Obrazy na stronie
PDF
ePub

21

22

seu minis, seu censuris audacter deterruit; ab his A (Antissiodorensis diœcesis est oppidum) monasterio

tamen abstinuit, quando illas satis esse existimavit: mansuetudinem ergo severitate temperavit, nisi forte cum Ludovicum ipsum, vile nescio quid a se petentem, ita severe coercuit, quod futilia ab episcopo requireret, ut diceres regium induisse animum, quia regem alloqueretur.

B

Maximis his distentus minora non neglexit, atque imprimis ut fratres suos secum semper haberet, eorumque frueretur consortio, ecclesiam Sancti Vincentii, prope urbem Carnutum a Realdo quodam presbytero an. Dom. 1038 circiter ædificatam, in qua canonicorum cœtus degebat, eis tribuit, addito Sancti Stephani collegio; et his. an. Dom. 1099 cum consensu canonicorum suorum, claustrum templumque exstruxit sancto Joanni Præcursori sacrum, ex quo monasterium nomen Sancti Joannis Varliacensis (50) traxit. Stetit id ad annum usque 1568, quo sortem multis aliis parem, segregum et hæreticorum furore expertum est; quamobrem religiosi canonici sese in urbem recipientes in prædicti S. Stephani ædibus habitarunt, ni malis dicere in ruderibus, adeo omnia vetustate et squalore confracta ruinæ appetebant, donec an. Dom. 1624, illustrissimi domini Destampes, tunc Carnutum præsulis, opera, illuc acciti canonici regulares, qui recens Silvanecti consilio et auctoritate eminentissimi cardinalis de la Rochefoucauld, ejusdem urbis episcopi, se meliori vitæ ac sanctiori reformaverant, domum eamdem a fundamentis ædificarunt. Præterea ecclesiæ S. Andreæ ejusdem urbis decanum de capituli sui consensu collegio præposuit, dominum nempe Odonem virum venerabilem, in ecclesiasticis et sæcularibus bene eruditum, qui suas ipsius vices obiret. Abbatem antiqua acta vocant, quod nomen quia olim canonicis et monachis commune fuit etiam post divisionem sæcularium canonicorum a regularibus his utrisque aliquando attribuitur. Amicos habuit dum vixit Robertum de Abressello B. Mariæ de Rota ordinis sanctimonialium Fontis Ebrardi auctorem, et Bernardum S. Cypriani Quinciasensis ad Augustoritum Pictonum monachorum etiam quorumdam institutorem et abbatem. His sua in diœcesi monasteria ædificasse dicitur. Monachis quidem Bernardi Tironum monasterium. Mulieribus autem Roberti hoc quod vocatur Altabruyeria. Leprosis domum D magni Belliloci exstruxit. Cluniacensibus Magdalenæ parvi Belliloci prioratum dedit, Caritatemque

(50) Sirmundus in notis ad serm. 2 Goffridi Vindocin. scribit. Valiacensis.

(51) Sed incerta sunt hæc omnia nisi titulis fundationum inspectis ac collatis constet.

eorum addixit (51). Ambonem ecclesiæ carnutum Veteris Novique Testamenti historiis eleganter pro tempore illo exornari fecit. Tandem de Ecclesia optime meritus supremo fato fungitur x Kalend. Jan. An. Dom. 1115; contra quam sensit Matthæus Paris, aut Papirius Massonius: sed hujus fidem faciunt Necrologia tum Ecclesiæ Carnutum, tum Monasterii Sancti Joannis, quorum elogia intra descripta habes (52). Non me fugit aliquos Ivonem nostrum purpuratorum numero accensuisse, sed decepti sunt ex eo quod eodem fere tempore vigeret Ivo cardinalis, qui et in Gallia legatus fuit Innocentii II S. P., an. Dom. 1142.

