Obrazy na stronie
PDF

Exempla, e multis delecta, haec habeto. Poterant item alia proponi, sed omnium non erat locus. Qui volet, ex ipsa lectione libri reliqua facile colliget. Luc. 17, 34. in tecto uno pro in lecto uno, énì xhivns uiãs. Dissensum Nostri inde explica, quod apud parall. scriptorem Mtth. 24, 40. similiter legitur: Év dygą. Quem v. nonnulli inserunt, sed perperam ap. Luc. v. 36, omissumque putant ob guolotêhevtov. Luc. 19, 37. descendentium discipulorum, ubi descendentium est glossatoris, imaginem rei gestae amplificantis. Luc. 20, 4. baptismum pro baptismus, ad similitudinem graecae formae to fórtioua. 21, 4. ex abundantia pro ex abundanti; receptus textus Graeco u TOū nepio CEVOVTOS, Amiatinus codex Latinitati respondet et vi oppositionis substantivo sequenti &r toù votegnuatos. 21, 21. descedant pro discedant. 22, 26. junior pro minor, elegantius ad Graecum ó vedregos. ibid. v. 37. cum injustis pro cum iniquis. Graecum est: ueto dvouwv, fortius a nostro redditum libro. ibid. v. 55. igni in medio atrio latinius pro igne in medio atrii , sed minus ad verbum. – Luc. 8, 7. secus spinas pro inter spinas; gr. év utom TÔV únavlõv. Saepe illum pro eum positum habes, ut Luc. 5, 13. 19. Ibidem v. 37. rumpit pro rumpet, contra Graecum: orgel. Cf. et 6, 7. et inprimis v. 26. Optime translata sunt Luc. 1, 4. 5. 59. 2, 2. et orthographice, et ad rem ibi narratam. Latinae formarum terminationes nonnunquam desiderantur, in earum locum graecae vetustiores suffectae sunt. Cf. Luc. 1, 15. Huc illuc tamen leges ingeniumque latinae linguae violantur, ut Luc. 1, 17. ubi anellets vertitur: incredibiles. At non melius textus receptus dedit: incredulos. Videntur utrique: dmiotovs mente habuisse, cui Latinum non respondet vocabulum. Nulla varietas in Graecis est. Alius error est Luc. 1, 23. Et c. 1, 36. vox insolentior poetarum senecta legitur pro senectute. Luc. 3, 22. in te complacuit mihi pro in te complacui mihi, gr. xv goà núdównca. ibid. v. 23. ut putaretur pro ut putabatur, us évoquiteto, ubi receptus textus potior videtur. - 4, 7. procidens si adoraveris pro si adoraveris, idv roosxuvons; Nostri translatio nativae vocis graecae potestati aptior est. 4, 14. egressus pro regressus, ÚNÉOTQEYev. ibid. v. 18. omissum est: sanare contritos corde; quae verba item in Graecis ob graves testes criticos suspecta merito censentur.

