Obrazy na stronie
PDF

Distabat enim mons Casinus triginta circiter passuum millibus a coenobio Servandi. Cujus rei fidem facit GREGORIUS M. in dialogorum 1. II. c. 35. his verbis: Alio quoque tempore Servandus Diaconus atque Abbas ejus monasterii, quod in Campaniae partibus a Liberio quondam Patritio fuerat constructum, ad Benedictum visitationis gratia ex more convenerat etc. Narratur etiam, Servandum a S. Benedicto testem fuisse vocatum, dum orationi per noctem ad fenestram vacaret, ut Germani, episcopi Capuani, animam in coelos abeuntem videret, ab angelis in medio lucidissimae igneae sphaerae delatam. —

Jam ex duobus primis secundi distichi vocabulis sola litera E superest, quae secundo loco vocem versus initialem componebat. Rasura autem spatium occupat, quo contineri possint duae voces, quatuordecim literis compositae. Nunc linea restituitur hoc modo:

Servandus Latii

Extremis de finibus Abbas ratione simplici, et satis probabili. Proinde, qui sequuntur, versus, quibus ait abbas Servandus:

Devoti affectus pignora mitto mei,
Meque meosque optans tanti inter gaudia patris

In caelis memorem semper habere locum videntur potius ad D. Petrum, primum pontificem, quam ad quempiam alium ejus successorem referenda esse. Cujus sententiae certa indicia et argumenta sunt in sequentibus verbis :

Quem caput ecclesiae dedicat alta fides. Nam cum apostolus, vel, ut inter Pontificios creditur, princeps apostolorum jam in caelis beatorum consortio fruatur, Servandus pius Abbas deprecatur, ut una cum suis monachis (quos dicit meosque) locum inter eos habeat. Monachi autem hi socii laborum fuisse videntur in scribendo adornandoque Bibliorum opere. Florebant enim laude calligraphiae et praestantissima alia sacrae antiquitatis monurnenta perficiebant. Et scriptura quidem nostri libri castigatissima est, prolegomena pro his quidem temporibus docta sunt et copiosa, ornamenta magnifica, picturae me

morabiles. Abbas Servandus pro eo, quem aetas ferebat, gradu judicio subactus, artium liberalium aliquantum gnarus, nec inscius linguae graecae fuit, id quod e codicis accuratiore examine perspicietur. Ut uno exemplo defungar, post epigramma, de quo diximus, p. 3. est praefatio in charta purpurea majoribus, sed evanescentibus diuturnitate temporum literis eleganter scripta , qua ad lectionem sacrorum librorum Christi fideles invitantur.

Ex his, quae disputavimus, argumentisque historicis ac diplomaticis evincere tentavimus, credibile est, Servandum senem, audita Gregorii pontificis electione, qui in apostolicam sedem ascendit a. 590, et ad diem XII. Martii a. 604 summa cum laude ecclesiae praeerat, hunc codicem biblicum dono ei misisse. Tantum munus tanto viro dignum fuit. Unde ab a. fere 1036 existimatio in mentes hominum irrepsit, librum propria Gregorii manu fuisse exaratum.

Narrante enim UGHELLIO in Ital. sacra III. p. 623., qui in monasterio Amiatino degerat, ut ibi chartas exscriberet, in quadam scriptura, inventa est notatio temporis, quo consecratum est templum sub W'inizzone Abbate et Arialdo Clusino Episcopo, Benedicto pontifice mandante magna populorum frequentia a. 1036. Qua opportunitate caerimoniae, reliquiae Sanctorum in aris, ad quas sacerdotes litare solebant, honorifice fuerant conditae. Hujus chartae indicio aequales UGHELLII subterraneam ecclesiam, quae Crypta vocatur, inquisiverunt, submotisque altarium quorundam lapidibus, reliquias multas thecis ligneis inclusas invenerunt, obsignatas cera crocea, in qua spectabatur effigies Winizzonis abbatis. Eas cum aliis reliquiis honorificentiori loco locandas curavit UGHELLI a. 1631. Monumentum autem ibi repertum ita habet. „In nomine Domini. Amen. Anno Domini millesimo XXXVI. Ind. IV. tempore beatissimi Papae Benedicti de Tuscula, ex patre Alberico, et invictissimi Imperatoris Conradi, et Guinizzi Abbatis, consecratum est templum hoc ad honorem D. Salvatoris, et Beatae Mariae semper virginis, et multorum Sanctorum, quorum nomina sunt per singula altaria, quae continentur in hoc scripto, ad cujus consecrationem fue