Hæc de Ivone dicenda habui: qui epistolas ejus legerit, plura deprehendet. Ampliores ejus laudes nemo hic requirat. Viam institit qua itur ad cœlos. Vir illis quibuscum vixit magnus; posteris tamen major, quia his nihil oblocutus est. Stirpe et dignitate æqualis multis, inferior nonnullis, at virtute et doctrina omnium maximus. Conditione quidem et obedientia principibus et pontificibus summis subjectus, at animi celsitudine et constantia ne suppar quidem, sed si quid ultra. Ad summa natus et qui summus esset dignus, nisi cum summis tractare difficilius aliquid esset. Regum favorem nec sprevit nec quæsivit; benevolentiam illorum æstimavit propter hoc quod ipsis bene vellet. Nobilis, theologus, canonicus, abbas, episcopus: ut quodam modo omnium sit qui tantus est, nec ullus ulli propter ipsum quidquam invideat. Nativitati ejus locum C dedit Belgica, dignitati Celtica, virtuti tota Gallia, Italia, Anglia. Regibus ac principibus fidus et utilis, non tamen semper placens quia utrumque difficile. Pontificum summorum filius addictissimus; sed adeo aliquando eorum ut hominum quasi pater, cum res exigeret altos induebat spiritus. Denique sic in terris versatus est, ut ccelum proxime attigerit et corpore solutus dubio procul, consecutus sit. Memoriam ejus semper quidem venerati sunt Christiani, haud vero ullo die festo celebrarunt per multos annos. Post mortem tamen ejus in ipsum ossaque in illius grassati sunt hæretici, quod non solent nisi in sanctos. Et Pius V, felicissimæ memoriæ pontifex, canonicis regularibus Lateranensis congregationis diem ejus festum celebrare permisit xx Maii, bulla data xvin Decembris 1570, pontifi

catus v.

(52) Obituarium S. Quintini Bellov. ponit ejus mortem an. 1116, quia Januarius mensis erat ejus anni. Sed quia x Kal. Januar. recidit in xxII Decemb., idcirco proprie denatus an. 1115.

TESTIMONIA VETERUM DE IVONE.

Glorioso et sapienti Ivoni Carnotensi episcopo, frater A notensis, Joannes Aurelianensis, Hubertus SilvaHugo monachus S. Benedicti Floriacensis cœnobii nectensis, Walo Paris, Manasses Meldensis, Ilugo sempiterna pace et felicitate perfrui.

(53) Ecce tibi, præcellentissime Pater et domne, duo humilitatis meæ opuscula transmitto, ut si lima pruquid ibi videris indecens et incultum, dentiæ tuæ corrigas, et exornes, et quod tibi placuit corrobores, et confirmes. Arma mea adversus otium sunt hæc opuscula quæ nunc vides, nam malo studio vacare, quam in otio et torpore sicut pecus inutile vitam exigere. Sed hæc omnia vestro desidero judicio discuti et vestra sapientia condiri, quoniam vacillare non poterit quod semel auctoritatis vestræ nodus corroboraverit. At mihi forsitan aliquis dicet Tam vilia et inutilia cur viro prudenti, et in summa arce philosophiæ sedenti mittere non erubuisti ? cum scias scriptum quia orationi et carmini est parva gratia nisi eloquentia sit summa. Ego vero ad hæc respondeo, quoniam malo justo sapientis judicio comprobari, quam arrogantium sententia condemnari. Laboriosum tamen est, Pater honestissime, tuæ integritatis adjectiones et detractiones huic adhibere volumini: sed fructus laboris pretiosior auro charitas est. Vale. Sugerius abbas S. Dionysii in lib. De Vita Ludovici Grossi, regis Francorum.

B

Consulte ergo agitur, et potissimum dictante venerabili et sapientissimo viro Ivone Carnotensi episcopo, ut ad refellendam impiorum machinationem citissime. Aurelianis conveniant, ejusque exaltationi operam dare mature festinent. Senonensis igitur archiepiscopus Daimbertus invitatus cum compro- C vincialibus videlicet Galone [al. Walone] Parisiensi episcopo, Manasse Meldensi, Joanne Aurelianensi, Ivone Carnotensi, Hugone Nivernensi, Humbaldo Antisiodorensi [al. Altissiodorensi] accessit.

Idem paulo post.

Recedentibus prælatis Ecclesiæ, archiepiscopo Senonensi episcopo Aurelianensi, Carnotensi venerabili Ivone, qui tentus fuerat carcere, quem coactus fecerat pingi in eodem castello multis diebus. Andreas vetus scriptor lib. III Hist. Francorum ad P. Atrebatensis Ecclesiæ episcopum.