Jo. 12, 7. sine pro sinite, quod aequum est Graeco aqes, nam unus Judas Iscariotes reprehenderat mulierem, cf. v. 4., quamvis oqete in testibus criticis secundi ordinis reperiatur. 12, 22. dicunt pro dixerunt, apte ad v. héyovoi, quod sine var. lectione adest. 12, 23. glorificetur pro clarificetur, Sogao917. Quis non intelligit, utrum magis ad verbum sit translatum? 12, 26. ministrabit pro ministraverit, diaxovs, altero loco. 12, 29. dicebant primo loco pro dicebat, et quidem elegantius, quum praecedat turbue hominum mentio. Graecum est éheye, rarior lectio theyov, minus illa divulgata. 12, 40. et intelligant pro et non intelligant. Antecesserat negatio, quae, ut repeteretur, necessarium non videbatur. Caeterum res conficitur in Amiatini codicis praerogativam, quod in Graecis constanter legitur vonowou sine ulla repetitione voculae un, quae e proxime antecedentibus facile suppletur; ergo glossator iteratum non in Latinis adjunxit. 12, 42. de synagoga pro e synagoga, ano ouváywyou; vides Nostrum limatius scripsisse. 12, 46. in mundo pro in mundum; hic non ambigue praefero receptum, rectius convenientem Graeco eis Tov xóquov, quum de motu in locum dicatur, non generatim de adventu. 13, 1. hora pro hora ejus, in Graecis habetur avtoû ñ pc. 13, 7. dicit pro dixit, cinev. Similiter ibid. v. 24. 27.31., ubi tamen légal est scriptum graece. 13, 8. habes pro habebis, recte, omnes enim libri habent šraus. 13, 26. cui respondit pro respondit, droxgivetai; hic Noster glossatorem agit. 13, 27. tunc introivit pro introivit, Tót8 eisñ.98v, sed non reticendum est, v. tóte in aliquot documentis omitti. 13, 29. quia dicit pro quod dixisset; Noster accurate ad Graecum: öti héyel; praesens, ut in populari oratione, exquisitius, plusquamperfectum explicativum est. 14, 7. cognoscitis pro cognoscetis; rivooxete. Recte Noster, nam yváreole in subsidiis inferioribus ordine est. 14, 23. mansiones pro mansionem , uovýv. Hic cedat Noster recepto. 15, 6. aruit pro arescet, tengáv9n; aoristus positus est cogitatione rei certo futurae jam transactae. ibid. eos pro eum, gr. avè, vel quod minus firmatum est avrò, plures ejusdem farinae homines, palmitum imagine, comprehendit. Sententia generalis praecedit: šav tis etc. — ibid. mittunt et ardent pro mittent et ardet; Bóklovol xai xaletai, Noster potior est. — 15, 15. dico vos pro dicam vos; léyw yuās v. vuās néyw, futurum neque in textu graeco est neque eadem, qua praesens, vi dicitur. ibid. facit pro faciat, ti nrolet. 15, 25. impleatur pro adimpleatur, itangan. 15, 27. perhibetis pro perhibebitis, uagtvDETTE. — 16, 1. vos pro vobis, vuiv. Hic errat Noster qui forsitan ad vos volebat scribere, ut exciderit ad. 16, 9. credunt pro crediderunt, πιστεύουσιν, nam επίστευσαν, rejectum est critico judicio. 16, 13. in omnem pro omnem, gr. ódnyrdei iuãs eis nãoav thy aan gelav. Odnyńcel si transfertur docebit, vides factum esse ad sensum , non simpliciter ad verbum. Noster aliquid e graeca lectione relinquit, ut duarum sit locutionum confusio: docebit vos in omnein veritatem. 16, 22 habebitis pro habetis, gr. fluctuat inter šyete et isete, vulgo receptum est prius, sed posterius, quod aeque boni testantur libri, adscivit Lachmannus.

1 Tim. 1, 16. ad deformationem pro ad informationem, após únotúrwowy. Non dormitat Noster, sed habet praesumtionem antiquitatis. Nam deformatio a Vitruvto aliisque sensu minime malo ponitur, ut conveniat vocabulis delineationis, descriptionis , exempli. 2, 10. pudicitiam pro pietatem, Jeogißelav; recepta est retinenda, cum de christianis foeminis speciatim agatur. 2, 13. prior figuratus pro primus formatus, πρώτος επλάσθη. Νoster artificiosius. 3, 2. Deest pudicum, ut in Graecis. 3, 6. in superbia elatus pro in superbiam elatus, tuowTeis. 3, 12. diaconos pro diaconi; accus. absol. convenientior videtur esse habitus ob v. ll. 4, 1. descendent (ut a re sublimiore της πίστεως) pro discedent, αποστήσονται. Ηaec alias etiam in Nostro reperis. 5, 10. edocavit pro educavit, {texvotgóonos, popularior forma. 5, 14. juveniores pro juniores, venrégas. 5, 16. si qua fidelis pro si quis fidelis, vulgo: & TIS ALOTOS nioth, utrumque jungens. Nostri lectionem in Graecis habet Lachmannus, et optimi omittunt libri: otós . Alterum videtur admisisse latinus receptus, ut generalior sit sententia. 5, 20. peccantem pro peccantes, tous duaptávovtas. 6, 4. pugnans verborum pro pugnas verborum, hoyouaxias, quod quum a praeced. negi pendeat, de nihilo est Nostri mutatio. 6, 16. lucem habitans pro et lucem inhabitat. Noster apte vertit ad gās oixõv. 6, 17. superbe sapere pro sublime sapere, un iymhoqpoveiv. Receptus accuratior, Noster hic elegantior. — 2 Tim. 2, 6. accipere pro percipere, uetohaußávelv; Amiatinus recte. —

