Obrazy na stronie
PDF
ePub

2

I

I.

TRACTATUS

DE DEO CREATORE

D

PROOEMIUM

EUM Optimum Maximum in se ac in suis operationibus ad intra, qui scholarum est sermo, hactenus dignoscere studuimus; quatenus autem libere et exterius suam bonitatem largiendo, in creaturis operatur atque se manifestat, ipsum posthac spectabimus, atque admirari contendemus. Tria porro sunt creatarum a Deo ge-nera rerum ; aliae nempe spirituales tantummodo, cujusmodi Angeli sunt, aliae corporeae, quas orbis hic adspectabilis complectitur, aliae denique ex utraque, corporea nempe ac spiritali substantia constant, quales sunt homines. Ex his facilis quodammodo dimanat totius Tractatus in tres partes divisio; in quarum prima de Angelis, in altera de mundo, de homine in ultima disseremus (1).

PARS I.

DE ANGELIS

2. Quae de Angelis ex Scripturae ac traditionis auctoritate certo statui ac definiri possunt, pauca profecto sunt, ac ad septem potissimum capita revocantur ; existentia videlicet, natura, officia, gratia, plurimorum lapsus, pocna, machinationes. Atque haec fere sunt, quae sive ab heterodoxis sive ab incredulis recentioribusque biblicis ac

(1) Hunc eundem ordinem sibi proponit s. Thomas in Summa, atque Tom. IV.

hunc sectamur; cfr. idem Contra Gent. lib. I, cap. 1.

I

rationalistis non solum impugnantur, sed contemptui atque irrisui habentur. Quare missis, quae longis nimium disputationibus a veteribus potissimum scholasticis disserebantur, memoratos catholicae doctrinae articulos distinctis capitibus adversus effrenes hosce criticos vindicandos suscipimus (1).

CAPUT I.

DE ANGELORUM EXISTENTIA

3. Angelus nomen est officii, non naturae, ut ss. Augustinus et Gregorius M. observant. Ille enim sic loquitur: Quaeris nomen hujus naturae ? Spiritus est; quaeris officium? Angelus est; ex eo quod est, Spiritus est; ex eo quod agit, Angelus est (2). His similia habet s. Gregorius (3). Quos itaque graeci Angelos, latini

אֱלֹהִים Malachim vel מַלְאָכִים nuncios dicunt, hebraei

Elohim, ethnici passim genios vel dapovas daemonas vocant (4).

Angelorum existentia inficiati sunt sadducaei (5), atque

(1) Plura profecto sunt, quae vetercs scholastici inquirunt, quum de Angelis disputant, ex. gr. de natura angelica absolute, de ipsorum numero, specifica natura, de intellectiva ipsorum potentia et naturali cognitione, voluntate, etc. de eorum comparatione ad locum, ad tempus, aliisque pene innumeris. Suarezius integrum volumen in folio de Angelis scripsit; item reliqui plus minus. Haec scitu quidem jucunda essent, minus tamen necessaria, praesertim quod quamplurima probabilitate tantummodo innituntur. Qui suam ad hosce fontes sitim explere cnpit, eos adeat; ea vero, quae ad Angelorum ordincs et hierarchias pertinent, videri possunt apud Petavium,

De Angelis, lib. 11, cap. 2 et seqg.

[ocr errors]

Serm. 1 in Psalm. c11, n.15. Homil. xxxiv. in Evang. n.8, tom. 1. opp. col. 1604 edit. Maurin. (4) Alb. Fabricius in Bibliograph. antiquar. cap. 8, § 27, plures ethnicos recenset qui eosdem spiritus Angelos nuncuparunt, ut Alex. Aphrodiscus in Top. p. 186; Aristides, tom. 1, p. 19; Labeus, apud s. August. De civitate Dei, cap. Ix, 19; Ammonius in Porphyrii Isagoge, Porphyrius, Jamblicus, De mysteriis Aegypt. Simplicius Marcianus Capella, et praccipue Hierocles, qui pag. 37 dɣyeλixov εWY yévos memorat.

