Obrazy na stronie
PDF
ePub

ceteros offendisse novimus. Quantum effecerimus ; aliorum sit judicium , conatos certe esse præ nobis ferimus. Nam nostris Institutionibus complexi sumus antiquam , mediam , novam Ecclesiæ disciplinam , atque uno in conspectu posuimus non tantum vetustas leges , quæ Juris corpore continentur, sed etiam Canones Tridentinos , et constitutiones recen' tiorum Pontificum , et responsa , quæ a Sacris Cardinalium Consiliis , quas Congregatiomes vocant , in dies emittuntur . Initium duximus a Prolegomenis, quibus Juris Ecclesiastici fontes patefecimus, ac celebriores expli— cavimus collectiones , quæ ab Ecclesiæ incumabulis usque ad hanc nostram ætatem in mamus hominum pervenerunt. Neque enim recentiorum collectionum , quibus nunc in Scholis , et in Foro utimur , vim , et rationem scire , ac tenere possumus, nisi primum antiquiores, unde ill©ductæ excerptæque sunt, cognoscantur. ExpIicatis autem collectionibus, ad rem ipsam accedimus, quam pluribus , uti mos est , titulis comprehendimus universam . Quorum in partitione titulorum eum ordinem sequuti fuimus , qui nobis commodior , atque concinnior videbatur ; quin etiam titulos secuimus in partes, ut quasi in genera digereremus Ecclesiasticam Jurisprudentiam , deinde eorum generum quasi quædam membra dispertiremus. Nam nisi adolescentes, qui nunc primum in viam ingrediuntur, accuratam habeant, et simplicem , unoque in conspectu positam rerum divisionem , mumquam in suis studiis progressus facere possunt, et sæpe fracti , ac debilitati metu propter rerum obscuritatem , voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi abjiciunt. Et quoniam ornatur Jurisprudentia eruditiome primum , et quasi colore quodam , et succo suo, idcirco nos rerum origines investigare curavimus, atque hausimus ex fontibus Ecclesiasticæ Historiæ ea , quæ ad rem nostram ita pertinere arbitrabamur, ut non irruisse in alienum locum , sed in suum immigrasse viderentur. Ita scilicet operam dedimus, ut vobis panderemus viam non solum ad forensem peritiam , verum etiam ad omnem interiorem , atque reconditam Ecclesiasticam Jurisprudentiam . Volo enim talibus doctrinis excoli vestros animos , nt habeatis adjumenta , quibus instructi sacram jurisdictionem , ac jure certissima Sedis Apostolicæ plane ccmperta , atque explorata habeatis. Obruimur copia Scrjptorum , quibus duo tantu m proposita fuisse videntur, alterum ut vos in errores rapiant, alterum ut in Ecclesiæ caput Romanum Pontificem virus evomant acerbitatis suæ. Quonum e numero nescio equidem , an post Boliemerum , Thomasium , ceteros hæreticos, ul]tis sit, qui Eybelio anteferendus videatur. Homo videlicet, qui ausus est improbare confessionem , quam aure excipit Sacerdos , ut noscat crimina , de quibus judicium ferre debet (a), qui gravissimus error merito damnatus est (b), facile intelligitis, quantum valeat in rebus Ecclesiasticis, et quas juris Canonici Institutiones scriptitare potuerit. Hujus hominis scripta , et cetera similia , quæ merito damnata sunt judicio verissimo Sedis Apostolicæ , vitanda, et fugienda vobis sunt diligenter , ne vos admisceatis , atque implicetis erroribus , quibus facile vestra hæc ætas infici potest imprudens , et qui postea difficilius ex animis effluunt, cum semel infusi sunt. Horum quoque Scriptorum a nobis facta est interdum mentio in nostris Institutionibus (quod tamen parce, et continenter fecimus) sed quidquid in iis erat, quod vobis compertum esse oporteret, id totum mos hausimus, atque ex

(a) Vid. Conc. Trident. Sess. 14 cap. 5 de Sacram. oenit. - - - -

(b) Deterrimi libelli titulus Iatine redditus est : Quid continent documenta antiquitatis Christianae de auriculari Confessione ab Eybel. } indobonae 1784; etum vero damnavit optimus , ac sapientissimus Pontifex Pius VI Apostolicis literis Mediator Dei datis die 1 1 Novembris 1784. Ipsius autem Eybelii Introductionem in jus Ecclesíastícum Catholicorum damnavit Sac. Indicis Congregatio die 16 Februarii ejusdem anni .

.

pressimus , indeque in nostra scripta derivavimus. Quod eo mihi prædicendum fuit, ne quis forte vestrum curiosius velit scripta ipsa evolvere damnatorum Auctorum , quorum a nobis injecta mentio est. Principio eos legere nefas est, nisi primum venia a Sede Apostolica impetrata sil ; deinde illi etiam , qui hanc facultatem obtinuerunt, caveant diligenter, ne iis legendis animum tenerum pravis opinionibus imbuant, hauriantque errores , quibus illi undique referti sunt . Magna nobis, divina ope, copia est librorum optimorum : hos sine periculo legite, atque perlegite , et per religiosi itineris vias , ac veritatis semitas , quas universa tenet Ecclesia , gradientes , magis magisque hæreticorum devia, et diabolica calcate figmenta (c). Reliquum est, ut aliquid dicam de notis, quibus Institutiones has meas illustrandas curavi : quoniam hæc in primis earum scribendarum ratio, et hoc propositum fuit. Nimirum Institutiones tantum certis constare priocipiis, ac modicis regionibus circumscriptæ es$e debent, et quæstiones suum in iis locum habent nullum . Quare nos ita Textum conscripsimus, ut in eo, quantum nostræ patieban

(e) Verba haec sunt S. Maximi Taurinensis Hom. g int. hyemal. , cujus egregia opera, et reliqua adhuc laigntia, ut plus prodessent, diligenter recognosci, splen$ideque, aë magnifice in lucem edi curavit Sanctissimus

[ocr errors]

tur vires, neque aliquid abesset, quod proprium esset Institutionum , neque redundaret. Sed quæ in Textu strictim exposita sunt , ea in Academiis viva voce Doctoris in lucem proferuntur, latiusque explicantur ; et tunc res omnis accuratius expenditur, atque etiam attinguntur quæstiones, quæ scitu utiliores esse videantur , ut ita una cum seminibus propago quoque studiosis , atque seges occurrat materiarum . Id nos in notis præstitimus, ubi non tantum indicavimus locos , unde sumpta sunt ea , quæ in Textu traduntur , sed etiam in magis abditam , ac penetralem jurisprudentiam excurrere , et præcipuas etiam quæstiones attingere voluimus, ut postquam cum us primarum , ac certarum rerum genera ipsa didicistis , reliqua non incommode persequamini. Quod si quis copia , et varietate rerum , quæ in notis disputantur, impediri se putet, a discendoque deterreri, is licet hinc, quam-tum ei videbitur , circumcidat , atque amputet, tamen Textus sobrietate contentus habehit, quod ad instituendos juvenes accommodatum est. Quamobrem pergite , ut facitis , optimi Adolescentes, atque ad hæc studia contendite , ut et vobis honori , et Reipublicæ utilitati esse possitis , ac magis commendemini SANCTISSIMIO PRINCIPI , cujus exquisita doctrina, intelligens iudicium , effusa in literas beneficentiâ vos ad hæc studia cohortatur. '

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »