Obrazy na stronie
PDF
ePub

ne id licentius fieret quam aequum erat, solers cautio adhibita fuit. Neque enim ignoramus multos esse, qui plerasque Latinae hujus editionis voces, ac locutiones, proprie, aut eleganter, aut perspicue, aut breviter, aut copiose magis, aut tamquam verbis ad verba demensis, a Latino interprete verti potuisse existiment. Verum de his minata nimium, et angusta concertatio videtur: neque enim tanti surt, ut non iis et antiquioris Ecclesiae religio, et sanctissimorum Patrum jure anteponatur auctoritas: prorsusque indignum est, J. Gregorio a) teste, ut sub Donati regulis verba coelestis oracul' restringantur: ac tanta per se est Vulgatae editionis auctoritas, tamque excellens praestantia, ut majorem desiderare penitus inane videatur. Qui namque in ea libri continentur, (ut a majoribus nostris quasi per manus traditum nobis est) retenti sunt partim ex communi, et antiquissima quadam editione Latina, quam sanctus Hieronymus 6) Vulgatam editionem, b. Augustinus c) Italam, sanctus Gregorius d) Veterem translationem appellant, quam sanctus itidem Augustinus ceteris, quae tunc plurimae in usu erant, etiam praeferendam censuit, quod esset verborum tenacior cum perspicuitate sententiae; partim ex sancti Hieronymi translatione adsciti fuere, quibus idcirco quantus honor deferendus sit, is facile intelligit, qui eorum interpretis dignitatem agnoscit. Fuit enim sanctus Hieronymus [ut inter caeteros idem b. Augustinus ) testatur] Graeco, Latino, et Hebraeo eruditus eloquio, et ex occidentali ad orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis, litterisque sacris, ad decrepitam usque vixit aetatem: atque omnes, qui ante illum ex utraque orbis parte de doctrina Ecclesiastica scripserant, pene vidit, aut legit: eumque non modo Augustinus, Chromatius, Paulinus, ceterique sanctissimi Episcopi, sed etiam Damasus Pontifex Rom. de scripturarum locis consulebant. Nec immerito tantam apud omnes nominis celebritatem, in sanctarum praesertim scripturarum scientia, adeptus fuerat; cum ad eam consequendam nullis vigiliis, nullis peregrinationibus pepercerit, et doctissimos quosque in Gallia audiverit: Constantinopoli Gregorium Nazianzenum, Alexandriae Didymum, et alios alibi conquisiverit, usus denique clarissi

a) Epist. ad Leandr. in expos. Job c. 5. b) S. Hieron. comment. in Isaiae cap. 49. Tom. 4. c) S. August. 1. 2. de Doctr. Christ. cap. 15. Tom. 3. d) Gregor. Epist. ad Leandr. in expositionem Job cap. 5. e) Lib. 1. contra Julianum Pelagianum. Tom. 7.

mis Hebraeae linguae Magistris: non enim uno aliquo Doctore contentus fuit, sed plurimos, eosque eruditissimos adhibebat: non Quinimo rerum modo, verum etiam nominum sedulus indagator. et loca ipsa, quae in scripturis saepe commemorantur, inspexit, idque ad intelligentiam scripturarum summopere sibi profuisse testatur a). Quicumque igitur tanti interpretis sanctitatem, ingenium, eruditionem, solertiam, Magistros, labores, illud, in quo vixit, saeculum, cum linguarum omnium, ac praesertim Hebraeae studia florerent, diligenter spectaverint; facile judicium damnabunt eorum, qui aut tam eximii doctoris lucubrationibus non acquiescunt, aut etiam meliora, seu paria praestare se posse confidunt. Multo sane rectius sanctus Isidorus, venerabilis Beda Presbyter, sanctus Remigius, Alcuinus, Fortunatus, Rabanus Maurus, sanctus Anselmus, b. Bernardus, Haymo, Richardus, et Hugo Victorini, Petrus Cluniacensis, Rupertus Abbas, aliique complures egregii doctores, qui per mille abhinc annos in Ecclesia claruerunt, qui Hieronymi versione ita in omnibus disputationibus, enarrationibus, declamationibus usi sunt, ut ceterae, quae pene innumerabiles erant, quasi lapsae de catholicorum Patrum manibus obsole verint. Ideoque legimus apud sanctum Isidorum "), quoniam de Hebraeo in Latinum eloquium sanctus tantummodo Hieronymus sacras scripturas convertit, ejus editione generaliter omnes Ecclesias usquequaque uti, eo quod veracior est in sententiis, et clarior in verbis. Isidorum b. Gregorius Magnus c) fere idem senserat. modo Patres, sed Hebraei quoque Graecique cum Latinos alios interpretes negligant, aut ignorent, Hieronymum tamen amplissimo Nam de Hesuo testimonio, et honore dignum esse censuerunt. braeis idem Augustinus d): de Graecis autem ipsemet sanctus Hieronymus scribit, a Sophronio viro optime erudito Psalterium, et prophetas, quos Hieronymus ) ex Hebraeo in Latinum verterat, in Graecum eleganti sermone translatos fuisse. Quemadmodum ergo laudabile est, ubicumque nostri codices ipsi per se aut conciliari, aut intelligi non possunt, linguarum externarum praesidia quaerere; ita, cum id necessarium non est, levissimis de causis majorum

3.

Et ante

Nec Latini

a) In praefat. libri Paralipom. ad Domnionem et Rogatianum. Tom b) Lib. 1. de officiis divinis cap. 12. c) Lib. 20. Moral. cap. 24. Tom. 2. d) Lib. 18. de civit. Dei cap. 43. Tom. 5. e) De viris illustribus in Sophronio.

nostrorum sanctitatem, sapientiam, consensum, vetustissimamque Ecclesiae consuetudinem non vereri, temeritas plane, pertinaciaque censenda est. Atque idcirco b. Hieronymus, qui Hebraeos, Graecosque interrogandos esse dubiis in rebus admonet, idem etiam sentit, eo ron nisi parce, et quanto rarius fieri potest (ne, quae longo recipta sunt usu, fluctuent) recurrendum. Qua de causa, ad novi festamenti translationem «), quamvis hortante Damaso Pontife, tardior fuit, pium appellans laborem, sed periculosam praeumptionem, judicare de ceteris ipsum ab omnibus judicandum, sens mutare linguam, et canescentem jam mundum ad initia retrabre parvulorum. Quis enim doctus pariter, vel indoctus, cum in nanus volumen sumpserit, et a saliva, quam semel imbibit, viderit discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem, falsarium illum clamitans, et sacrilegum, qui audeat in veteribus litteris addere, mutare, corrigere? Notissimumque est illud de Jonae cucurbita ), quae in Veteri editione legebatur; pro qua cum Hieronymus hederam posuisset, quodam in Africa Episcopo interpretationem Hieronymi in Ecclesia lectitante, factus est tantus tumultus in plebe propter unius verbi dissonantiam, ut coactus sit Episcopus, ne sacerdotio dejiceretur, damnare quod legerat. Quare merito sacra Tridentina Synodus veteris Vulgatae editionis libros non aliterc), quam prout in Ecclesia legi consueverunt, pro canonicis suscipiendos decrevit. Nos autem ut haec Vetus editio, quae nunc prodit nostro excusa praelo, ejusdem Synodi praescripto modis omnibus responderet, non solum veteres, et ab Ecclesia receptos loquendi modos conservavimus, sed etiam apocrypha rejecimus, authentica retinuimus. Nam tertium, et quartum Esdrae libros inscriptos, et tertium Machabaeorum, quos Synodus inter canonicos non annumerat, assentientibus etiam in hoc praedictis Cardinalibus congregationis super Typographia Vaticana deputatae, ab hac editione prorsus explosimus. Orationem etiam Manassae, quae neque in Hebraeo, neque in Graeco textu est, neque in antiquioribus manuscriptis Latinis exemplaribus reperitur; sed in impressis tantum post librum secundum Paralipomenon affixa est, tamquam insutam, adjectam, et in textu sacrorum librorum locum non habentem, repudiavimus. Nonnullas etiam aliquando sententias,

a) In praefat. quatuor Evangeliorum. Tom. 3. b) Epist. 10. et 11. Tom 1. c) Sess. 4.

