Obrazy na stronie
PDF
ePub

3. erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimentum ejus sicut nix.

4. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

5. Respondens autem Angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos! scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis;

6. non est hic! surrexit enim, sicut dixit; venite! et videte locum, ubi positus erat Dominus.

7. Et cito euntes dicite discipulis ejus, quia surrexit; et ecce! praecedit & vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, ecce! praedixi vobis.

8. Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes, nuntiare discipulis ejus.

9. Et ecce! Jesus occurrit illis, dicens: Avete! Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.

10. Tunc ait illis Jesus: Nolite timere! ite, nuntiate fratribus meis! ut eant in Galilaeam; ibie me videbunt.

11. Quae cum abiissent, ecce! quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus Sacerdotum omnia, quae facta fuerant.

ec. 16, 21. d c. 26, 32. Act. 1, 3.

12. Et congregati cum Senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,

13. dicentes: Dicite: Quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus;

14. et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.

15. At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem.

16. Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem, ubi constituerats illis Jesus.

17. Etvidentes eum, adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. h

18. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra!

19. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti;

20. docentes eos servare om

nia, quaecumque mandavi vobis; et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad con

summationem saeculi.

[blocks in formation]

Cap. XXVIII, 8. magno gaudio. 9. havete. 15. docti.

SANCTUM

JESU CHRISTI

EVANGELIUM

SECUNDUM

MARCU M.

CAP. I.

Joannis praedicatio. Jesus baptizatur et tentatur. Simonis et Andreae, Jacobi et Joannis vocatio. Daemoniaci et infirmi sanantur.

1. Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.

2. Sicut scriptum est in Isaia propheta:,,Ecce ego mitto ange,,lum meum ante faciem tuam, ,,qui praeparabit viam tuam ante ,,te."

,,Vox clamantis in deserto! 3. ,,Parate viam Domini, rectas fa,,cite semitas ejus. b

4. Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.

C

5. Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Ierosolymjtae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.

e v. 1-8. Matth. 3, 1-12. Luc. 3, 1-18. Mal. 3, 1. 4, 5. Jes. 40, 3. Act. 13, 24.

Cap. I.

6. Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus; et locustas, et mel sylvestre edebat. Et praedicabat, dicens:

7. Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.

8. Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos Spiritu sancto.

9. Et factum est, in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilaeae; et baptizatus est a Ioanne in Jordane.

10. Et statim ascendens de aqua vidit coelos apertos, et Spiritum tanquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

11. Et vox facta est de coelis: Tu es filius meus dilectus, in te complacui!

12. Et statim Spiritus expulit eum in desertum.

d v. 9-13. Matth. 3, 13-4, 11. Luc. 3, 21. 4, 1-13.

2. ecce mitto; ibid. omiss, ante te. 5. ad illum; ibid. in Jordane fl. 6. pallicia; ibid. lucustas. 9. in Jordane ab Johanne.

13. Et erat in deserto quadra

24. dicens: Quid nobis et ti

ginta diebus, et quadraginta no-bi, Jesu Nazarene! venisti perdere nos? scio, qui sis, Sanctus Dei.

ctibus; et tentabatur a satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

14. Postquam autem traditus est loannes, venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei,

15. et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; poenitemini, et credite Evangelio!

16. Et praeteriens secus Mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores);

17. et dixit eis Jesus: Venite post me! et faciam vos fieri piscatores hominum.

18. Et protinus relictis retibus secuti sunt eum.

19. Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi;

20. et statim vocavit illos. Et

relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis secuti

sunt eum.

21. Et ingrediuntur Caphar

25. Et comminatus est ei Jesus, dicens; Obmutesce, et exi de homine!

26. Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.

27. Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? Quaenam doctrina haec nova? quia in podis imperat, et obediunt ei. testate etiam spiritibus immun

28. Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeae.

29. Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo, et Ioanne.

30. Decumbebat autem socrus

Simonis febricitans ; et statim di

cunt ei de illa.

31. Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus; et continuo dimisit eam febris, et mini

strabat eis.

32. Vespere autem facto, cum

naum; et statim sabbatis ingres-occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes;

sus in synagogam, docebat eos.

22. Et stupebant super doctrina ejus; erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut Scribae.

23. Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo, et exclamavit,

e v. 14. 15. Matth. 4, 12-17. Luc. 4, 14. f v. 16-20. Matth. 4, 18-22. Luc. 5, 2-11. g v. 21-28. Luc. 4, 31-37. h Matth. 7, 28. 29. Joh. 7, 46.

