Obrazy na stronie
PDF
ePub

(quod tamen ibi ne potest quidem demonstrari) obscuriorem lectionem praeferendam esse expeditiori, quod hujus quidem facile, illius multo difficilius originem monstraveris.

Ceterum de loco 1 Jo. 5, 7. 8. a verbis in coelo usque ad in terra ita conventum est a Semlero Griesbachioque inter viros critices peritos, ut hujus particulae posteriorem minimeque apostolicam originem argumentis exponere, idem sit ac post Homerum scribere Iliadem. Sed hoc tamen de nihilo non est, quum his verbis careat noster codex, saeculo VI. p. Chr. exaratus, inde novum pondus disputationibus de authentia verborum neganda accedere.

Sed haec sufficiant exempla, aliis facile augenda, si nobis hoc propositum fuisset, plenum perfectumque commentarium criticum atque exegeticum his Prolegomenis edere. Quod a consilio editionis manualis debet esse alienum. Sed qui ea utentur, hos sperandum est, ad haec talia non aegre redituros esse. Jam quum alius non sit toto orbe cognito ad hunc diem hujus versionis codex antiquior et praestantior), eo regatur et circumscribatur critica facultas et ars in latino textu exercenda. Codices enim plebeji Vulgatae, qui sunt innumeri, ut militum saga, similes sibi esse solent.

[ocr errors]

Diximus, hoc libro manu scripto multas bonas, imo egregias lectiones servari, perutiles ad graeci textus veritatem inveniendam et stabiliendam, et multo majoris hoc monumentum esse faciendum, quam recentiores codices graecos. Non vereor, ne sententiae veritas dubia videatur. Nam textum versionis constat, testante Hieronymo, factum esse ex illa recensione, quae saec. IV. exeunte orbem christianum invaserat, et nuncupata est exdoσis noivý, editio pervulgata, communis. Hanc emendavit quidem Hieronymus permultis, sed minime omnibus locis; haud enim pauca intacta reliquit, metus causa, ne in reprehensionem populi incurreret, ut novae translationis temera

1) Nisi forte codicem Hispaniae Cordovensem latinum biblicum eodem loco habendum censueris, quem tamen nemo doctorum hominum examinavit. Cf. FLECK, wissenschaftliche Reise I. 1. p. 365.

Similem moderationem

rius auctor, ut veteris mutator. in his ostendit, quae plane nova confecit vertendo; primus autem et secundus viri labor in ejus Operibus ne satis quidem distingui ubique nunc potest. In V. T. usus est praeter now tum Hebraicis ipsis, tum textu antehexaplari, hexaplari Originis, et posthexaplari. Jam quum Hieronymum, suae aetatis praeceptorem, linguarumque biblicarum multis suis sumtibus, itineribus, studiisque in paucis gnarum, perspicuum sit, ipso narrante, adhibuisse in N. T. latino sanando codices graecos antiquissimos et optimos Origenis atque Pierii, nemo negabit, iter eum esse ingressum, verae critices regulis consentaneum et hac aetate rectissimum. Sed his vinculis, quibus eum praejudicatae aequalium opiniones constrinxerunt, non eo expedire se potuit, ut suis ipse principiis satis constiterit. Praxis ejus critica imperfecta remansit. Neque ante octavum p. Chr. saeculum factum est, ut haec versio publica doctorum et populi auctoritate ornaretur, nemine tandem repugnante et ad eam, quae ante Hieronymum fuerat, obcaecato judidicio recurrente. Sed, quod pejus erat, adeo correcta est et depravata multorum additionibus et mutationibus e vetustioribus monumentis aliisque ex causis haec translatio, ut tempore convocati concilii Tridentini nova nový doσis corrupta, et ea Hieronymiana, adfuerit. Sixtus V. contra hanc pestem ivit fortiter, sed non feliciter. Clemens VIII. retractavit antecessoris errores, nova congregatione vocata ad emendandum, sed haec etiam non ab omni parte praestitit, quod praestandum erat. Nostrum igitur officium est, latinum textum, quantum fieri potest, accuratissime et ad Hieronymi aetatis imaginem, et ad eam formam, quam ipse restituit, revocare; id vero opus arduum ut perficiatur, exiguam spem relictam esse, nemo negabit, qui fata versionis vulgatae subtiliter cognoverit. Tentandum tamen est, ut assequaris, si non quod cupias et velis, certe, quod possis. At vero in hac re gerenda versionis latinae ipsius minus pretium est; id potius quaeritur peritis, quid ex ejus antiquissimo codice pro graeco textu possis lucrari. Nam in vulgata versione multa bene, imo praeclare translata sunt, alia mediocriter, alia tam obscure,

