Obrazy na stronie
PDF
ePub

lem paradisum, et baptismum in aqua non acci- A piunt.

CAP. 54. Haymo super primam epistolam ad Ro

manos.

Fortassis quæret aliquis quare in aqua solummodo, et non aliquando in vino baptismus consecretur. Cui respondit beatus Ambrosius : « Idcirco uniformiter hoc fieri in aqua, ut intelligatur quod, sicut aqua sordes corporis, aut vestimenti abluit, ita illud baptisma animæ maculas sordesque vitiorum emundando abstergit. »

--

CAP. 55. Gregorius Fortunato episcopo Neapolis (Secundino Taurominitano episcopo).

(GRATIANUS, 18, q. 2, c. Pridem, hoc caput Gelasio attribuit). Pridem præcepimus ut de monasterio Sancti Andreæ, quod est super Mascalas, baptis- B terium propter monachorum insolentias debuisset auferri atque in eodem loco,quo fontes sunt, altaria fundari. Cujus rei perfectio hactenus est protracta. Admonemus itaque fraternitatem tuam ut nullam jam moram post susceptas præsentes litteras nostras inferas; sed, repleto loco ipsorum fontium, altare ad sacra celebranda mystica, illic sine aliqua dilatione fundetur.

CAP. 56. Gelasius Sabino episcopo.

Nec enim numerus baptizandis juste creditur imponendus, cum quanti forte petierint, vel ad regenerationem festinaverint, non sint pro alterius voluntate pellendi. Et ideo superfluam constitutionem modis omnibus refutantes, volumus ut unusquisque aut in vicina sibi ecclesia, aut in electa, C pro suæ mentis baptizetur arbitrio.

CAP. 57. Ex libro Pontificali. Marcellus 25 titulos in urbe Roma constituit, quasi diœceses propter baptismum,et pœnitentiam multorum. CAP. 58.

[ocr errors]

Siricius papa Himerio Tarraconensi episcopo, cap. 11.

(De cons., dist. 4, c. Non ratione). Non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate præsumi. tur, ut passim et libere natalitio Christi, seu appa ritione, nec non apostolorum seu martyrum festivitatibus, innumeræ, ut asseris, plebes baptismi mysterium consequantur: cum hoc sibi privilegium apud nos, et apud omnes Ecclesias, Dominicum Pascha specialiter cum sancta Pentecoste defendat. Item: Infantibus qui necdum loqui possunt per ætatem, vel his qui sunt in qualibet necessitate, si opus fuerit, sacri baptismatis unda, omni volumus celeritate succurri.

[blocks in formation]

D

[blocks in formation]

(De cons., dist. 4, c. De catechumenis). De catechumenis baptizandis id decretum est, ut in Paschæ solemnitate vel Pentecostes ad baptizandum veniant. Cæteris solemnitatibus infirmi tantummodo debeant baptizari.

CAP. 61. Gregorius Fantino defensori.

Si Judæis baptizandis longum vel triste videtur solemnitatem sustinere paschalem; et eos nuno ad baptisma festinare cognoscis ne, quod absit! longa dilatio retro possit eorum animas revocare, cum fratre nostro episcopo loci illius loquere, ut pœnitentia ac abstinentia 40 diebus indicta, aut die Dominico, aut si celeberrima festivitas fortassis occurrerit, eos omnipotentis Dei misericordia protegente baptizet. CAP. 62.

Gregorius respondens Augustino
(epist. 31)

(Dist. 5, parte prima, c. Baptizari). Baptizari, vel enixam ipsam mulierem, vel hoc quod genuerit, si mortis periculo urgetur,vel ipsam hora eadem qua gignit, vel hoc quod gignitur eadem hora qua natum est, nullo modo prohibetur.

CAP. 63. Gregorius clero et plebi Tarensi.

(De cons., dist. 4, c. Venerabilis). Generalis [Venerabilis] baptismi sacramentum, nisi in festivitate Paschali et Pentecostes tradere non præsumat episcopus, exceptis ægritudine laborantibus, quibus mortis urgente periculo, talibus oportet, ne in æternum pereant, remediis subveniri. CAP. 64.

Gelasius episcopis per Lucaniam, Brutios et Siciliam, cap. 9). (De cons., dist. 4, c. In necessitate). Laicis Christianis baptizare plerumque conceditur. CAP. 65.

Concilium Carthaginense iv, cap. 100. Mulier baptizare non præsumat.

