Obrazy na stronie
PDF
ePub

XLIV

In Biblia Sacra Vulgatae Editionis

Sixti V., Pont. Max. jussu recognita atque edita. (Romae, ex Typographia Apostolica Vaticana. 1590. Fol.)

SIXTUS

EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DE I.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Aeternus ille coelestium, terrestriumque rerum omnium conditor, ac moderator Deus, Ecclesiam sanctam, veluti deliciarum Paradisum, sua ipsemet dextera, tamquam providus Agricola, variis plantis, stirpibusque mirifice consevit, simulque uberrimo sacrarum eandem scripturarum fonte, pluribus quasi fluviis, in universum terrarum orbem diffuso, sic irrigavit, ut sancta mysteria, oraculaque divina, quae sacris continentur libris, sicut in cunctarum gentium salutem parabantur, ita a tribus illis potissimum enunciarentur linguis, quae in omnium auribus nationum maxime percrebuerunt, nec non sanctissimae Crucis titulo consecratae, Salvatoris nostri Regnum, Hebraeis, Graecis, ac Latinis literis praedicarunt. Verum callidissimus, ac nequissimus humani generis hostis, cujus invidia mortis aculeus, cujus superbia peccandi magisterium fuit, nullum non movit lapidem, ut coelestem divini verbi sementem, quantum in ipso erat, aut nascentem opprimeret, aut extirparet enatam, aut adultam vitiaret: id vero praecipue omni conatu, ac machinatione tentavit, ut sacrorum quaedam corruptissimae Bibliorum editiones prodirent, atque ita impietas sub pietatis figura delitesceret, ac populis scoria pro argento, fel draconum pro vino, pro lacte sanies obtruderetur. Cumque non in Haereticis tantum, sed in Catholicis etiam quibusdam, tametsi consilio dissimili, subortum sit nimium quoddam nec plane laudabile studium, et quasi libido scripturas Latine interpretandi: idem malorum omnium artifex Satanas per illos, licet nihil tale cogitantes, ex hac ipsa tam incerta, ac multiplici versionum diversitate et varietate sumpta occasione sic miscere omnia, atque in dubium revocare, et, si fieri posset, rem eo perducere contendit, ut dum Scripturarum verbis diversi interpretes aliam atque aliam formam, ac speciem induunt, nihil in iis

certi, nihil rati, ac firmi, nulla denique inviolabilis auctoritas sine magna difficultate reperiri posse videretur, ita ut hoc saeculo valde timendum fuerit, ne in priscum illud editionum Chaos rediremus, de quo b. Hieronymus inquit «): Apud Latinos tot sunt exemplaria, quot Codices: et unusquisque pro arbitrio suo addidit, vel subtraxit, quod ei visum est; et utique non potest verum esse, quod dissonat. Itidemque sanctus Augustinus ) dixit, Latinos scripturarum interpretes nullo modo numerari posse. Ut enim (ait) cuique primis fidei temporibus in manus venit Codex Graecus, et aliquantulum facultatis sibimet utriusque linguae habere videbatur, interpretari ausus est. Quare huic morbo sacrosancta Tridentina Synodus c) mederi cupiens statuit: ut ex omnibus, quae circumferuntur sacrorum librorum Latinis editionibus, ipsa Vetus, ac Vulgata, quae longo tot saeculorum usu in Ecclesia probata est editio, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus, et expositionibus pro authentica habeatur, et nemo illam rejicere quovis praetextu audeat, vel praesumat. Haec autem Vulgata editio cum una esset, variis lectionibus in plures quodam modo distracta videbatur. Quarum licet nonnullas, aut veterum Codicum, aut sanctorum Patrum invexisset auctoritas, plurimae nihilominus vel ex injuria temporum, vel ex librariorum incuria, vel ex impressorum imperitia, vel ex temere emendantium licentia, vel ex recentiorum interpretum audacia, qui Ecclesiae filii cum sint, minus tamen Ecclesiae doctoribus, quam Judaeorum Rabbinis morem sibi gerendum putarunt: vel demum ex Haereticorum scholiis ad marginem, captiosisque fallaciis obrepserant. Et, quamvis in hac tanta lectionum varietate nihil hucusque repertum sit, quod fidei, et morum causis tenebras offundere potuerit; verendum tamen fuit, ne, crescente magis, ac magis in dies addendi, detrahendique temeritate, haec probatissima scripturarum Editio, quam vinculum pacis, fidei unitatem, charitatis nexum, dissentientium consensionem, certissimam in rebus dubiis normam esse oportebat, plerisque contra, schismatis, et haeresis inductio, dubitationum fluctus, involutio quaestionum, discordiarum seges, et piarum mentium implicatio multiplex evaderet. Quod in septuaginta interpretum Graeca edi

a) In praefatione in Josue, et in praefat. quatt. Evangeliorum. Tom. 3. b) Lib. 2. c. 11. de doctr. Christiana. Tom. 3. c) Sess. 4. decreto de editione et usu sacrorum librorum.

tione beatus Hieronymus a), in Latina vero sanctus Augustinus ) olim accidisse commemorant. Tanta autem labes ne adhuc ulterius serperet, sensimque in Vulgatam editionem nostram manaret, sapienter eadem oecumenica Synodus Tridentina decrevit, ut haec ipsa Vetus, et Vulgata editio posthac quam emendatissime imprimeretur. Verum quia nihil profuisset hujus editionis auctoritatem gravissimo sanxisse decreto, si illius quae germana esset lectio nesciretur, sacerque textus ita disputantium pateret arbitrio, ut is, qui adversus perfidum hostem, tamquam validissimus mucro districtus fuerat, idem et clypeus fieri posset, quo debilitati jam, caesique hostis latera tegerentur. Id igitur nos indigne ferentes, eoque indignius, quod per hosce jam viginti duos annos, qui a dicto Tridentini Concilii decreto, ad nostri usque Pontificatus exordium interfluxerant, licet hujusmodi opus aliquando coeptum fuerit, tamen ob alias fortasse occupationes intermissum, nullumque huic imminenti malo remedium adhibitum fuerat: ac propterea tanto impensiore cura ac studio id prosequendum censentes, quanto magis, et ab omnibus Dei ecclesiis expetitur, et a synagogis satanae reformidatur; cum primum ad Apostolicam beati Petri sedem divina nos miseratio, meritis licet imparibus evocavit; nihil tandem antiquius habuimus, quam ut primo quoque tempore, optatissimam istam Vulgatae editionis emendationem aggrederemur. Itaque viros complures doctos, qui sanctarum Scripturarum, sacrae Theologiae, multarumque linguarum scientia: ac diuturno variarum rerum usu, acrique, cum aliquid discernendum est, judicio, ac solertia praestarent, delegimus, ac simul congregavimus, ut in germana, sinceraque sacri textus editione perquirenda, strenue laborarent, nobisque adjumento forent. Nos enim rei magnitudinem perpendentes, ac provide considerantes, ex praecipuo, ac singulari Dei privilegio, et ex vera, ac legitima successione Apostolorum Principia b. Petri, pro quo Dominus ac Redemptor noster, ab aeterno Patre pro sua reverentia proculdubio exauditus, non semel tantum, sed semper rogavit, ut ejus fides, non humana carne, et sanguine “), sed eodem Patre inspirante ei revelata, numquam deficeret: cui etiam Dominus injunxit ut ceteros Apostolos in eadem fide confir

a) In praefat. in Esdram et Nehemiam. Idem in priori praefat. in Paralipom. Tom. 3. b) Epistola 10. ad Hieronymum. Tom. 2. c) Hebr. 5.

maret "): qui denique, sicuti confidimus, divinam pro nobis opem usque ad consummationem saeculi, 3) ecclesiae Catholicae promissam, implorare non cessat, ad nos in ejusdem Petri Cathedra, in qua ejus vivit potestas, et excellit auctoritas, Deo sic disponente constitutos), totum hoc judicium proprie, ac specialiter pertinere, Dei omnipotentis auxilio suppliciter invocato, et ipsius Apostolorum Principis auctoritate confisi, ob publicam sanctae Dei Ecclesiae utilitatem haudquaquam gravati sumus, inter alias Pontificiae solicitudinis occupationes, hunc quoque non mediocrem accuratae lucubrationis laborem suscipere, atque ea omnia perlegere, quae afii collegerant, aut senserant, diversarum lectionum rationes perpendere, sanctorum Doctorum sententias recognoscere: quae quibus anteferenda essent, dijudicare, adeo, ut in hoc laboriosissimae emendationis curriculo, in quo operam quotidianam, eamque pluribus horis collocandam duximus, aliorum quidem labor fuerit in consulendo, noster autem in eo, quod ex pluribus esset optimum, deligendo: ita tamen, ut Veterem multis in Ecclesia abhinc saeculis receptam lectionem omnino retinuerimus. Novam interea Typographiam in Apostolico Vaticano Palatio nostro ad id potissimum magnifice exstruximus, atque ad ejus curam, Congregationem aliquot sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, et insigne Collegium doctissimorum virorum fere ex omnibus Christiani orbis nationibus, et celeberrimis studiorum Generalium universitatibus, amplis, opulentisque reditibus dotatum deputavimus, ut in ea emendatum jam Bibliorum volumen excuderetur: eaque res quo magis incorrupte perficeretur, nostra nos ipsi manu correximus, si qua praelo vitia obrepserant, et quae confusa, aut facile confundi posse videbantur, ea intervallo scripturae, ac majoribus notis, et interpunctione distinximus. Ceterum, nostri ne hujus consilii, institutique rationes ignorentur, sed potius universae Ecclesiae Catholicae, ipsique posteritati notissimae, ac testatissimae relinquantur, cunctique facile intelligant, quisnam ordo in hoc opere conficiendo, quae lex, ac methodus inita, quae indagandi veri norma a nobis servata sit: illud sane omnibus certum, atque exploratum esse volumus, nostros hos labores, ac vigilias numquam eo spectasse, ut nova editio in lucem exeat, sed ut Vulgata vetus ex Tridentinae

a) Luc. 22. b) S. Leo serm. in Nativit. S. S. Petri et Pauli. c) S. Leo serm. 2.

In

Synodi praescripto, emendatissima, pristinaeque suae puritati, qualis primum ab ipsius interpretis manu, styloque prodierat, quoad ejus fieri potest, restituta imprimatur. In hac autem germani textus pervestigatione, satis perspicue inter omnes constat, nullum argumentum esse certius, ac firmius, quam antiquorum, probatorumque Codicum Latinorum fidem, quos tam impressos, quam manuscriptos, ex Bibliothecis variis conquirendos curavimus. quacumque igitur lectione plures vetustiores, atque emendatiores libri consentire reperti sunt, ea jure optimo, tamquam primigenii textus verba, aut his maxime finitima, retinenda decrevimus. Id vero ad germanam editionem constabiliendam, praesidium sicubi desideratum est, tunc sanctorum Patrum, veterumque expositorum enarrationes, quibus diversa scripturarum loca, et libros illustrarunt, subsidio fuere: in quibus, quidquid e re nostra observatum fuit, id in hujus operis partem adscitum est. In iis tandem, quae neque Codicum, neque Doctorum magna consensione satis munita videbantur, ad Hebraeorum, Graecorumque exemplaria duximus confugiendum, non eo tamen, ut inde Latini interpretis errata corrigerentur, sed ut in eorum verborum locum, quae, cum apud Latinos ambigua sint, potuissent, quo non oporteret, inflecti, certum aliquid, atque indubitatum sufficeretur, sive ut, quod apud nos variantibus Codicibus inconstans, diversum, ac multiplex erat, id uniforme, consonum, uniusque modi, ipsorum fontium veritate perspecta, sanciretur. Sapienter enim b. Hieronymus a) in explanandis sacris scripturis Doctor maximus admonebat, ut quemadmodum in novo Testamento, si quando apud Latinos quaestio exoritur, et est inter exemplaria varietas, ad fontem Graeci sermonis, quo novum Testamentum est scriptam, recurri solet: ita si quando inter Graecos, Latinosque diversitas est in veteri Testamento, tunc ad Hebraeam recurramus veritatem, ut quidquid de fonte proficiscitur, hoc quaeramus in rivulis: quod etiam b. Augustinus b) iis, qui scripturam tractant, inter alias regulas tradidit. Laudabilem itaque sanctorum Patrum consuetudinem religiose secuti sumus, dum in iis, quae aqud Latinos nimis ambigue dicta, seu variata habentur, Hebraeae, Graecaeque linguae fidem, et Codices inspeximus; sed,

a) In epistola ad Suniam et Fretellam. Tom. 3. b) S. Aug. 1. 2. de Doct. Christ. cap. 14. et 15. Tom. 3. et Lib 11. contra Faustum cap. 2. Tom. 6.

« PoprzedniaDalej »