Obrazy na stronie
PDF

scopo sibi tradendum, etiam minima aliqua particula mutata, addita, vel detracta, aut ad marginem, vel in textu adscripta, etiam per modum scholiorum, annotationum, vel glossae, typis mandare, aut sic quidem codices impressos, et emendatos, sine tamen dicto signo, et attestatione, quod cum priori exemplari, sibi, ut praefertur, tradito concordent, vendere, venales habere, aut alias ede:e, vel evulgare; aut, si quis Bibliopola a se, vel ab aliis quibusvis, etiam ad hanc usque diem, vel in futurum, ante, vel post dat. praGentium literarum impressos libros, seu imprimendos, a praefata par nos restituta, et correcta editione in aliquo discrepantes, vel juxta eam ad unguem non emendatos, ac simili inquisitoris, seu Episani subscriptione non approbatos, seu cum additionibus, aut variis le ctionibus ad marginem conscriptis excusos, pariter vendere, venales proponere, vel evulgare praesumpserit; is, qui in supradictis casibus, sive eorum quolibet nostrae huic constitutioni non paruerit, ultra amissionem omnium librorum, et alias temporales, arbitrio infligendas poenas, etiam majoris excommunicationis sententiam eo ipso incurret, a qua, nisi in mortis articulo constitutus, ab alio, quam pro tempore existente Romano Pontifice absolvi non possit. Quod si inquisitor, aut Episcopus aliud exemplar ab eo, quod in Vaticana Typographia impressum est, quoquo modo dis-, cordans Typographo ad imprimendum tradiderit, vel impressum suo signo, aut subscriptione approbaverit, quod revera ab eo discordet; in eum, si Antistes fuerit, etiamsi Archiepiscopali, Primatiali, Patriarchali, vel alia majori praefulgeat dignitate, interdicti ingressus Ecclesiae; si autem inferior, excommunicationis sententiam ipso facto incurrendam ex nunc per praesentes ferimus, ita ut ab alio, quam a Rom. Pontifice absolutionis, aut relaxationis beneficium consequi nequeat. Et nihilominus tam inquisitor, seu Episcopus ipse, qui hujusmodi libros a praefata impressione Vaticana differentes approbaverit, quam etiam Typographus, seu Bibliopola, qui nostris superius expressis praeceptis, ac prohibitionibus in aliquo non obtemperaverit, in congregatione Cardinalium sanctae Romanae, et universalis inquisitionis adversus haereticam pravitatem pro tempore deputatorum, seu coram judice, vel judicibus ab eadem congregatione delegatis, de hujusmodi facto in di- . stricto judicio rationem reddere teneatur, ac pro modo culpae, severis poenis ejusdem congregationis, seu judicis, vel judicum ab ea deputandorum arbitrio puniatur. Ceterum, si manuscripta, vel