CAP. 66. Isidorus de officiis, lib. 11, cap. 34. Illud quod nec privatis, nec clericis [adde sine gradu] baptizare liceat, nisi tantum sacerdotibus in Evangelio legimus apostolis tantum permissum (Joan. xx).

CAP. 67. Ibidem.

Item: Constat baptisma solis sacerdotibus traditum [adde esse], ejusque ministerium nec ipsis diaconibus explere est licitum absque episcopo vel presbytero, nisi his procul absentibus ultima languoris cogat necessitudo [necessitas]: quod et laicis fidelibus plerumque permittitur, ne quisquam sine remedio salutari de sæculo evocetur. CAP. 68. Rabanus de institutione clericorum, lib. I, cap. 7.

Apostoli septem diacones propter sacramentum ejusdem numeri ordinaverunt ad ministerium, et ad officium altaris, qui leguntur etiam et prædicasse et baptizasse non paucos.

CAP. 69. - Quod acolythus non baptizet. Ex libro Pontificali. Bonifacius tertius constituit,ut Lateranus acolythus non baptizet, sed diaconus et subdiaconus sequentes.

CAP. 70.

Ambrosius super 1 Epist. ad Corinthios, A сар. 1.

Majus est evangelizare quam baptizare, ideo Apostolus non se missum baptizare dicit, sed evangelizare, quia in episcopo omnium ordinationum dignitas est. Caput est enim cæterorum membrorum. Per quod et illos humiliat, quibus Corinthii multum dabant, propterea quod ab illis fuerant baptizati, ut ex eo scirent non magnum esse baptizare, quia non omnis qui baptizat idoneus est et evangelizare. Verba enim solemnia sunt, quæ dicuntur in baptismate. Denique Petrus apostolus credentem Cornelium cum suis jussit baptizari, nec dignatas est ministris astantibus hoc opus facere. Si enim defuissent, ipse hoc ageret necessitate compulsus.

[blocks in formation]

Gelasius episcopis per Campaniam et
Brutios constitutis.

Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla præfigant aliqui; nec illationibus quibuslibet impositis, exagitare cupiant renascentes.

CAP. 73. Toletanum concilium x1, cap. 8. (1, g. 1, c. Quidquid). Quicunque in ecclesiastico ordine constituitur,aut pro baptizandis,consignandisque fidelibus, aut pro collatione chrismatis, aut promotionibus graduum pretia quælibet vel præmia nisi voluntarie oblata,pro hujusmodi ambitione susceperit; equidem si, sciente loci episcopo, tale quidquam a subditis perpetratur, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi subjaceat, pro eo quod et scita mala contexit, et correctionem necessariam non adhibuit.Sin autem eorum quispiam eodem nesciente quodcunque pro supradictis capitulis accipiendum sibi esse crediderit, si presbyter trium mensium excommunicatione plectatur. Si diaconus, quatuor; subdiaconus vero vel clericus his cupiditatibus serviens, et competenti pana, et debita excommunicatione plectendus est.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Ibidem, cap. 1.

(10 q. 1, c. Placuit omnibus episcopis). Per singulas Ecclesias episcopi, et per dioceses ambulantes, primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi vel missarum teneant, et qualiter quæcunque officia in Ecclesia peragunt, et si rectum quid invenerint,Deo gratias agant.Si autem minime, docere debent ignaros, et hoc modis omnibus præcipere, sicut antiqui canones jubent, ut (De consecr., dist.4, c. Ante 20 dies) ante 20 dies baptismi ad purgationem exorcismi catechumeni currant, in quibus 20 diebus omnino symbolum,quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem, specialiter doceatur.

B

C

D

[blocks in formation]

· Augustinus de pænitentia c. 2. (L. 11, c. 2. Gra. De consec. dist. 4, c. Omnis qui). Omnis qui jam suæ voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi eum pœniteat vitæ veteris, novam non potest inchoare. Ab hac pœnitentia cum baptizantur soli parvuli immunes sunt: nondum enim uti possunt libero arbitrio. CAP. 77.

[ocr errors]
[ocr errors]

Augustinus ad Seleutianam [Solestianum], epist. c. 8.

(De cons., dist. 4, c. Agunt). Agunt homines ante baptismum pœnitentiam de prioribus peccatis ; ita tamen ut etiam baptizentur sicut scriptum est in Actibus apostolorum, loquente Petro ad Judæos ac dicente Agite pænitentiam et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi (Act. 11). CAP. 78. · Rabanus de institutione clericorum lib.1, cap. 27. (De consec.,dist. 4, c. Primum). Primum interrogetur paganus, si abrenuntiet diabolo et omnibus damnosis ejus operibus atque fallaciis cunctis, ut primum respuat errorem, sic appropinquet ad veritatem, possitque, juxta Apostolum; deponere veterem hominem secundum veterem conversationem (Ephes. iv), qui corrumpitur secundum desideria erroris, abnegans impietatem et sæcularia desideria (Tit. 11).

