Obrazy na stronie
PDF
ePub

Vel enim prima vel ultima folia in antiquioribus voluminibus deesse solent, in aliis libris quaedam e medio textu perierunt. Alii codices graeci sola evangelia, alii epistolas cum Actis apostolicis, omissa Apocalypsi, continent; rariores sunt, qui totum N. T. perscriptum habent. Et talem quidem, qui universa Biblia V. et N. T. teneat graece, praeter codicem Musei Britannici, qui litera A apud criticos inde a Griesbachio notatur, et codicem Vaticanum clarissimum no. 1209., qui litera B designari solet, nullum novi librum. Nam recensio codicis Ephraemi Syri rescripti litera C insignis, Regia Parisina, fragmentis constat, difficulter resarcinandis et colligendis, quod ipse, cum Parisiis aggressus essem laborem, sum expertus.

De nostro libro disseruit BANDINI 1. c. posteaquam ante bis de ea re dixerat, primum in Novellis Literariis Florentinis a. MDCCLXXXVI., tum in diss. italica lingua conscripta, Venetiis typis Sebastiani Coleti impressa, quam tamen minime credibile est, in multorum manus venisse.

Codex membranaceus est, forma maxima , forti materia, constans foliis scriptis ex una parte numeratis mille triginta, scriptusque elegantissime. Probabitur causis argumentisque idoneis, exaratum esse eum saeculo p.

Chr. sexto, majoribus s. uncialibus literis Romanis, tempore Gregorii Magni pontificis Romani, manu vel auctoritate SERVANDI abbatis, binis columnis, ad stichometriae antiquioris normam, diligentia admirabili. Suppressis Etruriae coenobiis, in his monasterio montis Amiatae Cisterciensi, venit in bibliothecam Laurentianam, jussu Petri Leopoldi, Magni Etruriae Ducis, postea creati Romanorum Imperatoris semper Augusti, meritis immortalis. Posteaquam saec. XVI. exeunte ad editionem Sixtinam perficiendam Romam postulatus missusque fuerat, diu neglectus jacuit per duo ferme saecula. Rari enim tum temporis homines erant, qui in coenobiis laudem eruditionis appeterent, et inter otium literis operam navarent, laudabili exemplo majorum, bibliothecas cumulantium non ornatus causa ad gloriolam apud peregrinatores curiosos captandam, sed doctrinae amplificandae gratia, et ad libros, solidae doctrinae testes, conscribendos. Erat monasterium

Amiatinum Religiosis Benedictinis primum habitatum, indeque doctis hominibus non infrequens, dein vero Cisterciensibus. Quo tempore conditum fuerit, in tenebris remotae antiquitatis certo asseri nequit. Fama est, medio saeculo octavo a. DCCXLIII. sub Arialdo, Clusinorum episcopo, Rachin, Regem Longobardorum, Perusinam civitatem obsidione cinxisse, animique levandi causa per Amiatinos montes aliquando spatiatum esse. Tum ex abiete procera humani generis Servatorem duas inter ardentes faces per noctem sese illi obtulisse. Quo viso, ibidem celebre Amiatinum coenobium in honorein S. Salvatoris eum construxisse, amplissimisque fortunis ditasse. Locus est in confinio Etruriae et ejus Romani pontificis agri, qui patrimonium Petri appellari solet, prope urbem Senam (Siena) et Radicofani, in agro antiquitus Senensi. Mons Amiatinus, qui hodie Monte delle fiore appellatur, tam altus extenditur, ut in proverbio sit, eos, qui eum incolunt, in mortalibus equitare videri. Sed missis in hoc genere fabulis '), hoc manifestum est, originem loci Jesu sacrati vetustis temporibus esse vindicandam, et octavo post nat. Chr. saeculo prima vestigia exstructi florentisque coenobii deprehendi. Imperatores autem, Reges atque Principes solebant non tantum bonis, exemptionibus, privilegiis amplissimis monasteria augere, sed etiam codicibus biblicis et scriptorum ecclesiasticorum. Hujus moris haud pauca exempla in coenobiis et ecclesiis cathedralibus Italiae habes, ut in Romana, ut in Veronensi, ut in Viterbensi. Multis nummis ea aetate, quae non erat ferax literarum et ignara artis typographiae, haec munera redimebantur. His talibus beneficiis monachorum Amiatinorum studia juvit inprimis Theobaldus episcopus, qui Clusinam diu rexit ecclesiam, temporibus Ludovici Piï et Lotharii filii, penes quos multum auctoritate valebat, de monasterii juribus ac latifundiis, si quis alius, sollicitus. Plures enim codices exscribendos hoc fine curavit, et a Rabano Mauro, archiepiscopo Moguntino, in aula Caesarea versante, familiari

1) Quas esse fabulas, e diplomatibus supposititiis tabularii Amiatini demonstravit BANDINI I. c. p. 702.

suo, ut idem faceret faciendumque curaret, impetravit. Praeterea donationis a Carolo M. in commodum monasterii factae confirmationem impetravit, neque qui post Ludovicum Lothariumque regnavit Arnulphus rex minus liberalis fuit. Patrocinio suo cumulum addidit Theobaldus, jubens corpus suum in abbatia Amiatina tumulari, cujus officii religione defuncti sunt monachi, sub altari S. Benedicti, haud longe a sacrario. Et fama quidem coenobii, non tantum per Etruriam, sed per universam Italiam late fusa est.