(54) Anno Domini 1109 episcopi qui ad exsequias Philippi regis convenerant, post exsequias statim Aurelianis convenerunt, et propter turbatores regni, salubri accepto consilio, Ludovicum juvenem, reli- D gionis amatorem, moribus mansuetum, armis strenuum,bello acerrimum, in die inventionis protomartyris Stephani, in regem unxerunt, ante altare S. Crucis, et coronam regni capiti ejus imposuerunt Daimbertus Senonensis archiepiscopus, Ivo Car

(53) Ex vet. Chron. P. Petavii senat. Paris. (54) Ex prisco codice manuscripto.

Nivernensis episcopi, et episcopus Antissiodoren

sis.

Eadem verba exstant in manuscripto exemplari alterius veteris auctoris, qui sequentia adjicit : « Provocati plurimis exemplis aliorum regum, qui diversis in locis propter imminentes turbas a diversis episcopis consecrati sunt. »

Sigebertus in Chronico sub anno 1078.

Ab hoc tempore cœpit reflorere in Ecclesia B. Quintini Belvacensis canonicus ordo, primum ab apostolis, postea a B. Augustino episcopo regulari. terinstitutus,sub magistro Ivone, venerabili ejusdem Ecclesiæ præposito, postea Carnotensium episcopo. Idem sub anno 1092.

Dominus Ivo S. Quintini Belvacensis præpositus a papa Urbano consecratus, fit Carnotensis episcopus.

Idem lib. De illustribus Ecclesiæ scriptoribus,

cap. 168.

Ivo Carnotensis episcopus scripsit ad Hugonem Lugdunensem archiepiscopum et apostolicæ Ecclesiæ legatum, epistolam (55) non multum prolixam, sed multum canonicis et catholicis testimoniis auctorizatam, pro dissidio regni et sacerdotii, et pro inusitatis Ecclesiæ Romanæ decretis. Scripsit et ad diversos amicos utiles valde epistolas; composuit etiam insigne volumen Canonum. Matthæus Patris Anglorum in Wilielmo II sub ann. Dom. 1093.

Hoc quoque anno Ivo Belvacensis præpositus, a papa Urbano consecratus est episcopus Carnotensis.

Idem in Henrico primo.

Anno Dom. 1117 venerabilis vir Ivo Carnotensis antistes, et in Scripturis sacris ad plenum eruditus, diem clausit extremum.

Robertus de Monte in supplemento Sigeberti, sub anno 1114.

Post Ivonem, qui vita atque doctrina sua Carnotensem Ecclesiam illustravit, quique inter cætera opera sua illud volumen quod decreta Ivonis dicunt, utiliter compilavit, Gaufridus vitæ merito ac prudentia venerabilis Carnotensem Ecclesiam rexit. Guillermus de Nangis in gestis Philippi tertii Audacis, ad annum 1275.

Quia sicut legitur in quadam (56) epistola Ivouis quondam episcopi Carnotensis. Velus et anonymus scriptor chronologiæ Antissiodorensis ad an. Dom. 1154.

Quod quidem Ivo Carnotensis, decretorum ac legum

(55) Intelligit epist. 60. (56) Epist. 189.

peritissimus, in epistolis suis (57) tam rationibus A duxit : consilio et auxilio ipsius monasterium infirastruit quam exemplis.

Ex antiquo manuscripto codice Ecclesiæ Laudunensis.

In vigilia Nativitatis sanctæ Mariæ ante vesperas Carnotum venerunt, et honorificentissime suscepti sunt a domno Ivone Carnotensi episcopo, totaque Canonicorum processione extra urbem usque ad vineas eis occurrente, feretrumque positum est in majori ecclesia super altare Sanctæ Mariæ.

Priscus, monachus Majoris Monasterii, agens de privilegio concesso ab Urbano papa II in concilio Claromontano 1093.