impressa Biblia hujus etiam Vulgatae editionis, ob characterum venustatem, seu ob aliquod insigne codicis ornamentum, sive ob impressionis praestantiam, vel ob notationes ad marginem scriptas asservantur, et juxta nostrum hoc exemplar emendata non fuerint, ea in iis, quae huic nostrae editioni non consenserint, nullam in posterum fidem, nullamque auctoritatem habitura esse decernimus, ac declaramus: mandantes universis, et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, ceterisque Ecclesiarum, et locorum etiam regularium Praelatis, per universum orbem constitutis, ut praesentem constitutionem in suis quisque ecclesiis, provinciis, civitatibus, dioecesibus, et jurisdictionibus curent perpetuo, firmiter, et inviolate ab omnibus observari, contradictores, et inobedientes per censuras Ecclesiasticas, aliaque opportuna juris, et facti remedia, appellatione postposita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opas fuerit, auxilio brachii saecularis, non obstantibus constitutionibus, et ordinationibus apostolicis, atque in generalibus, provincialibus, vel synodalibus Conciliis editis, nec non quarumcumque ecclesiarum, ordinum, congregationum, collegiorum, atque universitatum , etiam studiorum generalium, juramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, et consuetudinibus, etiam ab immemorabili tempore pacifice observatis, privilegiis quoque, indultis, et litteris apostolicis , illis, eorumque vel earum Praelatis, Superioribus, et personis per quoscumque Romanos Pontifices, praedecessores nostros, ac nos, et Sedem praedictam motu proprio, et ex certa scientia, deque apostolicae potestatis plenitudine, et alias sub quibuscumque tenoribus, et formis, et cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere, vel in specie quomodolibet concessis, et saepius approbatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis, etiamsi in eis caveatur expresse, quod illis nullatenus, aut non nisi de consensu certarum personarum, vel nisi sub certis modo et forma inibi expressis, derogari possit, et alias factae derogationes nullae sint eo ipso, ac pro illorum sufficienti derogatione, de illis, eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, et expressa mentio habenda, seu quaevis alia exquisita forma ad hoc servanda foret. Tenores hujusmodi pro expressis habentes ad effectum praesentium dumtaxat, derogamus, ac nolumus illa cuiquam adversus praemissa in aliquo suffragari; aut, si aliquibus communiter , vel divisim ab apostolica sit Sede indultum quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras apostolicas, non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Volumus autem praesentes litteras in valvis Basilicae Lateranensis, ac Principis Apostolorum de Urbe, et Cancellariae apostolicae de more publicari, et intra quatuor menses, eos, qui citra montes sunt; qui vero ultra montes, intra octo menses a die publicationis hujusmodi numerandos, perinde arctare, et afficere, ac si eorum cuilibet personaliter intimatae fuissent: decernentes ut earum transumptis, etiam impressis, notarii publici manu subscriptis, ac sigillo praelati Ecclesiastici obsignatis, eadem ubique habeatur fides, quae ipsis originalibus exhibitis, vel ostensis haberetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostri statuti, declarationis, decretorum, voluntatum, prohibitionis, et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri, et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Dat. Romae apud sanctam Mariam Majorem, Anno incarnationis

Dominicae 1589. Kal. Martii, Pontificatus nostri a. quinto.

In Biblia Sacra Vulgatae Editionis
Romae, ex Typographia Apostolica Vaticana. 1592. Fol
PRAEFATIO AD LECTOREM. *)

In multis, magnisque beneficiis, quae per sacram Tridentinan Synodum Ecclesiae suae Deus contulit, id in primis numerandum videtur, quod inter tot Latinas editiones divinarum Scripturarum, solam veterem ac vulgatam, quae longo tot saeculorum usu in Ec

*) Auctor est Card. Rob. Bellarminus, societatis Jesu (+ 1621.), fatente eodem in libro, quem de vita sua conscripsit, a. aetatis suae septuagesimo primo a. 1613. Cf. quae de hujus viri in hac re officiis et ju. dicio, deque bibl. Sixtinorum et Clementinorum historia copiose subtiliterque exposuit L. van Ess in 1.: pragmatisch - kritische Geschichte der Vulgata. Tübing., 1824. 8. p. 290 sqq.

clesia probata fuerat, gravissimo decreto authenticam declaravit. Nam, ut illud omittamus, quod ex recentibus editionibus non paucae ad haereses hujus temporis confirmandas licenter detortae videbantur: ipsa certe tanta versionum varietas, atque diversitas magnam in Ecclesia Dei confusionein parere potuisset. Jam enim hac nostra aetate illud fere evenisse constat, quod sanctus Hieronymusa) tempore suo accidisse testatus est, tot scilicet fuisse exemplaria, quot codices; cum unusquisque pro arbitrio suo adderet, vel detraheret. Hujus autem veteris ac vulgatae editionis tanta semper fuit auctoritas, tamque excellens praestantia, ut eam ceteris omnibus Latinis editionibus longe anteferendam esse, apud aequos judices in dubium revocari non posset. Qui namque in ea libri continentur (ut a majoribus nostris quasi per manus traditum nobis est) partim ex sancti Hieronymi translatione, vel emendatione suscepti sunt; partim retenti ex antiquissima quadam editione Latina, quam S. Hieronymus) communem et vulgatam, sanctus Augustinus C) Italam, sanctus Gregorius d) Veterem translationem appellat. Ac de veteris quidem hujus, sive Italae editionis sinceritate atque praestantia praeclarum sancti Augustini ) testimonium extat in secundo libro de Doctrina Christiana, ubi Latinis omnibus editionibus, quae tunc plurimae circumferebantur, Italam praeferendam censuit, quod esset, ut ipse loquitur, verborum tenacior cum perspicuitate sententiae. De sancto vero Hieronymo multa extant veterum Patrum egregia testimonia: eum enim sanctus ) Augustinus hominem doctissimum, ac trium linguarum peritissimum vocat, atque ejus translationem ipsorum quoque Hebraeorum testimonio veracem esse confirmat. Eundem sanctus Gregorius 6) ita praedicat, ut ejus translationem, quam novam appellat, ex Hebraeo eloquio cuncta verius transfudisse dicat: atque idcirco dignissimam esse, cui fides in omnibus habeatur. Sanctus autem Isidorus ") non uno in loco Hieronymianam versionem ceteris omnibus anteponit, eamque ab Ecclesiis Christianis cominuniter recipi ac probari affirmat, quod sit in verbis clarior, et veracior

