Obrazy na stronie
PDF

praefectus bibliothecae Vaticanae et Antonius Caraffa, Cardinalis. Tituli editionis Sixtinue duo sunt, quorum primus ita habet: Biblia sacra vulgatae editionis tribus Tomis distincta. Romae e typographia Vaticana. 1590. fol. Alter est: Biblia sacra vulgatae editionis ad Concilii Tridentini praescriptum emendata, accitis viris doctissimis Flaminio Nobili, Antonio Agellio , Laelio Cardinalis Carafae Theologo, Petro Morino et Angelo Rocca 1), ab ipso Carafa, qui huic editioni praefuit, et a Sixto V. P. M. recognita et approbata. Romae ex typographia Apostolica Vaticana, opera Aldi Manucii, Aldi abnepotis 1590. Haec editio, quae vulgo Sixtina vocatur, bibliophilis et librorum emtoribus perraro obvenit, deformis illa tot erroribus socordia aut typographorum aut virorum doctorum ortis; ut primum rasuris, verbis superscriptis, schedis chartulisque papyraceis annexis, quibus correctio inscripta esset, huic malo mederi conati sint, tum vero nova editione, quae prodiit auspice altero successore Sixti V. Clemente VIII., unde nomen habuit Sixto - Clementinae aut Clementinae. Romae a. 1592. fol. Ea nunc normam atque exemplum suppeditat textus latini biblici, intra ecclesiam Romanam sanciti. Vaticanos tamen criticos homines saec. XVI. non eo modo usos esse Codice nostro, quo utendum erat, haec nostra ipsa editio cum varietate lectionis peritos abunde docebit. Permulta enim omissa et neglecta sunt, quae ad correctionem textus bonae imo optimae frugis erant. Videntur igitur illi et pauca emendasse, et ad libros manu scriptos non primi sed secundi ordinis.

Caeterum monachi montis Amiatae quondam Benedictini, quum per sex ferme saecula coenobium habitavissent, ab antiquo instituto scurrili negligentia et rebellione desciverunt. Inde Gregorius IX. pontifex a. pontificatus II. vel p. Chr. 1229. eos amovit, et in locum eorum succedere jussit ordinem Cisterciensium, doctrinae sanctitatisque laude florentem. Tandemque iterum post octo fere sae

1) Hunc virum credi fas est auctorem suasoremque fuisse collegis, ut codex e monasterio Amiatae montis Romam arcesseretur. V. locum ex ejus biblioth. Vaticana supra excitatum p. XVII.

cula suppressus est ordo monachorum Cisterciensium in Etruria, qui non uno modo a simplicitate et severitate antiquioris disciplinae degeneraverat. Chartae igitur tabularii ditissimi et pauci bibliothecae codices superstites male affecti et detruncati, Florentias in Archivium diplomaticum et in bibliothecam Laurentianam perutili migratione venerunt, ubi nunc liberalitate et humanitate eorum, qui salutem civitatis curant, usui publico patent. Factum est jussu Petri Leopoldi, decoris Etruriae, et postea Germaniae, cujus rebus praeerat nomine Leopoldi II. Caesaris.

III. Interior indoles Codicis et versionis Vulgatae.

In hanc disputationem delapsus, de ea parte libri, quae V. T. continet, nulla verba facienda mihi existimo, si quidem alii post me editori haec relinquenda sunt. Nihil igitur de ornamentis, nihil de praefationibus adjicio, quae sunt ex hoc genere. Mihi de N. T. dicendum est.

Praecedit Prolegomena N. T. pictura, totam implens paginam, circa quam ex omni parte fasciola crocea recurrit, argenteis parvis conspersa speculis. In medio circumscribitur discus, variis coloribus et argenteis lamellis plurimum exornatus. In centro disci in fundo caeruleo caelestes sphaeras stellis conspersas creare videtur Salvator, cum majestate sedens in cathedra, seu solio cum pulvino posterganeo triangularis figurae. Comam bifariam divisam in fronte, et post humeros conversam, simulque barbam in angulum acutum desinentem habet; caput rotundo aureoque redimitum est diademate, argentea cruce distincto, cujus tamen nunc pauca supersunt vestigia. Nudis pedibus suppedaneum premit, rubraque talari tunica corpori adstricta praecingitur, cum pallio violacei coloris superimposito, quod a laevo humero pendens, circa corpus volvitur. Elata dextera videtur benedicere orbi, sinistra autem manu, eodem cooperta amictu , clausum volumen auro insignitum sustinet. Duo alati angeli, duplici talari veste induti, altera subobscuri, altera albidi coloris,

in capite ornamentum nimbi aurati habentes, ad Salvatoris utrumque latus excalceati, curvato paulisper corpore, prosternuntur venerabundi, manibus gestantes baculos argenteos. Extra circulum, in quatuor pictae tabulae angulis, quatuor repraesentantur Evangelistae, cum symbolis aliunde notis, pedibus stantes nudis, veste ac chlamyde induti versicolori, nimbo caput redimiti. Evangeliorum volumen varia positione prae manibus habentes, se invicem intuentur. —