rant decem, et octo inter episcopos et cardinales, inter quos fuit Venerab. Patriarcha Aquezon (int. Aquilejensis) cum comitatu Clericorum et aliorum bonorum virorum etc.“ Post enumerationem reliquiarum subjungitur: „Et nonnullas alias honorificentissimas et colendissimas reliquias infinitorum pene Sanctorum, quae summa cum affectione in armario loci sacrorum, sive sacristia reconditae sunt, nec non Vetus Novumque Testamentum, seu bibliam scriptam manibus beatissimi pontificis Gregorii.

Hic juvat meminisse, volumen biblicum, quatuor inprimis evangeliorum, ab antiquissimis ecclesiae temporibus inter sacra neluńhic fuisse servatum, et, finita Episcopi ad populum lectione, sigillo cereo munitum. Id quod haud dubie factum est imitatione moris judaici, ex quo lex Mosaica Pentateucho scripta (177in) in altari synagogae quasi loco sacrosancto condi solet hodieque conditur. Tanto igitur honore codex est habitus, ut in consecratione templi eodem cum reliquiis sacris loco secreto poneretur.

Superest, ut de Petro Abbate, a Longobardis oriundo, qui eraso nomine Servandi, suum in epigrammate nomen hunc in modum substituit:

Petrus Longobardorum extremis de finibus abbas dicantur, quae memoriae mandata sunt. Vir fuit magna auctoritate apud principes, et codicem nostrum monasterio suo comparavit, multis forsitan nummis. Privilegia item non pauca adsequutus est, ut a Guidone Imp. a. 892 amplissimum diploma pro confirmatione omnium bonorum et jurium monasterii, ut ab Arnulpho Imp. a. 896 contra laicos, qui opulentum patrimonium coenobii invaserant, ut a Christiano, episcopo Clusino, a. 911 indulgente Abbati decimas omnes 1). Ergo multum interest, ut distinguas donatorem codicis ejusque interpolatorem Petrum Abbatem Amiatinum saeculo IX. et X. florentem a scriptore et auctore Servando Abbate coenobii inferioris Italiae ordinis Benedicti, homine saeculo VI. et Gregorio M. aequali. Quo autem modo Petrus Abbas in possessionem codicis Ser

1) V. posteriorem partem historiae coenobii apud BANDINI 1. c. p. 708—711.

vandi Abbatis venerit; id quidem in defectu monumentorum liquida ratione dici nequit.

Sequuntur alia testimonia de praestantia libri nostri ore et scriptis clarorum virorum. Etenim Pius II., e gente Piccolomini , Aeneas Sylvius cognomine, vir ingenio, doctrina , rerum gerendarum dexteritate insignis, qui med. saec. XV. cathedram Romanam ornavit, in opere Commentariorum s. de rebus, quae suis temporibus gestae sunt, sub init. lib. IX. elegantem montis Amiatae et monasterii descriptionem delineat, additis verbis his: „lubentissime adii Sacram supellectilem pretiosam, et bibliothecam nobilem, cujus pauca exstant volumina, inter quae unum maximum, et admirabile Veteris et Novi Testamenti, literis majusculis exaratum, quod cupide vidi etc.“ –