Cap. I.

33. et erat omnis civitas congregata ad januam.

34. Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam m sciebant eum.

i c. 3, 11. Matth. 8, 29. * Matth. 4, 24. 2 v. 29-34. Matth. 8, 14-17. Luc. 4, 38-41. 11 cf. v. 24.

13. temtabatur (semper).

19. in navi componentes retia. 21. ingressus synag. 24. scio quis es. 26. exivit. 27. quae doctrina; ibid. et spiritibus. 34. loqui ea.

35. "Et diluculo valde surgens, | egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.

36. Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant;

37. et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quaerunt te!

38. Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem; ad hoc enim veni.

39. Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens.

40. Et venit ad eum leprosus, deprecans eum, et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. 41. Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam, et tangens eum, ait illi: Volo, mundare!

42. Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

43. Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,

44. et dicit ei: Vide P, nemini dixeris! sed vade, ostende te principi Sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis.

45. At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita, ut jam non posset manifeste introire in civitatem; sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Jesus peccatoribus familiariter utatur. Discipuli non jejunantes et spicas vellentes excusantur.

1. Et iterum intravit Capharnaum post dies.

2. Et auditum est, quod in domo esset, et convenerunt multi, ita, ut non caperet neque ad januam; et loquebatur eis verbum.

3. Et venerunt ad eum, ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.

4. Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat; et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus jacebat.

5. Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili! dimittuntur tibi peccata tua.

6. Erant autem illic quidam de Scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:

7. Quid hic sic loquitur! blasphemat! Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?

8. Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?

9. Quid est facilius, dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata; an dicere: Surge! tolle grabatum tuum, et ambula?

10. Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem, in terra dimittendi peccata, (ait paralytico :)

11. Tibi dico: Surge: tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.

Tv. 112. Matth. 9, 1-8. Luc. 5, 17-26. Matth. 12, 25. Luc. 6, 8. 9, 47. Joh. 2, 24. sq.

Cap. I. 36. et secutus. 39. et omni. 43. comminatus ei statim. 44. Moses. 45. in civitatem introire; ibid. locis esse.

II. 3. feren

tes ad eum. 4. summiserunt. 5. cum vidisset autem; ibid. omiss. tua 9. inter se surge et grabattum. 10. potestatem habet filius hominis.

12. Et statim surrexit ille et, | Quanto tempore habent secum sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificarent Deum, dicentes: Quia nunquam sic vidimus!

13. Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

14. Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me! Et surgens secutus est eum.

15. Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani, et peccatores simul discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus; erant enim multi, qui et sequebantur eum.

16. Et Scribae, et Pharisaei videntes, quia manducaret cum publicanis, et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?

17. Hoc audito Jesus ait illis:

Non necesse" habent sani medico, sed qui male habent; non enim veni vocare justos, sed pec

catores.

18. Et erant discipuli Joannis, et Pharisaei jejunantes, et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et Pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant?

19. Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare?

t v. 13-22. Matth. 9, 9-17. Luc. 5, 27-39. Matth. 9, 11-13.

Cap. II.

sponsum, non possunt jejunare. 20. Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus; et tunc" jejunabunt in illis diebus.

21. Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin aufert supplementum novuma veteri, et major scissura fit.

22. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt; sed vinum novum in utres novos mitdebet.

ti

w

23. Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas.

24. Pharisaei autem dicebant ei: Ecce! quid faciunt sabbatis, quod non licet?

25. Etait illis : Numquam legistis, quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?

26. Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe Sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi Sacerdotibus, et dedit eis, qui cum eo erant?

27. Et dicebat eis: Sabbatum

propter hominem factum est; et non homo propter sabbatum.

28. Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.

v Joh. 16, 20. w v. 23-28. Matth. 12, 1-8. Luc. 6, 1-5. 1 Reg. 21, 6. r Exod. 29, 32.

12. ille surrexit; ibid. sublato grabatto omiss. et; ibid. ita ut ammirarentur. 14. Levin Alphei. 16. cum peccatoribus et publicanis. 17. medicum. 20. in illa die. 21. auferet. 22. novellum; ibid. disrumpet; ibid. et vinum effunditur. 23. cum sabbatis ambularet per sata omiss. Dominus; ibid. praegredi. 26. introiit (semp.) domum; ibid.

quos non licet.

« PoprzedniaDalej »