Præter hos assidebant domnus Hugo legatus et primas Galliarum idem ipse Lugdunensis archiepiscopus, et domnus Amatus legatus, et Burdegalensis archiepiscopus, Rainaldus Remensis archiepiscopus,Richerius Senonensis archiepiscopus, Hildebertus Bituricensis archiepiscopus, Rollandus Dolensis archiepiscopus, Narbonensis archiepiscopus, Axiensis archiepiscopus, Toletensis archiepiscopus et legatus Hispaniarum, Hoellus Cenomannensis episcopus, Gaufredus Andegavensis episcopus, Nannetensis episcopus, Pictaven sis episcopus, Ivo Carnotensis episcopus, Joannes Aurelianensis episcopus, Rogerius Belvacensis episcopus. Episcoporum quoque et abbatum procerumque et diversarum dignitatum maxima multitudo, quorum incertus numerus, omnibus his ad auctoritatem et confirmationem privilegii nostri, fiat, fiat, acclamantibus.

Ex Martyrologio Carnotensis.

B

Idibus Decembris, anno Incarnationis Domini 1115 C obiit Pater Ivo, hujus sacratissimæ sedis antistes, vir magnæ religionis, ecclesiasticorum et sæcularium negotiorum prudentissimus, mitis affatu, patientia insignis, castitate pollens, et tam in divinis quam in philosophia eruditissimnus. Qui scx pallia bona, et septem cappas, et infulas tres, et tapetia tria decori hujus Ecclesiæ contulit: librum Missarum, et epistolarum, et textum evangeliorum, et unum lectionarium matutinalem dedit,et omnes argento paravit. Pulpitum miri decoris construxit, scholas fecit: domum episcopalem, quam vilem et ligneam (quam in obitu episcoporum vel discessu (58) quibusdam pravis consuetudinibus per violentiam Carnotensium comitum inductis ancillatam invenerat) speciosam et lapideam a fundamento refecit, et cum omnibus ad ipsam pertinentibus sive mobilibus sive immobilibus ex ancilla liberam reddidit, libertatemque ipsam adstipulatione privilegiorum et Romanæ sedis, et regis, et comitis, quæ in archivis hujus ecclesiæ habentur, confirmavit. Terram etiam quamdam contiguam eidem domui ad amplitudinem ipsius domus a vicedomino acquisivit, et muro clausit. Apud pontem Gaudinum alias domos ad usus episcopales ædificavit eamdemque villam in multis melioravit. Abbatiam S. Joannis ex sæculari in regularem convertit, instituit et

(57) Epist. 189.

(58) Vide epist. 94.

morum apud Bellum locum constitutum fuit.Minoratas omnes hujus ecclesiæ, et præcarias in communes redegit usus, et eas in posterum personis (59) distribui tam suo quam apostolico privilegio vetuit. Angarias, et injustas exactiones, et pravas servien. tium distensiones fieri per præposituras iisdem privilegiis prohibuit. Ad augmentandam tabulam altaris idem moriens centum modios vini reliquit,et in aliis pluribus suæ Ecclesiæ et clericis suis multa bona fecit.

Ex prisco Kalendario S. Quintini Belvacensis.

Kalend. Januarii obiit venerandæ memoriæ magister Ivo, præ aliis sui temporis doctor insignis, primus abbas hujus Ecclesiæ, postea Carnotensis episcopus. Dedit nobis triginta volumina, calices quatuor, textum aureum, crucem auream, phylacteria quatuor, cruces argenteas, et auratas quatuor, dexteram beati Callixti papæ, thuribula duo argentea. Obiit autem tantus vir iste anno Incarnationis Christi 1116, pro cujus anima damus ad eleemosynam unum frumenti modium.

Ea Kalendario Ecclesiæ S. Joannis Carnotensis in Valle.

Decimo Kal. Januarias, anno ab Incarnatione millesimo centesimo decimo quinto obiit bonæ memoriæ Ivo Carnotensis episcopus, qui canonicorum regularium ordinem in hac ecclesia constituit, et eamdem rebus suis ampliavit, dans fratrum usibus ecclesiam Sanctæ Fidis (60), ecclesiam Sancti Stephani cum rebus ad eam pertinentibus, ecclesiam de Luciaco, ecclesiam de Pontegodano, et terram ultra stagnum, triginta quoque volumina librorum suorum, et multa alia.