Audiendus item est ANGELUS Rocca, Augustinianus, custos bibliothecae Vaticanae, auctor bibliothecae Angelicae Romanae, vir eruditionis exquisitae et ingenii praeclari, qui in 1. Apostolica Vaticana bibliotheca (Rom. 1591.) p. 47. de codicis antiquitate et praestantia sic scribendum censuit: „Latinorum bibliorum exemplar in Cisterciensium monasterio Montis Amiatae agri Senensis custoditur, totum majusculis literis exaratum, sicut antiquitus apud Romanos scribi passim solebat. Id quod antiquitatem illam redolens, circiter jam mille a Christo nato annos existimatur scriptum, nam tempore B. Gregorii Magni (electi a. 590) conscriptum fuisse omnino existimatur etc.“ –

Jac. LE LONG, in bibl. sacra ed. Masch (Lips. 1709. 8.) p. 536. 537. nostrum librum quarto inter praecipuos Bibliorum latinorum codices antiqua manu exaratos, tota Europa cognitos, ponit, apte tamen adjungens verba: „si Angeli Roccae confirmari posset opinio, primas ei haud dubie partes concedendas esse. – Nam hi, quos ante nominaverat, libri omnes uno saeculo aut duobus saeculis juniores sunt.

Reverentia igitur perfusus, quae antiquis monumentis debetur, quis mirabitur, honorem et desiderium tanti thesauri magnum fuisse penes doctos homines ? Testis est historia. Nam in nova recensione textus latini a Sixto V. pontifice Romano juxta decretum Tridentinum instituenda et instituta doctorum virorum oculi in hunc librum conjecti sunt. Quod quidem duabus rationibus manifestum est. Primum enim ex bulla pontificis celeberrimae editioni praemissa intelligitur, Romae tum vetustiores codices fuisse congestos, et ad correctionem atque emendationem textus latini haud levi negligentia saeculorum depravati comparatos. En tene verba:

„In hac autem germani textus pervestigatione, satis perspicue inter omnes constat, nullum argumentum esse certius ac firmius, quam antiquorum probatorumque codicum Latinorum fidem, quos tam impressos quam Mss. ex Bibliothecis variis conquirendos curavimus etc. Alterum argumentum, ex quo perspicuum est , nostro codice in castigando latino textu usos fuisse, inventum est in monumento chartaceo, quod in interiori tegumento libri adhuc legitur, vel in epigraphe, quam meis oculis vidi, his verbis italicis scripta: La presente Bibia a di 12. di Luglio 1587. fu portata all Illustrissimo Cardinale Antonio Carafa per l'opera dell' emendazione della Bibia Latina vulgata, per ordine di S. Santità Sixto V. in Roma, e fu restituita alli 19. di Gennaro 1590. alli Reverendi P. D. Marcello Vanni et Don Stefano Pizzetti Monaci di Monastero di S. Salvatore in Montamiata. Jo Arturo de Conti d' Elci. Is qui nomen subscripsit, Comes de Ilice Magni Etruriae Ducis h. tempore ad Romanum pontificem legatus fuisse videtur, cujus interventu codex e monasterio Etruriae in urbem aeternam venerat. Ibi per tres fere annos fuerat servatus et pro subsidio primario critico adhibitus ad emendationem novamque recensionem textus latini. Praeerant, auspice pontifice 1), Angelus Rocca,

1) Sixtus V. dedecori duxit ecclesiae Romanae, latinam ,veritatem" textus biblici, quae concilii Tridentini decretis auctoritate sacrosancta munita fuerat, per decursum saeculorum in tot menda, in tantam labem et corruptelam incidisse. Quare dignitatis suae pontificiae esse censuit, hunc statum rerum biblicarum emendare, remediis undequaque advocatis. Itaque non solum collegium virorum doctorum hoc fine convocavit, sed singula etiam editionis impressae folia ipse correxit, doctrina satis excultus, quam editione operum Ambrosiä tum, quum haberet nomen et dignitatem Cardinalis de Montalto, luculenter probarat.

« PoprzedniaDalej »