Obrazy na stronie
PDF

itidem institutum Pius V. prosecutus est. Verum conventum illum ob varias, gravissimasque sedis apostolicae occupationes jamdudum intermissum, Sixtus V. divina providentia ad summum Sacerdotium evocatus, ardentissimo studio revocavit, et opus tandem confectum typis mandari jussit. Quod cum jam esset excusum, et ut in lucem emitteretur *), idem Pontifex operam daret, animadvertens non pauca in sacra Biblia praeli vitio irrepsisse, quae iterata diligentia indigere viderentur, totum opus sub incudem revocandum censuit atque decrevit. Id vero cum morte praeventus praestare non potuisset, Gregorius XIV. qui post Urbani VII. duodecim dierum Pontificatum Sixto successerat, ejus animi intentionem executus perficere aggressus est, amplissimis aliquot Cardinalibus, aliisque doctissimis viris ad hoc iterum deputatis. Sed eo quoque, et qui illi successit, Innocentio IX. brevissimo tempore de hac luce subtractis; tandem sub initium Pontificatus Clementis VIII., qui nunc Ecclesiae universae gubernacula tenet, opus, in quod Sixtus V. intenderat, Deo bene juvante perfectum est. Accipe igitur Christiane Lector, eodem Clemente summo Pontifice annuente , ex Vaticana Typographia veterem ac vulgatam sacrae Scripturae editionem, quanta fieri potuit diligentia castigatam: quam quidem sicut omnibus numeris absolutam, pro humana imbecillitate affirmare difficile est, ita ceteris omnibus, quae ad hanc usque diem prodierunt, emendatiorem, purioremque esse, minime dubitandum. Et vero quamvis in hac Bibliorum recognitione in codicibus manuscriptis , Hebraeis, Graecisque fontibus, et ipsis veterum Patrum commentariis conferendis non mediocre studium adhibitum fuerit; in hac tamen pervulgata lectione sicut nonnulla consulto mutata, ita etiam alia, quae mutanda videbantur, consulto immutata relicta sunt, tum quod ita faciendum esse ad offensionem populorum vitandam S. Hieronymus ") non semel admonuit: tum quod facile fieri

*) Quod dictum Bellarmini a veritate abest; correctio enim bibl. Sixtinorum, in quibus multa erant perperam mutata, neque tantum culpa et erratis typographorum, instituta demum est Gregorio XIV. et Clemente VIII. pontificibus, in conventu Cardinalium et doctorum virorum. Hujus rei narrator is idem est Bellarminus in Vita sua. Inde factum est, ut post mortem ejus relatio inter Sanctos canonizatos, de qua consilia Romae agebantur, ab aliquot Cardinalibus ei negaretur, quod a mendacio non refugerit. Cf. van Essl. c. p. 298 sq.

a) Epist. ad Sunniam et Fretellam praef. Evangel. ad Damasum.

posse credendum est, ut majores nostri, qui ex Hebraeis, et Graecis Latina fecerunt, copiam meliorum et emendatiorum librorum habuerint, quam ii, qui post illorum aetatem ad nos pervenerunt, qui fortasse tam longo tempore identidem describendo minus puri, atque integri evaserunt; tum denique quia sacrae congregationi amplissimorum Cardinalium , aliisque eruditissimis viris ad hoc opus a sede apostolica delectis propositum non fuit, novam aliquam editionem cudere, vel antiquum interpretem ulla ex parte corrigere vel emendare; sed ipsam veterem, ac vulgatam editionem Latinam a mendis veterum librariorum, nec non pravarum emendationum erroribus repurgatam, suae pristinae integritati, ac puritati, quoad ejus fieri potuit, restituere; eaque restituta, ut quam emendatissime imprimeretur juxta concilii oecumenici decretum pro viribus operam dare. Porro in hac editione nihil non canonicum, nihil adscititium, nihil extraneum, apponere visum est: atque ea causa fuit, cur liber tertius et quartus Esdrae inscripti, quos inter canonicos libros sacra Tridentina Synodus non annumeravit, ipsa etiam Manasse regis Oratio, quae neque Hebraice, neque Graece quidem extat, neque in manuscriptis antiquioribus invenitur, neque pars est ullius canonici libri, extra canonicae scripturae seriem posita sint: et nullae ad marginem concordantiae (quae posthac inibi apponi non prohibentur), nullae notae, nullae variae lectiones, nullae denique praefationes, nulla argumenta ad librorum initia conspiciantur. Sed sicut apostolica sedes industriam eorum non damnat, qui concordantias locorum, varias lectiones, praefationes sancti Hieronymi, et alia id genus in aliis editionibus inseruerunt; ita quoque non prohibet, quin alio genere characteris in hac ipsa Vaticana editione ejusmodi adjumenta pro studiosorum commoditate, atque utilitate in posterum adjiciantur; ita tamen, ut lectiones variae ad marginem ipsius textus minime annotentur.

