cur timétis ne péreat quod incísum dolet, quando et illud in vobis períre non potest quod incísum non dolet? Séquitur: In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras. Idcirco posséssio ánimæ in virtúte patiéntiæ pónitur; quia radix ómnium custosque virtútum patiéntia est. Per patiéntiam verò possidémus ánimas nostras; quia dum nobis ipsis dominári díscimus, hoc ipsum incípimus possidére quod sumus.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »