Obrazy na stronie
PDF
ePub

bus, praesertim vero sub visibili omnium capite, centroque unitatis Romano Pontifice Christianam Religionem profitentium, eorumdemque sacramentorum colligatione in unum corpus coalescentium a Christo instituta (1). Ex quo patet, Ecclesiam societatem esse inaequalem, in qua scilicet alii sunt, qui regunt, atque imperant, alii, qui reguntur, et parent (2); esseque praeterea visibilem, quoniam animo, et corpore constant homines, quibus ea conflata est. Et certe non falsa solum, sed etiam absurda est Protestantium (3) sententia, qui sibi invisibilem confingunt Ecclesiam ; societatem scilicet hominum visibilium, quam ut Dei filius constitueret, assumpta humana natura, visibilis factus est, quam ipse per Evangelii annunciationem, rem videlicet sub sensus cadentem (4) propagari voluit, quam constrinxit vinculis sacramentorum, quae visibilibus constant rebus, ac praesertim Baptismo, quo homines in eam cooptantur.

[ocr errors]

(1) Manca igitur, et minus propria est Ecclesiae de finitio, , quam post Febronium, et ceteros hujusmodi tradit Dominicus Cavallarius Institut. Jur. Canon, par. 1 cap. 1 §. 1 cum inquit, Ecclesiam esse christianorum conventum qui sub suis pastoribus ad vitam aeternam assequendam exercentur. Quid in hac definitione est, quod haeretici non probent, quodque genti catholicae satisfaciat? Non enim memorat legitimos pastores, hoc est Episcopos a Spiritu Sancto positos gerendarum Ecclesiarum causa; non item Summum Pontificem, qui similiter divinitus est constitutus Ecclesiae caput, et centrum unitatis; non denique sacramenta, quae catholicis omnibus eadem sunt, et in quibus haereticorum longe discrepans ratio est. Non enim, quae nobis sacramenta sunt, in sacramentis numerant; neque vero quae habent, talia quaedam esse putant, qualia uos credimus. Atque illa sane Cavallarii definitio quadrat etiam in Pseudo-Ecclesias haereticorum, quae suos habent pastores, quaeque

omnes exercere se jactant ad vitam aeternam assequendam.

(2) Ex quo intelligitur, quam falsum, et absurdum sit systema collegiale, seu societatis aequalis, quod novissime placuit Protestantibus (nam longe aliud eorum Majoribus visum est ex quo profluere ajunt illa jura Ecclesiae Collegialia, et Majestatica, quae Ecclesiae veluti collegio aequali, et Principi tamquam Patrono collegiorum, quae in suo imperio sunt, attribuunt. Ipsi etiam saniores Protestantes ineptissimum hoc commentum refutarunt; atque ex eorum numero Gasp. Zeiglerus in praefat. ad tract. de superintend. pluribus ostendit, quam necessaria in Ecclesia sit haec inaequalitas, et subordinatio, quae regendi, et parendi partes distribuit... Pares enim, inquit, et aequales ubi esse cupiunt omnes, quid aliud inde sperandum, nisi inordinata confusio, discerptis sententiis, ac praeposteris temporibus omnia pessime disturbans? Idem habent Carpzovius de jur. eccles. lib. 2 def. 247, et Voesius de politia Ecclesiastica, aliique complures. Vide Vincentium Lupolum praelect. jur. canon, c. 5 §. 4 et seq. tom. 1 pag. 141 et seq., ubi Justi Enningii Boehemeri ea de re errores refutantur; ac vide in primis Mamachium ep. 2 ad Justin. Febronium §. 7 n. 19 pag. 285 tom. 1, ubi haec inaequalis societatis ratio adversus Febronium gravissime, accuratissimeque explicatur.

(3) Confer Melchiorem Canum de loc. Theolog. lib. 4 cap. 1 et ult., a quo in primis solide, et luculenter refutantur deliramenta eorum, qui invisibilem Ecclesiam fingunt

[ocr errors]
[ocr errors]

2

(4) Apostolus ad Rom. X 14 et seq. Quomodo invocabunt, inquit, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante... Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Atque huc etiam spectat illud Matthaei XVIII 17: quod si non audierit eos dic Ecclesiae, si autem non audierit Ecclesiam sit tibi sicut ethnicus, et publicanus. Pauli I ad Timoth. III 15: ut scias quomodo oporteat te in donio Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi. Lucae act. XX 28 attendite vobis et universo gregi, in quo vas Spiritus S. posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Num ad Ecclesiam deferri crimen in ea quis versari, eademq-e regi posset, nisi aperta omnino esset, atque visibilis?