praesertim in Psalmis et in epistolis Paulinis, ut sine textibus originalibus non possint, qualia sint, perspici 1). Non negamus, Lutheri etiam versionem vernaculo sermone confectam aliqua ex parte simili obscuritate laborare. Quidni igitur beati praedicandi et imitandi sint, qui exemplaria hebraea et graeca,, diurna nocturnaque manu,“ ut apud poetam est, versant?

-

66

Res vero criticae N. T. graeci hodie quidem ita comparatae sunt, ut via regia et compendiaria ad castam et probatam editionem perficiendam indicata sit, impulsore ad meliora, sed non perfectore laboris summo R. Bentlejo, Anglo, successore ingenioso C. Lachmanno, nunc Berolinate; labores tamen, ut recte et feliciter progrediamur, plurimi supersunt. Recedendum enim esse a textu recepto, qui casui fortuito suam debuit originem et auctoritatem, id quidem nunc omnes vident, qui aliquid in his rebus sapiunt. Ortus est textus receptus ex editionibus Erasmi, Stephanianis, Elzevirianis, codicibus graecis in usum vocatis paucis, minimeque optimis et vetustissimis, sed talibus, qui forte fortuna in manus editorum venerant. Et hos saepenumero ne nominarunt quidem editores, aut obiter designarunt, ut dubitari possit, cujusnam ordinis, loci, pretii fuerint. Accedit, quod his temporibus libri manu scripti non ad strictae philologiae leges, quales nunc

1) Cf. de critico atque exegetico pretio versionis vulgatae VAN Ess, pragmat. krit. Gesch. d. Vulg. p. 471–477. qui liber diligentissime scriptus vere tamen non continet historiam pragmaticam atque criticam, sed symbolas locupletissimas, lectu gratiisque scriptori habendis dignissimas ad eam futuro tempore scribendam. Testimonia enim ita cumulata sunt, ut nubem quidem testium habeas in utramque partem, sed succinctam et elegantem enarrationem desideres; repetitiones autem rerum earundem, chronologico sane ordine expositarum, nimio subtilitatis studio frequentissimae sunt, ut impediant morenturque lectorem. Quod veritatis causa, non ideo dico, ut meritis egregii viri quid detraham. Inde placet etiam brevius scriptum RIEGLERI, kritische Geschichte der Vulgata. Sulzbach 1820. 8. (cf. de his, quae supra disputavimus, p. 133. 134.) viri docti et sinceri, qui inprimis methodice atque logice potiora momenta sub uno conspectu posuit; quo fit, ut quamvis van Essi copiosam doctrinam non assequutus sit, tamen facilius lubentiusque legatur.