CLEMENS PAPA OCTAVUS.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Cum sacrorum Biblioruin vulgatae editionis textus summis laboribus, ac vigiliis restitutus, et quam accuratissime mendis expurgatus, benedicente Domino, ex nostra Typographia Vaticana in lucem prodeat; nos, ut in posterum idem textus incorruptus, ut decet, conservetur, opportune providere volentes, auctoritate apostolica, tenore praesentium districtius inhibemus, ne intra decem annos a data praesentium numerandos, tam citra, quam ultra montes alibi quam in nostra Vaticana Typographia a quoquam imprimatur. Elapso autem praefato decennio, eam cautionem adhiberi praecipimus, ut nemo hanc sanctarum Scripturarum edi. tionem typis mandare praesum at, nisi habito prius exemplari in Typographia Vaticana excuso: cujus exemplaris forma, ne minima quidem particula de textu mutata, addita, vel ab eo detracta, nisi aliquod occurrat, quod Typographicae incuriae manifeste adscribendum sit, inviolabiliter observetur. Si quis vero Typographus in quibuscunque regnis, civitatibus, provinciis, et locis tam nostrae et S. R. E. ditioni in temporalibus subjectis, quam non subjectis, hanc eandem sacrarum Scripturarum editionem intra decennium praedictum quoquo modo, elapso autem decennio, aliter quam juxta hujusmodi exemplar, ut praefertur, imprimere, vendere, venales habere, aut alias edere vel evulgare, aut si quis bibliopola a se vel ab aliis quibusvis, post datam praesentium, hujus editionis impressos libros, seu imprimendos a praefato restituto et correcto textu in aliquo discrepantes, seu ab alio, quam a typographo Vaticano, intra decennium excusos, pariter vendere, venales proponere vel evulgare praesumpserit, ultra amissionem omnium libroram, et alias arbitrio nostro infligendas poenas temporales, etiam majoris excommunicationis sententiam eo ipso incurrat: a qua nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constitutus, absolvi non possit. Mandamus itaque universis et singulis, Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, caeterisque ecclesiarum, et locorum , etiam regularium Praelatis , ut praesentes litteras in suis quisque ecclesiis et jurisdictionibus ab omnibus in violate perpetuo observari curent ac faciant. Contradictores per censuras ecclesiasticas, aliaque opportuna juris et facti remedia, appellatione postposita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis; non obstantibus constitutionibus, et ordinationibus apostolicis, ac in generalibus, provincialibus, vel synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus, ac quarumcunque ecclesiarum, ordinum, congregationum, collegiorum, atque universitatum, etiam studiorum generalium juramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, et consuetudinibus, ac privilegiis, indultis, ac litteris apostolicis in contrarium quomodocunque emanatis, et emanandis: quibus omnibus ad hunc effectum latissime derogamus, ac derogatum esse decernimus. Volumus autem, ut praesentium transumptis etiam in ipsis voluminibus impressis eadem, in judicio et extra, fides ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Dat. Romae, apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die 9. No

vembris, 1592. Pontif. nostri Anno 1.

M. VESTRIUS BARBIANUS.

como

SANCTUM
JE S U CH R I S T I

E V A N GELIUM

SECUNDUM
M A T T H A E U M.

CAP. 1.

7. Salomon autemf genuit

Roboam. Roboam autem & geChristi genealogia, conceptio et ortus.

nuit Abiam. Abias autem” ge

nuit Asa. 1. a Liber generationis Jesu 8. Asa autemi genuit JosaChristi filii Davidl, filii Abraham. | phat. Josaphat autem. genuit

2. Abraham genuit Isaac. Isaac | Joram. Joram autem? genuit autem genuit Jacob. Jacob autem | Oziam. genuit Judam, et fratres eius. I 9. Ozias autemm genuit Joa

3. Judas autem genuit Pha- | tham. Joatham autem genuit res, et Zaram de Thamar. Pha-| Achaz. Achaz autem n genuit res autem genuit Esron. Esron Ezechiam. autem genuit Aram.

10. Ezechias autem genuit 4. Aram autem genuit Amina- Manassen. Manasses autem P dab. Aminadab autem genuit genuit Amon. Amon autem geNaasson. Naasson autem genuit nuit Josiam. Salmon.

11. Josias autem' genuit Je5. Salmon autem genuit Boozd

choniam', et fratres ejus in transde Rahab. Booz autem genuit

migratione Babylonis. Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit

12. Et post transmigrationem David regem.

Babylonis Jechonias genuit Sala6. David autem Rexe genuit ! f 3 Reg. 11, 43. & 1 Par. 3, 10. 3 Reg.

14, 31. h3 Reg. 15, 8. i 3 Reg. 15, 24. Salomonem ex ea, quae fuit k 3 Reg. 22, 51.° 11 Par. 3, 11. m 2 Par. Uriae.

26, 23.02 Par. 28, 27. 4. Reg. 16, 1.

• 2 Par. 32, 33. 4 Reg. 16, 20. P 2 Par. a v.1-17. Luc. 3, 23-38. Rom. I, 33,, 20. 4 Reg. 21, 18. 92 Par. 33, 25. 3. 1 Par. 2, 4.-10. Ruth.4,17 — 22. - 2 Par. 36, 1, 4 Reg. 21, 24. i Par. • 2 Reg. 12, 24.

| 3, 16.

Cap. I. 3. Zarad; wid. Esrom. 5. Racab; ibid. Pooz; ibid. Obeth. 11. in transmigrationem.

« PoprzedniaDalej »