[blocks in formation]

CAP. 81. Rabanus, de inst. cler. Post abrenuntiationem apostolicæ fidei, ostenditur ei Symbolum, et exquiritur ab eo si credat in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum unum Deum in Trinitate et unitate; si confiteatur unam esse sanctam Ecclesiam catholicam,et si credat remissionem peccatorum et vitam æternam. Hæc ergo omnia si se vere profitetur credere, jam incipit per fidem induere novum hominem qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate varitatis (Ephes. iv), quo tamen plene imbuitur, quando per baptismi lavacrum regeneratur. CAP. 82. Cap. 25, lib. 1.

Ante baptismum catechizandi debet hominem prævenire officium [al. in hominem pervenire officium], ut fidei primum catechumenus accipiat rudimentum.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

CAP. 93. Lib. IV.

Ab eis qui renascuntur in Christo, princeps mundi mittitur foras, quod mysteria significant, quando parvuli baptizandi exorcizantur et exsufflantur. CAP. 94. Augustinus de Symbolo, lib. 1, cap. 1. (De cons., dist. 4, c. Sicut nostis.) Sicut nostis, parvuli et exsufflantur et exorcizantur ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, quæ decepit hominem, ut possideret homines. Non ergo creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsufflantur, sed ille sub quo sunt qui sub peccato nascuntur.

CAP. 95. Rabanus de instit. clericorum, lib. 1, cap. 28.

(De cons., dist. 4, c. Postea.) Postea signatur baptizandus signaculo sanctæ crucis, tam in fronte quam in corde, ut ipse apostata diabolus in vase suo pristino suæ interemptionis cognoscens signum jam sibi deinceps sciat illud esse alienum.

[ocr errors]

CAP. 96. Augustinus de Symbolo, lib. 11, cap. 1. Nondum adhuc per sacrum baptisma renati estis, sed per crucis signum in utero sanctæ matris Ecclesiæ jam concepti estis.

CAP. 97. Rabanus, ibidem.

Exin jam dicuntur super eum orationes, ut fiat catechumenus.

CAP. 98. August. de Symbolo, lib. iv, cap. 1. Omnia sacramenta quæ acta sunt et aguntur in vobis per ministerium servorum Dei exorcismis, orationibus, canticis spiritualibus, insufflationibus Cilicio, inclinatione cervicum, humilitate pedum, pavor ipse omni securitate appetendus. Hæc omnia, ut dixi, escæ sunt quæ nos reficiunt in utero, ut renatos ex baptismo hilares vos mater exhibeat Christo.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

(De cons., dist. 4, c. Postquam.) Postquam se baptizandus per confessionem veræ fidei in alterius commendaverit dominium,et per abrenuntiationem a prioris possessoris se alienaverit servitio, exsufflatur ab eo sæva potestas, ut per pium sacerdotis D bemur. ministerium Spiritui sancto cedat fugiens spiritus malignus.

CAP. 91. Recti ordinis est, ut doctores veritatis prius ab auditorum præcordiis omnem spiritum immundum exsufflando,et catechizando abigant; et sic eos qui fuerant castra dæmonum, sed facti jam possessio spiritualis Israel, societati sortis sanctorum mysteriis salutaribus imbuendo aggregent.

Beda super Regnum lib. IV.

CAP. 92. Augustinus contra Julianum, lib. IV. (Aug., de ecclesias. dog. cap. 31.) Exsufflantur parvuli in exorcismo, priusquam baptizentur.

CAP. 101. Isidorus de officiis, lib. 11, cap. 19. Sales in ministerio catechumenis dandos a Patribus ideo est institutum,ut eorum gustu condimentum sapientiæ percipiant, neque desipiant a sapore Christi, nec sint fatui, ut retro respiciant sicut uxor Loth (Gen. xix).

[blocks in formation]

[ocr errors]

honorem Deo creatori suo exhibens reddat opus Deo A ad fontem, ingressus es, considera quos videris; factori suo. quid locutus sis, repete diligenter. Occurrit tibi levita; occurrit tibi presbyter unctus es quasi athleta Christi, ut ad baptismum catechumenus accedas. Rabanus, eod. l., c. 28.