Ex eodem Kalendario.

Centum mille minus uno currentibus annis
Floruit hic primum locus ordine canonicali.
Epitaphium Ivonis Carnotensis ex vetere membrana
B. Brissonii.

Mente, manu, lingua, doctrina, corporis usu,
Prudens, munificus, affabilis, utilis, insons,
Prima columna domus Domini quam jure salubri
Fovit, munivit, instruxit, jugiter auxit
Consilio scriptis, quo viveret ordine, rebus
Cujus opem gratis æger, reru sensit egenus,
Istius urbis apex memorandus episcopus Ivo
D Hac situs exspectat adventum Judicis urna.
Nic. de Clamengiis, cantor Bajocensis, epist. ad Ga-
liotum de Petramala, cardinalem, quæ incipit.
Quod in superiore; qua contra Petrarchæ dicium
probare vult, nunquam caruisse Galliam eloquenti-
bus viris.

Si rerum gestarum scriptores postulant, Gregorium Turonensem accipe, Severumque Sulpitium gestorum beatissimi Martini luculenta descriptione relatorem. Possem alios permultos et antiquos et recentiores commemorare: ex antiquioribus Irenæum Lugdunensem, Hilarium Arelatensem, Gen

(59) Mentio fit epist. 271. (60) Vide epist. 286.

seu confraternitatis quam canonici regul. S. Joannis in Valle apud Carnotenses cum Canonicis itidem regul. S. Quintini Belvacensis ante annos 400 contraxere, exerptum.

nadium Massilensem, Radulphum Flaviacensem, A Præclarum elogium en litteris societatis cujusdam Prosperum et Cassianum. Ex recentioribus autem primo Bernardus occurrit, deinde Ildebertus Cœnomanensis, Ivo Carnotensis, Odilo, Hugo, et Petrus venerabilis abbates Cluniacenses, Hugo denique et Ricardus canonici sancti Augustini regulæ sectatores. Tritemius abbas libro De scriptoribus ecclesiasticis.

Ivo episcopus Carnotensis ex præposito Sancti Quintini Belvacensis, ordinis canonicorum regularium divi Patris Augustini; vir in divinis Scripturis exercitatus, et canonum sanctorum Patrum, ac generalium conciliorum cautissimus interpres : nec minus sanctitate quam scientia reverendus, ordinem suum diu collapsum magnifice reformavit. Scripsit post Burchardum Wormatiensem episcopum, ex canonibus sanctorum compendiosum Decretum, quo ante Gratiani tempora utebantur juristæ, quod prænotavit Pannoniam | Pannomiam, al. Pannormiam] lib. 10, epistolarum ad diversos lib. 1, et alia quædam. Claruit sub Henrico IV, an. Dom. 1110.

Ex aliis quæ lvo scripsit hæc reperimus, De ecclesiasticis sacramentis ac officiis, et præcipuis per annum festis sermones xxi. De regibus Francorum breve Chronicon, quod epistolis subjecimus ex P. Mussoni J. C. libro.

Superioribus videntur etiam adjiciendi loci Hildeberti de Lavardino, Cenomanensis episcopi, qui Carnotensis episcopi meminit: quem licet non nominet, tamen probabile est de Ivone intelligi, cujus epistolæ ad ipsum Hildebertum exstant in hoc libro.

Hildebertus epist. 26 ad comitissam. Episcopo Carnotensi conductum, sicut fertur, providisti ad concilium profecturo; quod si ita est, præfatæ gratiæ beneficium mihi communices,exoro. Idem epist. 39 ad clerum, cum in carcerem detrusus esset ab Huberto comite.