Jam missis, quae ad externam formam codicis Amiatini referenda sunt, paucis dicendum est de vinculo, quo continentur vetus Itala et vulgata Hieronymi versio, ut haec, qualis sit ponderis in rebus criticis, perspiciatur. Vestigia translationis Italae ante Hieronymum tendunt usque ad finem saec. II. et initium saec. III. Patria hujus monumenti quamvis incerta sit, plerique tamen designant Africam, auctoribus maxime Tertulliano et Augustino, qui in scriptis saepe Itala versione utuntur. Sed vereor, an ejus origo jure ad unam provinciam referri possit. Nam testante Augustino, prouti primis fidei temporibus facultate aliqua utriusque linguae pollere sibi quisque videbatur, ausus est vertere. Id confirmatur versionum Italarum reliquiis in codicibus, quorum notitia opera virorum doctorum Bianchini, Sabatieri, Martianayi aliorumque") ad nos venit. Sunt enim fragmenta diversae indolis, colorisque minime consentientis. Et unitatem versionis nemo adhuc rationibus idoneis ita probare potuit, ut nullus dubitandi locus superfuerit. Eichhornius etiam in hoc genere incassum disputavit. Melius igitur de versionibus Italicis numero plurali disseritur. Eas recte designat Augustinus notissimis verbis: „esse verborum tenaces cum perspi uitate sententiae.“ Plerumque enim translatores textum graecum ad literam reddunt, raro liberius agunt; unde factum est, ut Latinitas eoruin vix hoc sit nomine

1) Novum fragmentum Italae versionis Marci atque Matthaei e codice olim Bobbiensi, nunc Taurinensi Regio publici juris feci in libro: Anecdota sacra. (Lips. 1837. 8.) p. 1 -- 109. coll. Prolegg. p. I. II.

digna. Genus enim dicendi est graeco-latinum; retinentur graeca nonnunquam vocabula (ut in: mons eleon, cata Matthaeum et in al.), immiscentur alia barbara et a genio latinae linguae aliena. Quod etsi aegre feratur ab eo, qui meliori adsuevit sermoni, tamen hoc inde utilitatis redundat, quod textus graeci antiquioris natura ex his fragmentis, quae presse sequuntur Graeca, cognoscitur. At certo dici et colligi nequit, quosnam fontes Graecos sequutil fuerint, qui latine haec vertebant, cum antiquissimi libri manu scripti graeci, his quidem fragmentis aetate pares, perpauci supersint. De provincia et origine versionum ante Hieronymum, quae nonnunquam privatis tantum usibus inserviisse videntur, ea de causa difficile judicium est, quod haud raro forte fortuna ex uno loco in alium migraverunt. Ea tamen fragmenta, erroribus orthographicis, grammaticis aliisque non uno loco conspicua, apte comparantur ad latinae linguae, senescentis illius et decrepitae, historiam subtilius cognoscendam; et documento sunt, quem in modum veteres Christiani, non tantum episcopi et clerici, sed etiam laici, pietate insignes, qui aliqua utriusque linguae facultate instructi sibi videbantur, sacros libros graecos in latinum sermonem transferre conati sint, sumina quidem fide et mirabili diligentia. Quae fragmenta Italicarum versionum, hucusque cognita, si aliis incognitis et nove repertis augere secunda fortuna contingeret, si praestantes Codices graeci vetustissimi denuo ad editiones impressas conferrentur, et quidem subtilitate philologica his nostris diebus digniore, de restituendo textu graeco, saeculo III. fere p. Chr. familiari, bona quaevis sperari fas esset.

Satis haec sunto disputata de rebus biblicis ante Hieronymium; nunc, unde aberravit oratio, ad nostri codicis versionem Hieronymianam redeamus. Hieronymus jussu Damasi, episcopi Romani, adjumento codicum graecorum non multorum, sed excellentium antiquitate et indole sua, suscepit laborem et emendandae veteris versionis, tot mendis foedatae, et novae translationis conficiendae. In qua re ardua moderate egit; sed ne sic quidem damnatorias sententias imperitorum et maleyolorum effugit; in quos

subinde, animo obtemperans exacerbato , invehitur. Multum abfuit, ut continuo haec ejus studia plausu ecclesiarum exciperentur. Imo saeculo quinto et inferiori etiam tempore utrisque translationibus et vetere, et recenti promiscue usi sunt pro lubitu non tantum laici, sed item pontifices, in his Leo Magnus, qui excitat verba N. T. hodie perdita: „vos autem quaeritis de minimo crescere et de magno minui.“ Sexto saeculo p. Chr. exeunte Gregorius M. in explicatione libri Jobi translationem Hieronymi latinam in usum vocavit; antiquiore autem versione ad comparationem usus est, polemico consilio. Ita factum est, ut duplex opus diu multorum memoria et usu floruerit. Nihil enim difficilius perficitur, quam ut aliquem destituas in rebus sacris, quem dudum ea usum esse scitur, auctoritate. Haud raro accidit, ut ex antiquiore latina versione recentior, et ad recentiorem vetustior corrigeretur, ut in codice Brixiensi argenteo evangeliorum et in Vaticano cudice no. 7016. — Hieronymus cautus translator, qui aliquot loca populi causa reliquerat intacta, tanti laboris mercedem quum retulisset injurias, querelas, calumnias; decursu aliquot saeculorum multorumque pontificum judicio res novae auctoritate sufficiente tandem confirmatae sunt.

De linguistico atque critico valore versionis, licet his, quae dicentur, defungi. Latinitas Hieronymi talis est, ut neque contemni possit, nec laudanda nimium sit. A soloecismis enim et barbarie peritorum virorum judiciis non semper abhorret. J. M. Gesnerus, homo literatissimus, magni hoc monumentum facere solebat, non quasi sermone Latii plenum, sed quod sibi ad cognoscendas penitus Romanae linguae aetates subsidio esset. Gnaviter enim curabat, ut stadia sermonis Romanorùm, cui pervestigando vitam viresque dicaverat, undequaque perspiceret. Est argentea aetas linguae Latinae, est etiam ferrea.. Novimus, Hieronymum questum esse, orationem suam latinam lectione librorum Hebraeorum et Graecorum aliquantum affectam esse, et „rubigine obductam,“ ut ignoscendum sit ejus ruditati. Sed, collatis Italis versionibus antiquioribus, quae ad Latinitatem rusticam, matrem ho

« PoprzedniaDalej »