CAP. 103. Gregorius, homilia 29 (super evangelia). (De cons., dist. 4, c. Sacerdotes.) Sacerdotes, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt nisi dæmonia ejiciunt ?

Rabanus, ibid.

CAP. 104. (De cons., dist. 4, c. Postea.) Postea tanguntur ei nares et aures cum saliva,et dicitur ei verbum evangelicum,quod Jesus quando surdum et mutum sanavit,tangens cum sputo linguam ejus,et mittens digitos in auriculas ejus,dixit: Effeta, quod est adaperire (Marc.vii). Hoc enim sacramentum hic agitur,ut per salivam typicam, et sacerdotis tactum sapientia, et virtus divina salutem ejusdem catechumeni operetur; ut aperiantur ei nares ad accipiendum odorem notitiæ Dei, ut aperiantur illi aures ad audiendum mandata Dei, sensuque intimo cordis reponendum.

CAP. 103. Beda in libro primo,homilia 19 (homilia in Domin. XII post. Trinit.).

Mos increbuit Ecclesiæ, ut sacerdotes illius his quos percipiendis baptismi sacramentis præparant, prius inter cætera consecrationis exordia,de saliva oris sui nares tangant et aures, dicentes: Effeta. Per salivam quidem oris sui gustum, quo initiandi sunt, supernæ sapientiæ designantes; per tactum vero narium, ut abjectis delectationibus noxiis, solum Christi semper amplectantur odorem. CAP. 106. Ambrosius de sacramentis, lib. 1, cap. 1.

[ocr errors]

Quid egimus in Sabbato? Nempe apertionem,quia mysteria celebrata sunt apertionis, quando tibi aures sacerdos tetigit et nares. Quod significavit in Evangelio Dominus noster Jesus Christus, cum ei oblatus esset surdus et mutus, tetigitque aures et os ejus (Marc. vii). Aures, quia surdus erat. Os, quia mutus erat, et ait: Effeta, Hebraicum verbum, quod Latine dicitur, adaperire. Ideo igitur tibi sacerdos tetigit aures, ut aperirentur aures tuæ ad sermonem, et ad eloquium sacerdotis. Item : Propter gloriam muneris et operis non os tangit episcopus,sed nares, ut bonum odorem accipias pietatis æternæ.

[ocr errors]

CAP. 107. Nicænum concilium, cap. 14. De catechumenis lapsis sancto et magno concilio placuit, ut tribus annis sint inter audientes; post hæc autem cum catechumenis forent.

CAP. 108. Pro catechumenis Rabanus, ibid. (De cons., dist. 4, c. Deinde.) Deinde a sacerdote inungitur, ut sacrum baptisma cum fide accepta custodiatur.Ungitur illius tunc pectus de oleo sanctificato, cum invocatione sanctæ Trinitatis mens ejus confortetur. Ungitur et inter scapulas de eodem oleo, ut undique muniatur, et ad bona opera facienda per Dei gratiam roboretur.

CAP. 109. Ambrosius de sacramentis, lib. 1, cap. 2 (Lib. 1, c. 2, Cons,, dist. 4, c. Venisti.) Venisti

CAP. 110. Consecratur fons, et ad ipsum baptismum catechumenus accedit.

CAP. 111. -Ambrosius de sacramentis, tract. 2, cap. 5.

(De cons., dist. 4, c. Venit.) Venit sacerdos ad fontem, dicit precem, invocat Patris nomen, præsentiam Filii et Spiritus sancti; utitur verbis cœlestibus, quæ Christi sunt, quod baptizetur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.

[blocks in formation]

C

D

[merged small][merged small][ocr errors]

Nunquid non omnia charismata sacerdotalis ministerii, crucis figura perficiuntur? Nunquid ne baptismatis unda nisi cruce sanctificata peccata relaxat? Et ut cætera prætereamus, sine crucis signaculo quis sacerdotii gradus ascendit. CAP. 115. Augustinus de unico baptismo, lib. vi, (contra Donatistas.)

(De cons. dist. 4 c. Si non sanctificatur.) Si non sanctificatur aqua, cum aliqua erroris verba per imperitiam precator effundit,multi non solum mali sed etiam boni fratres in ipsa ecclesia non sanctificant aquam. Multorum enim preces emendantur quotidie, si doctoribus fuerint recitatæ,et multa in eis reperuntur contra catholicam fidem. Nunquid si manifestetur aliquos baptizatos, cum illæ preces dictæ super aquam fuissent, jubebuntur denuo baptizari ? Quid ita ? Quia plerumque precis vitium superat precantis affectus, et quia certa illa verba evangelica,sine quibus non potest baptismus consecrari, tantum valent, ut per illa sic evacuentur, quæcunque in prece vitiosa contra regulam fidei dicuntur,quemadmodum dæmonium nomine Christi excluditur. Nam,utique hæreticus si afferat precem vitiosam, nec bonum habeat charitatis affectum, quo possit illa imperitia superari, et ideo similis est ei quicunque in ipsa catholica invidus et malevolus quales illic arguit Cyprianus. Afferat etiam, ut fieri solet,aliquam precem,in qua loquatur contra regulam fidei; multi quippe irruunt in preces, non solum

[blocks in formation]

CAP. 120.