Universis Christi fidelibus et præsentem paginam inspecturis, Guarinus Ecelesiæ B. Joannis de Valleia Carnotensis abbas, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino.Cum secundum Apostolum omnes simus unum corpus in Christo, singuli autem alter alterius membra, sicut nec corpus a capite, ita nec membra corpori censeri debent a membris capitis aliena. Cum igitur a longe retroactis temporibus a visceribus matris nostræ ecclesiæ. B. Quintini Belvacensis, fuimus propagati; et ab ipsa tanquam a fonte sacræ religionis fluenta sumB pserimus per venerabilem Patrem ac venerandæ memoriæ Ivonem; qui cum floreret in eadem Ecclesia religionis novella plantatio sub B. Augustini regula, digne omnipotenti militans, fratribus ibidem Deo servientibus abbas præfuit. Sed tanti patris sanctitas eminens tanquam civitas in virtutum cacumine constituta diu latere non potuit. Quinimo ejus religionis celebri fama longe lateque diffusa, Dei voluntate præambula, adeptus est cathedram Ecclesiæ Carnotensis, qui Ecclesiæ nostræ patronus et fundator exstitit. Et inter alia beneficia quæ nobis paterna pietate contulit, ad ultimum in signum dilectionis et perpetui fœderis thesauro sui corporis ac suæ sepulturæ præsentia nostram Ecclesiam illustravit. Unde cum internæ dilectionis affectu nos pius pater opifex, et patronus dilexerit, sicut in fine patuit, dignum fuit ut canonici S. Quintini ejus spirituales filii a patris actibus non degenerent, etc. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo octavo.

C

In turre Cenomanensi comes Rotrocus (61) tenebatur in vinculis: mater comitis in osculo me suscepit, applausit testamento. Et paulo post : Porro in illo castello in quo hæc acta sunt, Carnotensis crat episcopus, venerandæ vir auctoritatis: sed apud sceleris auctores sine auctoritate fuit auctoritas. Is in spiritu Hubertum conveniens (hoc enim Pharisæorum principi nomen est) primo blanditus illi bestiæ; sed bestia rationem non admittit. Dehinc illum sacrilegii libere arguit, obsecravit opportune, importune increpavit. Postremo tradidit eum Sata- D næ in interitum carnis, anathematis vinculo quo debuit alligatum.

Idem Epist. 61, ad monochos.

Errastis et vos foris, cum fores vestras Carnotensi episcopo clausistis, cum exclusistis Christum Jesu Christi, obliti pariter bonum hospitalitatis et præmium. Hunc et per vos via transire coegerat,et apud vos hospitari temporis articulus. Nox imminens et aeris intemperies pontificem hospitio instare perurgebant (62).

Epitaphium Ivonis a Philippo Bonæ Spei abbate,
scriptum.

Reddidit affectus Patrem, doctrina magistrum,
Regula canonicum pontificemque gradus.
Famosum, probitas, humilem natura, verendum
Vita serena, senem longa, pudica sacrum.
Præsule defuncto sua tollere mos erat olim

Principis, hunc morem principis, emit Ivo.
Hujus opem læsus, plebs dogmata, frena malus rex
Sensit, egenus opes, pro grege vota Deus.
Aliud epitaphium quod Severtius ex Tavelli ma-
nuscripto sumpsit et in sua Chronologia descri-
psit.

Mente, manu, lingua, doctrina corporis usu,
Prudens munificus, præstabilis, utilis, insons,
Firma columna domus domini quam jure sa-

[lubri

Fovit, munivit, instruxit, jugiter auxit
Consilio scriptis, quo viveret ordine, rebus
Cujus opem gratis æger, rem sensit egenus
Istius urbis apex memorandus episcopus Ivo
Hac situs exspectat adventum judiciorum.

(61) Hujus meminit Ivo epist. 168 et conseqq.
(62) Ex veteri membrana S. Quintini Belvac, nunc primum prodit.