Jam ad aetatem codicis definiendam utendum est tum externis indiciis et signis, tum genere scripturae. Est autem in posteriore primae paginae parte aliquod carmen, characteribus maximi moduli exaratum, inter duas columnas, quibus arcus superimponitur, rubro ac viridi colore distinctus. Tale monumentum certo foret indicio, nisi aliquantum esset corruptum atque depravatum. Nam antiquae voces nonnullae erasae sunt, novis superinductis vocabulis, quae, ut ab antiquioribus discernantur, charactere cursivo cudenda curavimus. Uncialis est scriptura. Inscriptio sic habet:

+ Cenobium ad eximii merito

Venerabile Salvatoris
Quem caput eclesiae

Dedicat alta fides
Petrus Longobardorum

Extremis de finibus Abbas
Devoti affectus

Pignora mitto mei
Meque meosq. optans

Tanti inter gaudia patris
In caelis memorem

Semper habere locum. In his sex hemistichiis elegis quaedam temere affecta sunt et ita detorsa, ut metro non respondeant scriptoremque juniorem antiquiora verba certo consilio mutantem haud difficulter prodant. – Perspicuum est ex indole primi distichi, imprimisque e verbis :

Quem caput ecclesiae dedicat alta fides

nostruin librum dono datum fuisse vel Romano pontifici, vel templo principis apostolorum, forsitan Basilicae S. Petri Romanae. Nam illud quem v.

2. aut ad personam episcopalem, aut ad ecclesiam referendum est. Jam hunc thesaurum aut adeptus est (nescitur quo modo) Theobaldus episcopus, quem, ut vidimus, aliunde constat monasterium Amiatinum donatione librorum manu scriptorum ornavisse, aut potius Petrus quidam Abbas, qui v. 5. nominatur. Is enim nomen suum cum ecclesiae Amiatini monasterii titulo intrusit, neglectis poetici metri legibus, hoc modo:

Cenobium ad eximii merito

Venerabile Salvatoris

Petrus Longobardorum etc. Unde intelligitur, hunc donatorem libri et fraudatorem inscriptionis, sua tempora suumque munus respicientem, nefas non duxisse, a metri et veritatis legibus temeraria mutatione discedere.

Quapropter BandinI I. c. locum critice sanandum censuit, et feliciter sanavit; nam diplomatica fide et solertia sensum contextumque probabilem restituit. Literam enim C, a qua incipit primus epigrammatis versus, vidit esse manu primi scriptoris exaratam, itemque literam E verbi Cenobium fuisse formatam a linea curvata literae V; rasuram insuper sequentem occupare spatium quatuor literarum; similiterque rasuram ultimae vocis ejusdem hemistichii habere spatium quinque literarum. Quae omnia oculorum inspectione loci niendosi confirmantur. Adde, ex ultimo epigrammatis disticho intelligi, respiciendum esse ad personam inter caelites relatam. Unde hunc talem versum refecit:

Culmen ad eximii merito venerabile Petri. Vocula ad pendet a voce mitto v. 8. Jam culmen dictum est in vetere ecclesia de primatu apostolico sedis Romanae, id quod haud difficile est exemplis probari. Visuntur enim adhuc Romae in ecclesia S. Sabinae carmina musivo opere a. circiter CCCCXXIV. constructo expressa, in laudem Coelestini I. Romani pontificis, quae ita habent

Culmen apostolicum cum Celestinus haberet
Primus ut in toto fulgeret episcopus orbe
Haec

quae miraris fundavit presbyter urbis
Illyrica de gente Petrus vir nomine tanto
Dignus ab exortu Christi nutritus in aula
Pauperibus locuples sibi pauper qui bona vitae

Praesentis fugiens meruit sperare futuram 1). Superest, ut evincatur, quis sit in locum abbatis Petri Longobardorum, qui v. 5. eraso nomine antiquo suum substituit, reponendus. Antiquae vero scripturae tantum litera E superest.

Jam BANDINI curiose volvens librum, ut scriptorem primumque donatorem quoquo modo indicatum detegeret, anteaquam in verum inciderat, propter verba v. 6. extremis de finibus Abbas, de Abbate quodam Angliae aut Germaniae, qui pontifici Romano muneri dederit codicem, cogitandum esse conjecit. Sed mox in meliorem sententiam deductus est. Etenim in calce libri Exodi majoribus graecis literis nomen scriptoris ita enuntiatum invenit: O KYPIC CEPBANAOC AITOIHCEN, id est DOMINUS SERVANDUS FECIT. Hoc reperto nomine sügnxa clamavit, et jure; nam ultra progredi licuit. Lustratis enim Annalibus Benedictinis Jo. MABILLONI inventus est T. I. sub anno 541. SERVANDUS, discipulus S. Benedicti, abbas monasterii a Liberio Patritio in honorem martyris Sebastiani aedificati. Liberius vir ingenuae indolis sub Theodorico rege fuit praefectus praetorio Galliarum pro Gothis, postea sub Alarico. In Campania Romana, in finibus Latii locus monasterii erat prope Alarinam civitatem, haud longe a Verolis. Unde SERVANDUS Abbas facili negotio magistrum suum Benedictum in Monte Casino 2), degentem una cum dilecta cohorte monachorum suorum adire potuit, ut coelesti institutione summi viri frueretur.

p. 86.

1) V. opus CIAMPINI Vet. Monum. T. I. c. XXI. p. 190. (Rom. 1690. fol.) cum tabula continente carmen.

2) V, descriptionem et brevem historiam clarissimi monasterii et bibliothecae Montis Casini in libro meo: wissenschaftl. Reise etc. I. 2. p. 164-172.

« PoprzedniaDalej »