quae aliunde accersitae, Vulgatae editioni interpositae erant, neque in antiquis exemplaribus, neque in sanctorum Patrum commentariis inveniebantur, delevimus. Hanc denique editionem a variis, qui vitio multorum irrepserant, erroribus accurate emendavimus, et purgavimus, atque in pristinam veritatem summa diligentia restituimus. Neque vero est quod quispiam miretur, si aqua sacrae scripturae loca aliter in sanctis quibusdam doctoribus legerit, quam in hac editione conscripta sunt. Nam Ambrosius, Augustinus, et alii plurimi septuaginta interpretum editionem plerumque secuti fuerunt. Ad laudem igitur, et gloriam omnipotentis Dei, catholicae fidei conservationem, et incrementum, ac sacrosanche universalis Ecclesiae utilitatem, hac nostra perpetua valitura constitutione, de eorumdem venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium super Typographia Vaticana deputatorum consilio, et assensu, quorum opera, et industria, in hac ipsa Vulgatae editionis emendatione, in rebus praesertim gravioribus usi sumus, et ex certa nostra scientia, deque apostolicae potestatis plenitudine statuimus, ac declaramus, eam Vulgatam sacrae, tam veteris, quam novi Testamenti paginae Latinam editionem, quae pro authentica a Concilio Tridentino recepta est, sine ulla dubitatione, aut controversia censendam esse hanc ipsam, quam nunc, prout optime fieri potuit, emendatam, et in Vaticana Typographia impressam, in universa Christiana Republica atque in omnibus Christiani orbis ecclesiis legendam evulgamus, decernentes, eam prius quidem universali sanctae Ecclesiae, ac sanctorum Patrum consensione, deinde vero generalis Concilii Tridentini decreto, nunc demum etiam apostolica nobis a Domino tradita auctoritate comprobatam, pro vera, legitima, authentica, et indubitata, in omnibus publicis, privatisque disputationibus, lectionibus, praedicationibus, et explanationibus recipiendam, et tenendam esse. Districtius vero inhibemus ne umquam perpetuis futuris temporibus, novae Vulgatae editionis posthac Bibliorum sine expressa apostolicae Sedis licentia textus imprimatur: neve quisquam privato, aut peculiari suo sensu aliam editionem sibi confingere, neve hanc ipsam Veterem Vulgatam a nobis, ut praefertur, restitutam editionem, intra decem annos a datis praesentium numerandos, tam citra, quam ultra montes, alibi, quam in nostra Typographia Vaticana, imprimere audeat, vel praesumat. Elapso autem praefato decennio, eam cautionem adhiberi praecipimus, ut nemo sanctas scripturas typis mandare

praesumat, nisi habito prius exemplari in Typographia Vaticana excuso, eodemque inquisitoris haereticae pravitatis ejus provinciae, vel, si inquisitor in ea provincia non sit deputatus, Episcopi ejusdem loci nanu propria subscripto, juxta illud, ne minima quidem particul mutata, addita, vel detracta. Postquam vero libri sacri sic fieliter excusi fuerint, nec tunc quidem vendantur, aut evulgentur, nisi prius delato rursus ad inquisitorem, vel deficiente inquisiore, ad Episcopum exemplari ab eis antea subscripto, iidem libri axta illud impressi, cum eo diligenter, et accurate collati, et inaisitoris, vel in eventum praedictum, Episcopi signo, aut chirogapho, quod inter se prorsus concordent, fidem faciente, et attetante, approbati extiterint. Verum, quoniam ex variis, quae hactenus ad marginem adscribi consueverant, lectionibus, illud sequitur incommodi, ac molestiae, quod, cum primum hujusmodi varietas oculis objicitur, lectoris animum ab eo, quod tunc instat agendum, avocat, illumque alieno plane tempore ad ea, quae in codicibus dissonant, inter se conferenda traducit, nec facile est in tanta lectionum multiplicitate scripturas inoffenso pede percurrere, et ea quasi silva diversitatis oblata, quae quibus praeponenda sint, internoscere; Nos optimum factu, piisque omnibus gratum fore arbitrati, ut Ecclesiae filii ab his perplexitatibus, ejusdem Ecclesiae judicio, liberentur (Eph.4.), utque eos, quibus unum baptisma, una fides, una spes vocationis est, dissentiens non dividat lectio scripturarum, quarum potissimum indifferens consensio eos debuit in unitatem spiritus copulare; auctoritate, et tenore praemissis mandamus, ut Vulgatae editionis Biblia posthac nonnisi uniformia imprimantur, nec aliquid a textu diversum in margine scribatur. Quae vero antehac quibuscumque in locis impressa sunt, juxta hunc nostrum textum ad verbum, et ad litteram corrigantur. Idque tam in impressis, quam in imprimendis Missalibus, Breviariis, Officiis Beatae Mariae Virginis, Psalteriis, Ritualibus, Pontificalibus, Ceremonialibus, et aliis Ecclesiasticis libris, quoad eas tantum scripturae lectiones, et verba, quae ex Vulgata editione sumpta, atque in eisdem libris inserta fuisse constat; ubique servetur. Si quis autem Typographus in quibuscumque regnis, civitatibus, provinciis, et locis tam nostrae, et S. R. E. ditione in temporalibus subjectis, quam non subjectis, Biblia, sacramque Scripturam intra decennium praedictum quoquo modo; lapso autem decennio aliter quam juxta hujusmodi exemplar ab inquisitore, seu, in ejus defectum, ab Epi

« PoprzedniaDalej »