REVERENDO ADMODUM IN CHRISTO ET DEI AMANTISSIMO

PATRI ET DOMINO

F. BERNARDO A FRESNEDA

Ab arcanis confessionibus regiæ catholicæ majestati, domino et Mecanati suo colendissimo.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quoties calamitosissimum catholicæ Ecclesiæ A statum, eaque tempora quæ religionis Christianæ necdum compositis dissidiis,cum ortum, tum progressum præbuere, memoria repeto, reverende ac religiosissime Pater confessor, tanta me corripit admiratio, tantus incessit stupor ut existimem fidem olim defuturam, etiam iis rebus gestis, quarum non tam lectores, auditoresve, quam spectatores hodie omnes constituimur. Non quidem quod in summa hominum,ac naturali prope ad dissentiendum propensione et facultate, hæreseos schismatisve nomen sit, unquam ve fuerit, novum inter nos, proh dolor! aut insolens; quæ etiam non modo familiaria aut domestica Dei Ecclesiæ fore mala, sed necessaria, ut credi possint prorsus inevitabilia, Paulus electionis ille vas prædixerat ac præ- B senserat (I Cor. x1, 19), verum quod nullius unquam sectæ quam Lutheranæ, cum difficilior origo, tum grandior successus exstiterit. Equidem si condita primum religione, ac præsertim apostolis primisque Christi discipulis, puta tois autóRTAIS καὶ αὐτηκόοις τοῦ λόγου in cœlum sublatis, omnia fuerint errorum ac contentionum plena, nemini, ni fallor,admodum mirum videri debet, quisquis imprimis secum reputaverit quam sint omnium rerum ingentium ac memorabilium primordia operosa ac difficilia, deinde quantæ molis fuerit, inter tot vanas perversas et falsas quidem, sed a multis retro sæculis receptissimas Deastrorum superstitiones et cultus, unam veram illam quidem veri Dei notitiam et religionem, sed ignotam et inauditam, omnesque notas religiones evertentem (ne dicam C vel ob solam crucis ac Crucifixi ignominiam parum credibilem ac verosimilem) fundare ac stabilire. Mitto quod ejus primi præcones et architecti judicio humano, nec celebres, nec illustres, nec vero potentes sapientesve fuerint, sed obscuri omnino. homines, viles et abjecti, sed philosophiæ, eloquentiæ, urbanitatis, externarumque omnium ac communium litterarum plane rudes et imperiti sed, ut uno verbo dicam, plane, ut inquit Paulus Teρixaθάρματα καὶ περιψήματα τοῦ κόσμου (1 Cor. χιν, 13). Neque enim multos sapientes secundum carnem, neque multos potentes, neque multos nobiles, sed

quæ stulta sunt mundi elegit Deus, utique ut confunderet sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia et nobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret (I Cor. 1, 26, 28), ut idem ait ad Corinthios scribens, et recte; scriptum enim erat : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (ibid., 19). Quid dicam obstante sævissima persecutione, episcoporum conventus (in quibus maximum præcidendarum fidei litium et controversiarum præsidium positum semper fuit) commode tum haberi non potuisse? Quid denique, quod Romani principes,quorum tum amplissimum erat imperium,et si qui præterea erant reges alii, omnes suas vires ac universam potentiam in exitium Christiani nominis converterent? Nec mirum, ecquis enim indulgeret, parceretve, et non exscinderet ἀθεότητος, θυεστείων δειπνῶν, καὶ οἴδι ποδείων μίξεων reos? quæ tria atrocissima sclera, nostræ genti, id temporis,quanquam falso et injuria, impingebantur. Jam vero quas post Constantinum Magnum hæreses, perpetuus humanæ salutis hostis, diabolus, ad turbandam Ecclesiæ, jam tum ab externis bellis respirantis, pacem et concordiam, immisit, omnes vel ab imperatoribus, vel a præcipui aliquot nominis episcopis, coortas defensasve reperies; quorum potentia et conatus etsi ad veritatem opprimendam exstinguendamque fuerit invalidus et inefficax, tamen facile perfecit ut decretis synodicis, sin minus vis et auctoritas, saltem justa ac legitima exsecutio defuerit. Quod si jam a nostræ tempestatis hæresiarchen te animo converteris, omnia invenies fuisse,cum impietatis suæ scholam aperiret Lutherus, diversissima. Summa erat imprimis per universum orbem Christianum in doctrina fidei consensio. Incredibile quoque principum omnium et populi, ad servandam ac defendendam avitam religionem, quam quisque a majoribus suis perpetua serie acceperat, studium. Mitto quod nulla unquam natio, antiquitatis priscorumque institutorum amantior fuerit quam,ubi hic Satanæ antesignagnus primum virus suum disseminavit, Germanica. Quod amplius est, hujus dogmata Leo decimus id temporis pont. max. non solum impie

« PoprzedniaDalej »