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

$. V. Quod si visibilis est Ecclesia, visibili etiam imperio, et administratione regatur necesse est. Qua in re gravissimus est error illorum qui putant, imperium in hominem ita a Deo esse divisum Civilem inter, atque Ecclesiasticam potestatem, ut haec tantum animis, illa vero corporibus imperet, ac jura constituat. Ita scilicet non hominum societas esset Ecclesia, sed animorum, hoc est incideremus in errorem Protestantium de Ecclesia invisibili; neque civilis Respublica hominum, sed corporum societate constaret. Quo quid dici potest absurdius, aut exitiosius non Ecclesiae solum, sed etiam civili Reipublicae? Nam si Ecclesia solis animis praeficiatur, non ei licebit ex. gr. leges de jejuniis constituere, quoniam eorum observatio solo corpore perficitur; civiles vero leges inutiles erunt omnes, atque ridiculae, cum imperent corpori, quod sine animo parere non potest (1).

(1) Vide Diatrib. de Ecclesiast. potestat. Romae editam an. 1774 ab Hermanno Dominico Christianopulo Ord. Praed. §. 1 1 num. cap. 3 pag. 8 et seq. ubi solide, nervoseque refutantur commenta eorum qui discrimen civilem inter atque ecclesiasticam potestatem sic statuunt, ut alteram corporibus, alteram vero animis praesse arbitrentur

[ocr errors]

§. VI. Est etiam Ecclesiae proprium, ut ea non Collegii, sed Reipublicae rationem habeat a civili distinctae, et ideo proprio, eoque summo regatur imperio. Sed Protestantes Ecclesiam in civili Republica collegii instar esse putant, quoniam ea post institutas civitates, atque Respublicas orta est. Et cum summum earum imperium sit, consequens esse ajunt, ut ab iis pendere debeat Ec

clesia, ne duo sint summa imperia, unde gravis rerum confusio, perturbatioque oriretur.

S. VII. Sed aliae sunt partes Civilis Potestatis, aliae Ecclesiasticae, et utraque habet suum certum, ac definitum genus, in quo summa est. Illa nimirum curat civium commoda, et civilem societatem, altera res sacras, atque divinas. Nullum hic absurdnm, et nulla rerum confusio, neque status in statu est, quod inquiunt Protestantes: sed status uterque diversi generis est, et habet uterque provinciam suam, quam transilire non debet (1). Atque in eo quidem omnis est posita vera, atque accurata distinctio Ecclesiasticae, ac civilis potestatis, quod haec est ordinis naturalis illa supernaturalis (2), altera curat res civiles, ac temporalem hominum felicitatem, altera praeest rebus sacris, atque divinis, et curam gerit eorum, quae ad aeternam beatitudinem pertinent.

(1) Vide Laurentium Veith Richer. System. confut sect. 2 cap. 3 §. 56 et seq. pag. 325 et seq. August. Vindelic. 1783 et Franciscum Anton, Zaccariam in Antifebron. t. 1 dissert. 1 et in Antifebron. vindicat. p. 1 dissert. 2 cap. 1.

(2) Vide Librum de l'autorité des deux Puissances editum anno 1782 Tom. I.

§. VIII. Jamvero multa sunt, et praeclara Divinarum Scripturarum loca, ex quibus manifestum est, Ecclesiam a Christo fuisse institutam non instar collegii, sed Reipublicae, quae res sacras, divinasque regeret imperio suo. Huc fenim spectat ampla illa, quae Apostolis, eorumque successoribus data est, potestas ligandi, et solvendi (1); huc ea lex, qua ad Ecclesiam deferri jubentur querelae inter Christianos exortae, cujus decreto si reus non steterit, habendus est tamquam ethnicus,

et publicanus (2); huc denique illud Christi: qui vos audit me audit, qui vos spernit me spernit (3) Itaque in ipsum Christum peccat, qui Ecclesiae non obtemperat.

(1) Matth. XVI 19. XVIII 18.
(2) Matth. XVIII 17.

(3) Luc. X 16. Joan. XIII 20.

§. IX. Verum huc potissimum referenda est ea Christi oratio, qua in coelum migraturus usus est, cum Apostolos ad propagandum in universum orbem Evangelium mitteret: Data est mihi, inquit, omnis potestas in coelo, et in terra; euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus S., docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (†). Quibus sane verbis non solum: Apostolis, eorumque successoribus potestas fit ubique gentium, vel invitis Civitatum Principibus, nunciandi Evangelium, civesque, quicunque voluissent, baptismo initiandi, sed etiam in tradita doctrina continendi, et confirmandi omnes, qui in Christianam societatem essent cooptati . Quod idem est ac praecepisse ut Christiana institueretur societas, quae leges sibi constitutas observando conservaretur (2) .

(1) Matth. XXVIII 18.

(2) Vid. laudatam Diatrib. de Eccles. potest. cap. 1 §. 2 num. 7 et seq. pag. 19, et Cl. Martinum Gerbertum Ecclesia Militans cap. 19 tom. 1 pag. 124 seq.

S. X. Neque aliter habere se res ipsa potest. Nam collegium nonnisi intra certae civitatis, aut procinciae fines, veluti in dominationis loco, contitui potest (1); at vero Ecclesia nullis locorum

« PoprzedniaDalej »