Obrazy na stronie
PDF
ePub

dierni Italorum sermonis, prope accedunt, Hieronymianum dicendi genus possis jure tuo et castum et aliquantum elegans appellare. Item argumenti rationes puram Latinitatem recusant. Dicta enim et placita sacrarum Scripturarum quum sint profunda, subtilia, nec audita ante mortalibus, quid tandem miramur, ad res novas designandas verba etiam nova ficta, imo excussa fuisse? Et quis neget, veterum Romanorum omnino linguam ad res divinas explicandas et ad interiores notiones christianas aperiendas parum cultam formatamque fuisse? Exinde Latinitas ecclesiastica, theologica, religiosa in ecclesiis et scholis christianis emersit, latius tendit tendetque, quousque res theologicae latine exponentur; non arbitrio, non casu, sed quadam necessitate. Quod autem intra Protestantium familias accidit translationi germanicae Lutheri, ut in omnium ore sit, quotidianumque sermonem saepe invita et inscia flectat, ut proverbia non pauca ex ea deriventur (id quod, quo diutius vivitur, eo saepius animadvertitur): similis ratio est versionis Vulgatae penes adseclas ecclesiae Romanae. Ad hujus enim normae judicium disputatur a theologis in scholis, collegiis, seminariis, academiis, legitur missa, cantantur carmina sacra, scribuntur mittunturque epistolae, breves, bullae Pontificum crebris allegationibus. Unde recte sie fieri, apte contenditur; exclusa enim lingua patria, qui vetere emortua utuntur, his novis vocabulis utendum est; nova enim vina non nisi novis utribus condi possunt. Nolo tamen, ut dicam quod sentio, patronus advocatusque haberi barbariae scholasticae, sed necessitatis.

Critica autem pars versionis ita comparata est, ut dubitationibus et judiciis intra se pugnantibus obnoxia fuerit. Nobis non licebat textus conformationem receptam mutare ad nostrum codicem, et in eum modum corrigere, ut nova versio esse videretur. Sed adjecimus criticum apparatum, qui hominibus graece doctis materiem disquisitionum et emendationum praebere possit, in graeco inprimis textu. Quum item manualis, quam vocant, haec editio futura sit, nefas esse duximus, a textu recepto, qui sacrosanctus creditur nonnullis coetibus, ulla ratione dis

cedere. Verumtamen discipulorum animos hac varietate lectionis, e praestantissimo codice, pontificia adprobatione Sixti V. ornato, in margine subjecta, erigere et movere tentavimus, ad Graeca evangelica et apostolica legenda iterumque perscrutanda, quibus studiis qui assidue et solerter se dederint, suis praeclaris fructibus non carebunt. Recognitionem tamen et adeo recensionem textus latini novam, qualem critici homines dicere solent, vel eam ob causam hic exhibere neque potuimus neque voluimus, quod sine ubere apparatu codicum graecorum, versionum et Patrum fieri non potuisset, qui quamvis nobis minime desit, in itineribus large congestus, ad futuram editionem graeci textus N. T. criticam et exegeticam, tamen, si nunc adlatus fuisset, non manualem, sed ampliorem criticam editionem effecisset. Id quod et a bibliopolae, viri honestissimi, et a nostro consilio alienum erat.

Constat autem, editiones typis impressas Clementinas posteriores, ab a. maxime 1593. 1598. et sequentibus identidem annis promulgatas non nisi raris inter se minutiis differre, et unam fere aequabilem formam textus continere. Earum tamen fundamenti loco una erat ponenda. Consentaneum erat his temporibus et huic literarum luci, eam eligi editionem, cujus auctor plurima eruditionis rectique judicii specimina in corrigendis erroribus typothetarum et criticorum protulisset, tantumque temporis in hoc genere studiorum consumsisset, ut in eis totus habitare jure suo crederetur. Novam enim textus conformationem nemini, ut repetam, in hac versione licitum est tentare ex antiquis ecclesiasticis legibus, quae sacrosanctae multis videntur. Qui plura postulant, hoc ipso profitentur, se historiam hujus versionis, ejusque vim atque naturam a concilio inde Tridentino ignorare. Quamvis neminem fugiat peritum, a multis hodie Catholicis decretum Tridentinum de vers. Vulgata existimari praeceptum non dogmaticum, sed disciplinarium, aequalibus datum, indeque non perpetuae obligationis. Optima igitur visa est editio recens et manualis VAN ESSI 1), viri doctrinae, in

1) Prodiit a. 1822. Tubingae ap. Fues. 8. solum Novum Testa

genui animi, et sagacitatis meritissima laude florentis, quam in textu stanneis formis describendo sequeremur. Praetermisimus tamen, ne antiquiora nostra variis aliis fontibus temere commiscerentur, lectiones variantes, quae e correctoriis Romanis aliisque vetustioribus exemplis prelo commissis in margine Essiani libri rarius enotatae sunt. Multa leviora errata bene ab editore correcta vidi. Alia, quae ex editione Sixtina a. 1590. rejecerant, qui sequuti sunt, homines critici, et van Ess in marginem ablegaverat, noster codex confirmavit. Ex quo manifestum est, Sixtina biblia, quantumvis scatere erroribus et festinationis indiciis atque vestigiis (in V. tamen multo frequentius, quam in N. T.) visa sint aequalibus 1), respectu fontium antiquorum praestantiora videri Clementinis, quorum recensio, intra decem et novem dies, Zagarolae in confiniis Romae perfecta est 2). Neque talis correctio supplementa non admisit, quae plura prodierunt iteratis editionibus et correctoriis adjectis. Examinatis autem antiquioribus, ut Veneta (a. 1755. 4. auct. J. B. du Hamel. T. I. II. ex typographia Balleoniana), et recentissimis editionibus, ut Francofurtensi ap. Andreae aliisque, certo persuasum mihi est, textum Clementinum, qui receptus est, et a quo discedere nullo pacto licet in manuali editione, apud van Ess emendatissimum et castigatissimum exhibitum esse. Hunc igitur sequuti sumus potissimum, non caeca cupiditate rerum novarum, sed fundato, solidoque judicio. Nostra vero principis codicis Latini varietas lectionis subjecta est margini instar commentationis criticae, ad exercenda ingenia veri amantia.

mentum continens. Ejusdem anni est major editio, quae tribus Tomis universa Biblia complectitur.

1) Cf. inprimis librum suis temporibus late divulgatum, nunc vero una fere cum Sixtinis bibliis, quorum exempla hodie in bibliothecis publicis rarissima sunt, oblivione sepultum, scriptum ab Anglo THOMAS JAMES, bibl. Bodlejanae Oxoniensis primo praefecto: Bellum Papale sive Concordia discors Sixti V. et Clementis VIII. circa Hieronymianam editionem. Lond. 1600. 4.

2) Idem videtur van Essio. Cf.historiam bibliorum Sixtinorum et Clementinorum inprimis docte et copiose scriptam in libro: VAN ESS, pragmat. krit. Gesch. d. Vulgata. Tübing. 1824. 8. p. 263 sq. p. 344 sq.

Argumenta capitum van Essiana fere omnia tum mutavimus, ampliora illic reddentes, hic contrahentes, tum meliore Latinitate donavimus, quod ea emendari et posse haud difficili negotio, et deberi intellexeramus.

Jam lectiones variantes, ex quo genere sint, ne nimis obiter praefati esse videamur, exponamus. Quo dilucidius hoc, quale sit, intelligatur, hanc copiam juvat in classes distribuere. Ad haec fere genera revocantur omnes.

I. Sunt transpositiones verborum et dicendi formarum, omissiones, insertionesque leviores. Ea discrepantia ut in omnibus versionis Vulgatae codicibus, qui aetate multo inferiore sunt scripti, saeculis quidem XI. XII. XIII, et sequentibus, frequentissima est 1), ita nec in nostro libro rara. Exempla, ut nimis multa, odiosa sunt; quavis enim pagina reperies. Ita e. c. et omissum, autem insertum saepenumero est. Haec talia debentur incuriae et socor→ diae scribarum. Fatendum quidem est, vim dictionis genuinam his plerumque non attingi; sed tamen hujus etiam regulae non desunt exceptiones. Cf. e. c. Luc. 8, 25. Audiatur ad haec vox J. Alb. Bengeli, clari et vere christiani interpretis, qui:,,neque ulla varietas, inquit, tam gravis est, ut inde religionis summa pendeat, neque tam levis ulla, ut veritas Apostolica non sit praeferenda vitiis librariorum."

II. Mutationes casuum, numerorum in substantivis, temporum in verbis, compositorum in simplicia crebro reperiuntur, saepe quidem, imo plerumque contra elegantiam latinae orationis factae, sed ad veriorem indolem textus graeci aperiendam graves. Ad Graeca vel denuo pervestiganda vel confirmanda vel emendanda haec talia haud exigui ponderis sunt. V. inter alia Luc. 8, 3. eis (apostolis). De qua lectione, locupletibus testibus probata, et examine digna, v. Vater. in N. T. ad h. 1., qui tamen male contendit, apostolorum mentionem non esse factam ante. Cf. v. 1. Recte Scholz. avtois in textum admisit, quod de

1) Transpositiones et omissiones verborum perquam vulgares esse in codicibus biblicis latinis, vidit SCHOLZ in 1. bibl. krit. Reise. p. 45—49. (Leipzig, 1823. 8.)

buisset etiam facere regulis suis convenienter Lachmannus. Forma orationis ex his mutationibus fit nonnunquam simplicior naturaeque convenientior. Nec tamen desunt exempla, quibus error grammaticus subest, ut Luc. 7, 8. et alio pro et alii.

III. Aliud genus varietatis inest in orthographia, nominum maxime propriorum. Scribuntur enim Jhesus, Johannes, Hierusalem, Helias, Scáriotes vel Scariothes, Acheldama et alia similiter. Item habes vocabula sic scripta: temptare, temptatio, epistula, spiritalis, caritas (pro charitas textus recepti), adulescentes et al. Haec talia invenies in Vitruvio, Solino, Tertulliano, aliisque scriptoribus ecclesiae antiquioris. Neque tamen horum orthographicorum aequabilitas est; nam scribis codicum parum doctis sibique non constantibus debentur. Praeterea litera b saepe pro litera v ponitur, quod cave in formis temporum pro variante lectione habeas, est enim formalis, non realis diversitas, id quod connexa docet oratio. Insigne exemplum est Apocal. 9, 21. 18, 23., ubi permistione harum literarum mire legitur beneficiis pro veneficiis.

IV. Accedit genus lectionum, quae praecipuo quodam sensu ad rem ipsam pertinent, non tantum ad rationem dicendi variabilem. Eae tales sunt, ut vel ad textum latinum Hieronymi genuinum vel adeo ad graecos codices, quibus usus est doctor subtilis, referendae sint. Hae, quas posteriore loco posui, eatenus valent ad Graeca certiore judicio eruenda, quod per latina verba graeca illa antiquiora et authentica probabili conjectura licet dispicere. Nam quum Hieronymum sequutum esse constet codices graecos antiquissimos et optimos, caute quidem et circumspecte, restituta lectione ejus latina, etiam de ,,graeca veritate" consequitur, judicari posse. Exinde hic codex ad criticam graeci textus factitandam tanti praesidii et adjumenti est, ut recte semigraecus aut mediate graecus dici possit, et auctoritate sua innumeros codices graecos inferioris notae aetatisque vincat. Multae haud dubie bonae lectiones, communi assensu probandae, aut accurate examinandae et ponderandae, in eo servatae sunt.

« PoprzedniaDalej »