(5) Cfr. Luc. Aet. XXIII, 8.

ex christianis anabaptistae, David Georgius (1), Balthassar (2), Bekkerus (3), sociniani passim, neoterici biblici ac rationalistae. Adversus qnos sit

PROPOSITIO

Tum ex Scriptura tum ex universa traditione Angelos existere constat

4. Vix credibile sane videri debet, potuisse veteres sadducaeos inficiari Angelorum existentiam, licet solum, ut plures autumant, Pentateuchum veluti divinum recognoverint (4). In libris enim Mosis, frequens est ac manifesta Angelorum mentio; ut Gen. XVI, ubi Angelus Domini Agarem compellat, eamque, ut ad heri domum redeat adhortatur; tum ib. XIX, ubi duo Angeli Sodomam veniunt, dirutoque oppido Lothum inde liberant; tum ib. XXIV, 7, ubi Abraham, famulum suum in Mesopotamiam mittens, ait: Dominus Deus coeli millet Angelum suum

(1) De instabili hoc nulliusque fidei homine ac tantum non insaniente cfr. Feller, Dict. histor.

(2) Ibidem.

(3) In opere cui titulus: Betorerde Wereld, seu Orbis incantatus, Leuward. 1690, edit.auct.Amst. 1693.

[ocr errors]

(4) Sadducacos unum Pantateuchum ut divinum admisisse, communis fere Veterum sententia est. Non satis tamen certam esse ejusmodi opinionem ostendere nisi sunt Staüdtlin, Geschichte der sittenlehre Jesu scu, Historia doctrinae moralis Jesu, tom. 1, p. 421 et seqq: et pag. 446, et Guldenapfel, in diss. Josephi Archoeologia de Sadducaeorum canone exhibente.... Jenae 1804. His praeiverant Scaliger in Elencho trihaereseon, cap. 76, et Bruckerus in Hist. philos. tom. 11, p. 723, qui id primi subodorati sunt. Ex istorum igitur criticorum sensu certum

esse videtur, salducaeos, ortos a Zadoko, degeneri Antigoni Sochaci discipulo, qui sub Ptolomaeo primo Aegypti rege tribus ante Christum natum saeculis vixit, praeter Pentateuchum reliquos etiám jndaeorum libros admisisse. Ortum huic opinioni praebuit superstitiosus veluti cultus, quo Mosis libros venerabantur. Etenim Flavius Josephus, Antiquitatum Judaicarum, lib. xIII, num. 10, non scribit, solum Pentateuchum sadducaeos suscepisse reliquosque rejecisse libros, sed legem tantum hoc loco opponit traditionibus non scriptis, quas sadducaei rejiciebant, non autem reliquis libris. Hine in Thalmude ex aliis libris non solum oppugnantur, sed etiam ipsi pro suis sententiis argumenta depromunt, ut patet ex Sanhedrin, pag. 90, 2, Cholin, pag. 87, 1. Cfr. Jahn, Archaelog. $322.

coram le; et alibi passim (1). In ceteris Scripturae libris, tam historicis quam propheticis, multo etiam frequentiora sunt testimonia, quae supervacaneum esset hic referre, utpote ignota nemini (2).

In Novo denique Testamento de iisdem Angelis perspicua pariter et crebra fit mentio. Ceteris missis, illud polissimum urgemus, quod Apostolus in Ep. ad Hebr. cap. I, instituit argumentum ad Christi prae Angelis excellentiam ostendendam, quod nempe Christus Filius Dei, Angeli vero Ministri Dei tantum in Scripturis perhibentur. Quare merito dixit s. Augustinus: Esse Angelos novimus ex fide... nec inde dubitare fas nobis est (3).

...

5. Apud omnes fere gentes vulgatam fuisse fidem de Angelorum existentia, indubia monumenta testantur. Tertullianus inter alios ait: Dicimus esse substantias quasdam spiritales; nec nomen novum est. Sciunt daemonas philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium expectante daemonas sciunt poëtae; et jam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat. . . Angelos quoque etiam Plato non negavit ; utriusque nominis testes esse vel magi adsunt (4). Sic Cyprianus eos a magis antiquissimis, in primis ab Hostane memoratos esse affirmat his verbis: Quorum tamen praecipuus Hostanes et formam veri Dei negat conspici posse, et Angelos veros sedi ejus dicit assistere. In quo et Plato pari ratione consentit, et unum Deum servans teros Angelos vel daemonas dicit (5). Thales, ut refert Athenagoras, trifariam superiores substantias omnes dividit In Deum, in daemones, in heroes (6). Hierocles Ad aurea Pythagorae carmina, Angelos ab

[blocks in formation]

ce

(5) De idolorum vanilate, p.226, edit. Maur. Par. 1726.

(6) In Legat. pro Christ. num. 23, tom. 11. Bibl. Patrum edit. Venet.

P. 24.

« PoprzedniaDalej »