sunt, solebant legi et comparari, sed fugitivis oculis inspici. Attamen, ut fit, per tria ferme saecula auctoritate tantorum virorum ad Semleri, B.ngeli, Wetstenii et Griesbachii aetatem hic textus communi suffragio vel consuetudine theologorum floruit et satisfecit aequalium necessitatibus. Griesbachius, vir meritissimus, denuo opus ingens aggressus est; innumeros codices contulit aut conferendos curavit, distinxit familias vel recensiones, ita tamen, ut earum numerum nimis augeret, signa distinctiva non satis certa et interdum contradicentia poneret, et in aliis minutiis erraret, quas nostrorum dierum philologi perviderunt. Et hoc in eo reprehendendum erat, quod textum receptum non plane rejecit, sed passim emendavit; quo factum est, ut semifalsus ad posteros traderetur. Ita et ante et post Griesbachium sulebant exercere se theologi critica praxi quasi conglutinante disjecta membra, abrupta, fragmentaria. A. Scholz egregie locupletavit farraginem codicum, sed in eo recessit a vero, quod in libris inferioris aetatis, quos Byzantinae familiae adscripsit, genuinum textum graecum latere sibi persuaserat; antiquissimos testes opinatus librariorum Alexandrinorum negligentia et falsis studiis adulteratos depravatosque fuisse. Quare plus tribuit recentioribus, quam antiquioribus documentis. Id quidem aegre tulerunt refutaruntque aequales, docentes, a Scholzio conjecturas quasdam historicas non recte inventas concinnatasque esse, ut suae sententiae primariae robur accederet. Tandem Lachmannus vidit verum, clamans probansque, unice sequendam esse historicam traditionem consentientem orientalium et occidentalium ecclesiarum in codicibus, versionibus, Patribus; ut si non vera, tamen ea lectio detegatur, quae saec. IV. p. Chr. plurimum propagata fuisse videtur. In ambiguitate autem testium Orientis, duce Origene, Occidentis, Irenaeo praeeunte, ultra hos fas est judicare, aliis momentis et causis, sed circumspecte. Textum historice probatum IV., si fieri possit, p. Chr. saeculi (ultra enim progredi in defectu documentorum non licet) tentandum est, ut adsequamur, novo Herculeo labore, praeparato quidem ab antecessoribus, sed ne sic quidem ab uno homine perficiendo. In qua re aeta

tem Hieronymi inprimis respiciendam esse et versionem ejus, praeclaro judicio Lachmannus enuntiavit. Ipse quidem in editione manuali N. T. graeci 1) orientalis tantum ecclesiae documenta advocavit, quum occidentales lectiones existimavisset aut non satis cognitas esse aut tantum latine proditas; noluisse autem se Graece vertere Latina.

Habemus igitur nostro codice egregium testem occidentalem et principem, qui Lachmannianum laborem non tantum supplere, sed multis emendare partibus antiquitate sua et pondere critico prae caeteris potest, si quidem eo scite sapienterque utimur. Ab hoc igitur tempore codex Amiatinus, hactenus incognitus, inter gravissimos testes recensionis occidentalis merito suo et jure ponetur.

Error est, qui in infantia criticae artis saepe se in animos insinuat, et his quoque diebus imperitorum mentem obtundit, ut in itineribus meis inter exteros identidem sensi et deploravi, existimantium, critica haec studia futilia esse nihilique facienda, quod in jejuna subtilitate versentur, et fidem atque mores Christianorum non attingant. Quod utrumque et parum acute dicitur et etiam falso. Tritum est proverbium, quod sine acerbitate in memoriam revocatum velim: artem non habere osorem, nisi ignorantem. Nunquam enim certo praedici potest, an in meletematibus criticis lectio aliqua cum dogmatibus futura sit conjuncta, an extra dogmata in genere dicendi sit versatura. Utrum accidat, sequitur ex natura rei, non ex voluntate viri cordati. Nemo vere criticus haec talia studiose quaeret; sed si ex dogmatico genere quaedam ei offerentur (quod fieri sane potest), dijudicabit studio et amore dilucidandae veritatis. Nititur quidem religio Christi in animis hominum praeclaro fundamento. Potest tamen et haec firmitas augeri externis rationibus criticis. Quod autem de subtilitate haud fructuosa ecclesiae et literis dicunt virorum in rebus criticis desudantium, id profecto absonum est, ignavum et Christiano homine indignum. Nam etiamsi nulla dogmatici aut ethici ponderis speranda esset varietas lectionis, tamen operae pretium

1) Quae primum prodiit Berol. 1831. 8. stereotypis.

« PoprzedniaDalej »