Aliam syllogen adjungamus e literis catholicis. 1 Petr. 2, 12. in eo quod detrahunt pro in eo quod detrectant, lv xatahadoão iv. 2, 14. ad vindictam malorum pro ad vindictam malefactorum, είς εκδίκησιν κακοποιών; ex oppositionis lege (sequitur enim ayofonowy) non dubitandum est de lectione recepta. 2, 24. ut peccatis mortui per lignum viveremus pro ut peccatis mortui justitiae vivamus, constanter in Gr. t Sixalovúvn Šńcquev. Nulla est codd. varietas. Nostri igitur mutatio non correctio est, sed arbitrio facta aut errore scribae. 3, 8. in fide autem pro in fine, sed to témos, quod omnes referunt, non admittit aliud. Est lectio ob dogmaticas causas facta. 3, 20. expectabat Dei clementia pro exspectabant Dei patientiam, ad literam concinit cum & nefedéyeto ņ tou geow uongo Ivuio, quum receptus latinus sensu commodiore destitutus sit. 4, 1. desit (6 peccatis pro desiit a peccatis, réttavtal auagrias. 4, 14. quoniam gloriae Dei spiritus in vobis requiescit ab aliis blasphematus a vobis autem honorificatus pro quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. Noster unus vere reddit Graeca, sed aliquantum contracta: öti tñs dógns [xai duνάμεως] και το του θεού πνεύμα εφ' υμάς αναπαύεται, κατά μέν avto's Bhaoonuettoi, xota ýuãs Sofácetab. Unus Lachmannus rejicit verba, quae in recepto latino desunt, cum testibus aliquot orientalibus aliisque nonnullis. – Jac. 2, 20. otiosa est pro mortua est. Vulgo vexod, in paucioribus subsidiis reperitur egyin, quod sine indicio argumentorum, ut solet, recepit Lachmannus more suo taciturnus.

1 Jo.1, 1.temtaverunt pro contrectaverunt, łyndáqnoav. Ex hac diversitate, si nihil aliud, discitur certe antiqua potestas voc. temtare, quod est: palpare quid manibus, ut exploretur. 2, 22. quoniam Jesus non est Christus pro quoniam Jesus est Christus. In Graecis constanter: OTU 'Ino oūs ovx xotiy XQuotės, praecedente negatione: đpvoú. jevos. Textus censoribus latina duplex negatio, idem bis indicans, non affirmans, sed negans fortius, superflua est visa; Noster retinet antiqua. 4, 19. diligamus invicem, om. Deum; sequitur, quoniam Deus prior dilexit nos. Similiter Lachmannus in primo hemistichio ex orientalibus testibus omisit αυτόν vel τον θεόν traxitque ad amorem nutuum, cujus causa sit in exemplo Dei (ο θεός vel αυτός), qui prior nos amavit. Invicem, quod non est in Graecis, nbi simpliciter scribitur ayantõuev, explicationis instar jam adjunxit Leo M. – 5, 20. Hic est verus om. Deus, outós έστιν ο αληθινός θεός. Pauci Orientales omittunt θεός, sed notae inferioris illi. Sed etiamsi Jeos retinendum sit, quod dubitari nequit, tamen enuntiatio non ad Christum, sed ad Deum referenda est, cum sit Deus subjectum regens hujus sententiae, de qua re constat hodie inter explicatores cordatos et acutos. Nam hic quoque locus in controversiis dogmaticis de Christo Deo saepenumero male intellectus est. Dicit Joannes de Monotheismo vero, per Christum tandem patefacto, id quod vel ex oppositione idololatriae v. 21. et contra eam admonitione est manifestum. — 3 Jo. 9. qui amat primatum genere pro qui amat primatum gerere, o pilongwretwr. Si non vera, ingeniosa est varietas. Diotrephis mala indoles cernebatur rejiciendis hospitio et coetu Christianis et calumniis in eos spargendis. Quod potest esse superbientis animi ob generis nobilitatem. Utut sit, in voc. quhonpotevalv residet speciosa ambiguitas, quae translatori liberiorem aperiebat campum, contexta oratione non satis certo definiente significatum. Cum tamen in Graecitate, quamvis rarissimum sit, notet qiłorrootsvelv distincte: affectare primas partes, primatum, retinenda videtur recepta lectio. 3 Jo. 10. eos qui cupiunt pro eos qui suscipiunt , aptissime ad Gr. tous Bovaquévous; receptus, ut saepe, vim habet glossae v. paraphraseos. Est tamen et ÉSideyouévous in aliquot subsidiis haud spernendis, sed ex eodem videtur studio explicandi vocem specie obscuriorem fluxisse. Hoc loco valet canon criticus, caeteris paribus,

« PoprzedniaDalej »