Obrazy na stronie
PDF
ePub

altáre meum panem pollútum ; et dícitis : In quo pollúimus te? In eo quod dícitis: Mensa Dómini despecta

est.

[Si fial de Sabbato, RRR. sumentur è II Nocturno Dominicæ præcedentis.]

LECTIO II.

Si offerátis cæcum ad immolandum, nonne malum est? et si offerátis claudum et lánguidum, nonne malum est? Öffer illud duci tuo, si placúerit ei, aut si susceperit fáciem tuam, dicit Dóminus exercítuum. Et nunc deprecámini vultum Dei, ut misereátur vestri, (de manu enim vestra factum est hoc) si quomodò suscipiat fácies vestras, dicit Dóminus exercituum. Quis est in vobis qui claudat óstia, et incendat altáre meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dóminus exercituum; et munus non suscípiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in géntibus et in omni loco sacrificátur, et offertur nómini meo oblátio munda; quia magnum est nomen meum in géntibus, dicit Dó

minus exercítuum.

LECTIO III.

(Cap. 4.)

ECCE dies véniet succensa quasi camínus; et erunt omnes superbi, et omnes fa

cientes impietátem, slípula ; et inflammábit eos dies vé~ niens, dicit Dóminus exercítuum, quæ non derelinquet eis radicem et germen. Et oriétur vobis timéntibus nomen meum Sol justítiæ; et sánitas in pennis ejus; et egrediémini, et saliétis sicut vítuli de armento. Et calcá

bitis ímpios, cùm fúerint cinis sub planta pedum vestrórum in die quà ego fácio, dicit Dóminus exercítuum. Mementóte legis Móysi servi mei, quam mandávi ei in Horeb ad omnem Israel, præcepta et judícia. Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequàm véniat dies Dómini magnus et horríbilis. Et convertet cor patrum ad fílios, et cor filiórum ad patres eórum; ne fortè véniam, et percútiam terram anathemate.

Si Dominica post Pentecosten fuerint plures quàm XXIV, tunc post XXIVHebdomad. resumentur quæ eo anno superfuerint post Epiphaniam, incipiendo à Vesperis Sabbati, et ordine infrà posito.

Si igitur fuerint Dominicæ XXV, resumetur Officium Dominica VI post Epiph.

Si XXVI, resumetur Officium Dominicæ V et VI.

Si XXVII, resumetur Of fic. Dominica IV, V et VI.

Si denique XXVIII, resumelur Officium Dominicæ 111, IV, Vel VI.

[graphic][subsumed][merged small][subsumed]

RESUMENDAE,

QUANDO POST PENTECOST EN PLURES FUERINT DOMINICA QUAM VIGINTI-QUATUOR.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

MIROR quòd sic tam citò transferímini ab eo qui vos vocávit in grátiam Christi, in áliud Evangélium; quod non est áliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convértere Evangélium Christi. Sed licet nos, aut Angelus de cœlo evangelízet vobis præterquàm quod evangelizávimus vobis, anáthema sit. Sicut prædiximus, et nunc íterùm dico: Si quis vobis evangelizáverit præter id quod accepistis, anathema sit. Modò enim hominibus suádeo, an

Deo? An quæro hominibus placére? Si adhuc homínibus placérem, Christi ser

vus non essem.

B. Judicabit pauperes pópuli, et salvos fáciet filios pauperum; et humiliábit calumniatórem : * Oriétur in diébus ejus justítia. . Christum proposuit Deus, ad ostensiónem justítiæ ejus in hoc témpore; ut sit ipse justus, et justíficans eum qui est ex fide Jesu Christi. *Oriétur. Rom. 3. Ps. 71.

LECTIO III.

NOTUM enim vobis fácio. fratres, Evangélium quod evangelizátum est à me, quia non est secundùm hóminem: Neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi. Audistis enim conversatiónem meam ali quando in Judaismo; quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, et proficiébam in Judaismo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántiùs æmulátor existens paternárum meárum traditiónum. Cùm autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meæ, et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in géntibus:contínuò non acquiévi carni et sánguini.

B. Rectum est verbum

Dómini, et ómnia ópera ejus in fide: * Diligit misericórdiam et judícium; † Misericórdià Dómini plena est terra. . In Christo Jesu neque circumcísio áliquid valet, neque præpútium; sed fides quæ per caritátem operátur: * Díligit. Glória Patri. † Misericórdià. Ps. 32. Galat. 5.

IN II.o NOCTURNO.

LECTIO IV.

De expositióne sancti Augustíni Epíscopi in Epistolam ad Gálatas.

(Præf. initio.) CAUSA propter quam scribit Apóstolus ad Gálatas, hæc est : Ut intélligant grátiam Dei id secum ágere, ut sub lege jam non sint. Cùm enim prædicáta eis esset Evangélii grátia, non defuérunt quidam ex circumcisióne, quamvis Christiáni nómine,nondum tamen tenentes ipsum grátiæ benefícium, et adhuc volentes esse sub onéribus legis, quæ Dóminus Deus imposúerat, non justítiæ serviéntibus, sed peccáto; justam scilicet legem injustis hominibus dando, ad demonstranda peccáta eórum, non auferenda. Non enim aufert peccáta, nisi grátia fidei, quæ per dilectionem operátur. R. Adjuva me, Dómine Deus meus salvum me fac secundùm misericórdiam

« PoprzedniaDalej »