a) Praefat. in Josue. b) S. Hieron. in cap. 49. Isaj. c) S. Aug. lib. 2. de Doctrina Christ. cap. 14. d) S. Greg. Epistola dedic. ad Leandrum cap. 5. in fin. e) S. August. uti supra. f) Lib. 18. de Civit. Dei, cap. 43. g) Lib. 20. moral. 24. h) Lib. 6. Etymol. cap. 5. Lib. 1. de Divin. off. 12.

in sententiis. Sophronius quoque, vir eruditissimus, S. Hieronymi translationem non Latinis modo, sed etiam Graecis valde probari animadvertens, tanti eam fecit, ut Psalterium et prophetas ex Hieronymi versione in Graecum eleganti sermone transtulerit. Porro qui secuti sunt, viri doctissimi, Remigius, Beda, Rabanus , Haymo, Anselmus, Petrus Damiani, Richardus, Hugo, Bernardus, Rupertus, Petrus Lombardus, Alexander, Albertus, Thomas, Bonaventura, ceterique omnes, qui his nongentis annis in Ecclesia floruerunt, sancti Hieronymi versione ita sunt usi, ut ceterae, quae pene innumerabiles erant, quasi lapsae de manibus Theologorum, penitus obsoleverint. Quare non immerito Catholica Ecclesia S. Hieronymum doctorem maximum, atque ad Scripturas sacras interpretandas divinitus excitatum ita celebrat, ut jam difficile non sit illorum omnium damnare judicium, qui vel tam eximii Doctoris lucubrationibus non acquiescunt, vel etiam meliora, aut certe paria praestare se posse confidunt. Ceterum ne tam fidelis translatio, tamque in omnes partes Ecclesiae utilis, vel injuria temporum, vel impressorum incuria, vel temere emendantium audacia, ulla ex parte corrumperetur, eadem sacrosancta Synodus Tridentina illud decreto suo sapienter adjecit, ut haec ipsa vetus ac vulgata editio emendatissime, quoad fieri posset, imprimeretur; neque ulli liceret eam sine facultate et approbatione Superiorum excudere. Quo decreto simul Typographorum temeritati ac licentiae modum imposuit, et pastorum Ecclesiae in tanto bono quam diligentissime retinendo, et conservando, vigilantiam atque industriam excitavit. Et quamvis insignium academiarum theologi in editione vulgata pristino suo nitori restituenda magna cum laude laboraverint; quia tamen in tanta re nulla potest esse nimia diligentia, et codices manuscripti complures et vetustiores summi Pontificis jussu conquisiti, atque in urbem advecti erant; et demum, quoniam executio generalium Conciliorum, et ipsa Scripturarum integritas ac puritas ad curam apostolicae sedis potissimum pertinere cognoscitur; ideo Pius IV. Pontifex max. pro sua in omnes Ecclesiae partes incredibili vigilantia, lectissimis aliquot sanctae Rom. Ecclesiae Cardinalibus, aliisque tum sacrarum literarum, tum variarum linguarum peritissimis viris, eam provinciam demandavit, ut vulgatam edit. Lat. adhibitis antiquissimis codicibus manuscriptis, inspectis quoque Hebraicis, Graecisque Bibliorum fontibus; consultis denique veterum Patrum commentariis, accuratissime castigarent. Quod

« PoprzedniaDalej »