-

Augustinus de libero arbitrio, lib. 11, cap. 28.

(De cons., dist. 4, c. Illud perscrutari). Illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi Christi quid parvulis prosit, cum, eo accepto, plerumque moriantur, priusquam ex eo quidquam cognoscere potuerint. Qua in re, satis pie recteque creditur prodesse parvulo eorum fidem, a quibus consecrandus offertur. Et hoc Ecclesiæ commendat saluberrima auctoritas, ut ex eo quisque sentiat, quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque beneficio, qui propriam nondum habent potestatem, commoda sit.

CAP. 121.

Augustinus de pænitentiæ medicina, cap. 11.

Parvulis ad consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides a quibus offeruntur, ut quascunque maculas delictorum per alios ex quibus nati sunt, contraxerunt, aliorum etiam interrogatione purgentur.

CAP. 122. Augustinus super Joannem, tract. 80. Verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem, offerentem, benedicentem, ungentem, etiam tantillum mundet infantem, quamvis nondum valentem corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem (Rom. x).

CAP. 123. Isidorus de officiis, lib. 11, cap. 28. (De consecr., dist. 4, c. Ægrotantes.) Egrotantes si pro se respondere non possunt, cum voluntatis eorum testimonium sui dixerint, baptizentur. Similiter et de pœnitentibus agendum.

C

D

CAP. 124. Augustinus de baptismo unico. (Contra Donat. t. iv, c. 24, de cons., dist, 4, c. Cum pro parvulis). Si pro eo qui respondere potest in baptismo alius respondeat, non itidem valet. Ex qua regula illud in Evangelio dictum est quod omnes, cum legitur, naturaliter movet: Etatem habet, ipse pro se loquatur (Joan. 1x).

CAP. 125. Augustinus de adulterinis conjugiis ad Pollentium, lib. 1, cap. 28, tomo VI operum.

Ego non solum alios catechumenos, verum etiam ipsos, qui viventium conjugiis copulati retinent adulterina consortia, cum salvos corpore in his permanentes non admittamus ad baptismum; tamen si desperati, et intra se pœnitentes jacuerint, nec pro se respondere potuerint, baptizandos esse puto, ut etiam hoc peccatum cum cæteris lavacro regene

rationis abluatur. Quis enim novit utrum fortassis adulterinæ carnis illecebra usque ad baptismum statuerant detineri ? Si autem ab illa desperatione recreati potuerint vivere, aut facient quod statuerant, aut edocti obtemperabunt, aut de contemptoribus fiet, quod fieri etiam de baptizatis talibus solet. Quæ autem baptismatis, eadem et reconciliationis est causa, si forte pœnitentem est finiendæ vitæ periculum præoccupaverit. Nec enim ipsos ex hac vita sine arrha suæ pacis exire velle debet mater Ecclesia.

CAP. 126.. Ambrosius de sacramentis, tract. 2, сар. 7.

Interrogatus es: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Dixisti Credo; et mersisti, hoc est sepultus es. Iterum interrogatus es: Credis et in Deum nostrum Jesum Christum, et in crucem ejus? Dixisti Credo; et mersisti. Ideo et Christo es consepultus. Qui enim Christo consepelitur, cum Christo resurgit (Rom. vi). Tertio, interrogatus es : Credis et in Spiritum sanctum? Credo; et tertio mersisti, ut multiplicem lapsum superioris ætatis absolveret trina confessio.

[blocks in formation]

CAP. 128. Canones apostolorum, capitulo 5. (De consec. dist. 4, c. Si quis.) Si quis presbyter trinam mersionem unius mysterii non celebret, sed semel mergat in baptismate quod dare jubetur in Domini mortem, deponatur. Non dixit Dominus : In morte mea baptizate; sed : Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. xxvIII).

CAP. 129. Toletanum concilium iv, cap. 5. (De cons., dist. 4, c. Propter). Propter vitandum

« PoprzedniaDalej »