Obrazy na stronie
PDF
ePub

NOVUM

T EST A M E N T U M

TU

VULGATAE EDITIONIS.

N O V UM
TESTAMENTUM

VULGATAE EDITIONIS

JUXTA

TEXTUM CLEMENTIS VIII. ROMANUM

EX TYPOGR. APOST. VATIC. A. 1592. ACCURATE EXPRESSUM.

CUM VARIANTIBUS IN MARGINE LECTIONIBUS

ANTIQUISSIMI ET PRAESTANTISSIMI CODICIS

OLIM MONASTERII MONTIS AMIATAE IN ETRURIA,

NUNC BIBLIOTAECAE

FLORENTINAE LAURENTIANAE MEDICEAE

SAEC. VI. P. CHR. SCRIPTI.

PRAEMISSA EST COMMENTATIO

DE CODICE AMIATINO ET VERSIONE LATINA VULGATA.

EDENTE

FERDINANDO FLORENTE FLECK,

THEOL. DOCTORE ET PROFESSORE LIPS.

CUM FACSIMILI INCISO LAPIDI.

[ocr errors]

L I P S I A E
SUMTIBUS ET YPIS CAROLI TAUCHNITUI.

1 8 4 0.

(624)

III: -6367

22 May, 1830.
from the Library of
PROF. E. W GURNEY,

1840 f

PRAESTANTISSIMI ET ANTIQUISSIMI

CODICIS BIBLICI OLIM AMIATINI

BIBLIOTHECAE CISTERCIENSIS, NUNC FLORENTINI

BIBLIOTHECAE LAURENTIANAE, MEDICEAE

CUM DISQUISITIONE GENERALI

HISTORICA ET CRITICA

DE VERSIONE LATINA VULGATA.

I. Causae et rationes instituti. Solet evenire in humanis rebus, ut quae eximia sunt et laude dignissima, interdum diutius, quam fas est, oblivione delitescant, eorumque fama, etiamsi paucis praedicata sit, tardius, quam credas, ad multos perveniat. Id et hominibus contingit, et rebus. Ac rerum quidem illustre exemplum est liber manu scriptus vetustissimus, cujus auctoritate et praesidio novam Bibliorum latinae Versionis Vulgatae editionem, nunc quidem N. T., in lucem publicam emittere decrevimus. Etenim quamvis Vir Clarissimus, rarae et fere inauditae eruditionis judiciique subacti, ANGELUS MARIA BANDINI, Bibliothecae toto orbe celeberrimae Laurentianae Mediceae, quae Florentiis est, praefectus quondam dignissimus et meritissimus, copiosam dissertationem de indole et ambitu pretiosi thesauri Amiatini ante multos annos publici juris fecerit ?), et quidem in

1) In libro praeclaro: Bibliotheca Leopoldina Laurentiana seu Catalogus Manuscriptorum, qui jussu Petri Leopoldi Arch. Austr. Magni Etrur. Ducis nunc Augustissimi Imperatoris etc. in Laurentianam translati sunt etc. ANGELUS MARIA BANDINIUS S. C. M. Regius Bibliothecae Praefectus recensuit, illustravit, edidit. Tom. I. Florentiae typis Caesaris MDCCXCI. fol. ubi p. 701 – 732. legitur: Ang. MAR. BANDINI de insigni Codice biblico Amiatino dissertatio, quae viginti capita complectitur.

« PoprzedniaDalej »