Obrazy na stronie
PDF
ePub

nullum tempus determinavit. Sane juxta adversarios, Christus aperte professus est, se ignorare judicii diem ; quomodo igitur potuisset in istorum hypothesi hunc ipsum diem tam accurate determinare, ut dixerit intra eamdem generationem et immediate post urbis devastationem institutum iri judicium, et mundi exitum statim subsecuturum? Vetus adagium est: Mendacem oportet

esse memorem.

922. Ceterum praestat haec confirmare auctoritate interpretis adversariis nostris minime suspecti, Kuinoel scilicet, qui in suo Commentario in libros N. T. historicos, ad cap. XXIV. Matthaei, recensitis non paucis protestantium exegetarum expositionibus, quae in eumdem sensum collineant, ita concludit: Quo vero praeconceptae eorum (discipulorum) opinioni occurreret, cum eversione templi reipublicaeque Judaeorum conjunctum fore initium regni Messiani terreni.... ita respondebat, ut appareret, finem mundi serius secuturum esse; et, ut hic mundi interitus ab interitu civitatis judaeorum satis perspicue discerneretur, profitebatur, se ad excidium Hierosolymorum, ad poenas de Judaeis sumendas, suorumque a Judaeorum persecutionibus liberationem (árokúrpway, Luc. XXI, 28.), ita rediturum esse, ut ipse non conspiceretur, majestatem tamen suam ita se manifestaturum esse, ut ipsum pene oculis videre possent (adventum Filii hominis fore fulguris instar, Matth. XXIV, 27., sicuti non dici possit, fulgur hic vel ibi esse, ita neque de Messia, eum hic vel ibi esse, vid. Matth. XXIV, 23-27.); sed ad finem mundi, et inaugurationem regni Messiani solemnem, non tamen talis, qualem expectarent,

RIT, illi quidem adventui Messiae annumeratum, non excitam fuisse in apostolorum animis, quippe quos e gentis suae superstitione ea tenuerit, sed fotam aliquatenus, quoniam

evelli nequiret, et quantum posset fieri, emendatam et ad bona, quibus ipse Jesus utebatur, consilia adjuvanda atque percipienda adhibi

tam ».

se rediturum esse (ibid. XXV, 31. et seqq.) ita, ut conspiceretur et innotesceret ipsius majestas omnibus. Quae deinde singillatim enarrat.

923. Cum igitur partim falsa ac calumniosa, partim dubia ac incerta sint, quae adversarii rationalistae obtrudunt ad elevandam judicii extremi fidem, atque ad arguendum falsitatis apostolos et Christum ipsum, sponte fluit et impiam et falsam esse conclusionem de mythis, quibus aiunt obvolutam doctrinam istam ab ipso aevo apostolico, seu potius ab ipso Christo. Quae autem de mundi conflagratione ac nova Hierusalem e coelo demittenda allata sunt, cum ad praesens argumentum non spectent, missa facimus.

924. Haec autem latius produximus, ut specimen quilibet habeat impietatis istiusmodi hominum, ac simul eorum levitatis, qui magistri ac pastores animarum apud protestantes audiunt.

925. Ad id vero, quod postremo loco objectum est ab incredulis aliis, nempe philosophis nuncupatis, quomodo scilicet possit judicari simul tanta hominum multitudo, et quomodo patrata opera omnia in mentem revocari queant, responsio patet ex iis, quae nuper diximus de ratione, qua judicium istud Dei virtute perficietur, nec necesse est crambem hic etiam repetere.

926. Et haec de Deo Creatore, prout nobis proposuimus, dicenda erant, ad complectendam tum Angelorum tum mundi hujus adspectabilis, tum demum hominis ipsius creationem, cujus diversa fata, ab ejus origine auspicantes, prosecuti sumus usque ad interitum ac sortem, quae ipsum in aeternum manet pro diverso cujuslibet statu ac merito.

927. Quare, ut verbis s. Augustini tractatum absolvamus, ipsum donum Dei cum Patre et Filio aeque incommutabile colere et tenere nos convenit; unius substantiae Trinitatem, unum Deum, a quo sumus,

per quem sumus, in quem sumus, in quo sumus; a quo discessimus, cui dissimiles facti sumus, a quo perire non permissi sumus; principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam qua reconciliamur; unum Deum, quo auctore conditi sumus, et similitudinem ejus per quam ad unitatem formamur, et pacem qua unitati adhaeremus; Deum, qui dixit: Fiat, et Verbum, per quod factum est omne, quod substantialiter et naturaliter factum est, et Donum benignitatis ejus, quo placuit et conciliatum est auctori suo, ut non interiret quidquid ab eo per Verbum factum est; unum Deum, quo creatore vivimus, per quem reformati sapienter vivimus, quem diligentes et quo fruentes beate vivimus; unum Deum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in saecula (1).

(1) De ver a religione, num. 115. tom. 1. opp.

CAPUT I.
PROP.

CAPUT II.

PROP.

CAPUT III.

PROP.

[blocks in formation]

DE ANGELORUM OFFICIIS

Dogma catholicum est, Scripturae et
patrum auctoritate firmatum, An-
gelos hominum custodiae depu-
tari

ib.

2

5

[ocr errors]

10

[ocr errors]

15

23

25

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][ocr errors][merged small]

CAPUT. II.
PROP.

CAPUT III.

PROP.

DE MUNDO

DE MUNDI CREATIONE EX NIHILO
Deus, prout ex divina revelatione
constat, mundum ex nihilo in
tempore seu cum tempore con-
didit

DIFFICULTATES

DE MOSAICA COSMOGONIA

Neque ex geologicis aut physicis,
neque ex astronomicis observatio-
nibus quidpiam eruitur, unde cos-
mogonia mosaica infirmari pos-

sit

DIFFICULTATES

DE MOSAICA EPOCHA, IN QUANTUM SPE

CTAT HUMANUM GENUS

Frustra increduli ex historicis do-
cumentis affirmant humanum ge-
nus antiquius esse epocha, quam
Moyses constituit
DIFFICULTATES

71

ib.

[merged small][merged small][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »