Obrazy na stronie
PDF
ePub

foret, castam, correctam, politam, et apostolico textui quam maxime propinquam parare editionem. Quid enim? Quod tantis lucubrationibus tentatur in reliquis scriptoribus antiquitatis, qui et optimi, et mediocres, et tenues sunt, ut, quantum fieri potest, limati et castigati prodeant, id in Bibliis graecis latinisque non efficere studebimus? Tamen, si quid sentio, in hac re concludi fas est a minori ad majus, quum codicem sacrum multi dixerint dicantque librum librorum.

Studia in versione Vulgata serio collocata adjuvantur volumine operoso recens edito hoc: Concordantiae Bibliorum sacrorum vulgatae editionis ad recognitionem jussu Sixti V. Pont. Max. Bibliis adhibitam recensitae atque emendatae ac plus quam viginti quinque millibus versiculis auctae, insuper et notis historicis, geographicis, chronicis locupletatae, cura et studio F. P. DUTRIPON, Theologi et Professoris. Opus dicatum DD. De Quelen, Parisiensi Archiepiscopo. Parisiis apud BelinMandar, Typographum et bibliopolam editorem, via vulgo dicta Saint-André des Arts, 55. MDCCCXXXVIII. 1484 pp. 4.

Qui vero pro vitae consilio et genere abhorret a rebus criticis, is utatur hac editione stereotypa correcta, quae textum Clementis VIII. genuinum continet, pro manuali, praetermissis lectionibus variantibus, in usum pietatis christianae. Huic enim pietati excitandae, fovendae, augendae tandem omnis doctrina servit. Dissidium funestum inter Romanae - Catholicae et Protestantium formulae sectatores, novis odiis flagrans, in hoc lumine literarum neque curemus neque extimescamus. Omnes enim veri nominis Christiani, quibus hunc offerimus librum, in literis sacris tanquam in unico et limpido caelestis sapientiae fonte conveniunt. Feci, quae et animus Christo deditus me jubebat facere, et sincera res theologicas pro modulo virium juvandi voluntas. Ita vale, mi lector, hisque studiis fave. Scr. in Universitate literarum Lipsiensi ipsis Natalitiis Salvatoris a. p. Chr. MDCCCXXXIX.

DECRETUM

EX

CONCILIO TRIDENTINO.

(SESSIONE IV.)

DE CANONICIS SCRIPTURIS.

Sacrosancta, oecumenica, et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem tribus Apostolicae Sedis Legatis, hoc sibi perpetuo ante oculos proponens, ut sublatis erroribus puritas ipsa Evangelii in Ecclesia conservetur; quod promissum ante per Prophetas in Scripturis sanctis, Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius proprio ore primum promulgavit, deinde per suos Apostolos, tamquam fontem omnis, et salutaris veritatis, et morum disciplinae creaturae praedicari jussit, perspiciensque hanc veritatem, et disciplinam contineri in libris scriptis, et sine scripto traditionibus, quae ab ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae, aut ab ipsis Apostolis Spiritu sancto dictante, quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt, orthodoxorum Patrum exempla secuta omnes libros tam veteris, quam novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, necnon traditiones ipsas, tum ad fidem, tum ad mores pertinentes, tamquam vel ore tenus a Christo, vel a Spiritu Sancto dictatas, et continua successione in Ecclesia Catholica conservatas, pari pietatis affectu, ac reverentia suscipit, et veneratur. Sacrorum vero librorum Indicem huic decreto adscribendum censuit, ne cui dubitatio suboriri possit, quinam sint, qui ab ipsa Synodo suscipiuntur. Sunt vero infra scripti. Testamenti veteris, quinque Moysis, id est: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium; Josue, Judicum, Ruth, quatuor Regum, duo Paralipomenon, Esdrae primus, et secundus, qui dicitur Nehemias, Tobias, Judith, Hesther, Job, Psalterium Davidicum centum quinquaginta Psalmorum, Pa

rabolae, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Hieremias cum Baruch, Ezechiel, Daniel, duodecim Prophetae minores, id est : Osea, Joël, Amos, Abdias, Jonas, Micheas, Nahum, Habacuch, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias, duo Machabaeorum, primus, et secundus. Testamenti novi: quatuor Evangelia, secundum Matthaeum, Marcum, Lucam, et Joannem; Actus Apostolorum a Luca Evangelista conscripti, quatuordecim Epistolae Pauli Apostoli: ad Romanos, duae ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, duae ad Thessalonicenses, duae ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; Petri Apostoli duae; Joannis Apostoli tres; Jacobi Apostoli una; Judae Apostoli una; et Apocalypsis Joannis Apostoli. Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus prout in Ecclesia Catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata Latina editione habentur, pro Sacris, et Canonicis non susceperit, et traditiones praedictas sciens, et prudens contempserit, anathema sit. Omnes itaque intelligant, quo ordine et via ipsa Synodus, post jactum fidei confessionis fundamentum, progressura, et quibus potissimum testimoniis, ac praesidiis in confirmandis dogmatibus, et instaurandis in Ecclesia moribus, sit usura.

sit

DECRETUM

DE EDITIONE ET USU SACRORUM LIBRORUM.

Insuper eadem sacrosancta Synodus considerans non parum utilitatis accedere posse Ecclesiae Dei, si ex omnibus Latinis editionibus, quae circumferuntur, sacrorum librorum, quaenam pro authentica habenda sit, innotescat, statuit, et declarat, ut haec ipsa vetus, et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus, et expositionibus pro authentica habeatur; et ut nemo illam rejicere quovis praetextu audeat, vel praesumat.

Praeterea, ad coërcenda petulantia ingenia, decernit, ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei, et morum ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, sacram Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum, quem tenuit, et tenet

Sancta Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu, et interpretatione Scripturarum sanctarum; aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam Sacram interpretari audeat, etiam si hujusmodi interpretationes nullo unquam tempore in lucem edendae forent. Qui contravenerint, per Ordinarios declarentur, et poenis a jure statutis puniantur.

Sed et impressoribus modum in hac parte, ut par est, imponere volens, qui jam sine modo, hoc est, putantes sibi licere quidquid libet sine licentia Superiorum Ecclesiasticorum ipsos Sacrae Scripturae libros, et super illis annotationes, et expositiones quorumlibet indifferenter saepe tacito, saepe etiam ementito, praelo, et quod gravius est sine nomine auctoris imprimunt; alibi etiam impressos libros hujusmodi temere venales habent, decernit, et statuit, ut posthac Sacra Scriptura, potissimum vero haec ipsa vetus, et vulgata editio, quam emendatissime imprimatur: nullique liceat imprimere, vel imprimi facere quosvis libros de rebus sacris sine nomine auctoris, neque illos in futurum vendere, aut etiam apud se retinere, nisi primum examinati, probatique fuerint ab ordinario, sub poena anathematis, et pecuniae in Canone Concilii novissimi Lateranensis apposita. Et si regulares fuerint, ultra examinationem, et probationem hujusmodi, licentiam quoque a suis superioribus impetrare teneantur, recognitis per eos libris, juxta formam suarum ordinationum. Qui autem scripto eos communicant, vel evulgant, nisi antea examinati, probatique fuerint, eisdem poenis subjaceant, quibus impressores. Et qui eos habuerint, vel legerint, nisi prodiderint auctores, pro auctoribus habeantur. Ipsa vero hujusmodi librorum probatio in scriptis detur, atque ideo in fronte libri, vel scripti, vel impressi authentice appareat, idque totum, hoc est, et probatio, et examen gratis fiat, ut probanda probentur, et reprobentur improbanda. Post haec, temeritatem illam reprimere volens, qua ad profana quaeque convertuntur, et torquentur verba, et sententiae Sacrae Scripturae, ad scurrilia scilicet, fabulosa, vana, adulationes, detractiones, superstitiones, impias, et diabolicas incantationes, divinationes, sortes, libellos etiam famosos, mandat, et praecipit, ad tollendam hujusmodi irreverentiam, et contemptum, ne de cetero quisquam quomodolibet verba Scripturae Sacrae ad haec, et similia audeat usurpare, ut omnes hujus generis homines temeratores, et violatores verbi Dei, juris, et arbitrii poenis per Episcopos coërceantur.

« PoprzedniaDalej »