Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAP. V.

De vera caritate, et de tribus, quae Christo testimonium exhibent. De peccato ad mortem.

1. Omnis, qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est". Et omnis, qui diligit eum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.

w

2. In hoc cognoscimus, quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.

3. Haec est enim charitas Dei,

ut mandata ejus custodiamus; et mandata ejus gravia non sunt*.

4. Quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra.

5. Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam

Jesus est Filius Dei?

6. Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est veritas.

7. Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in coelo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus; et hi tres unum sunt.

8. Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, et

Joh. 1, 12. 13. w c. 3, 19. * Matth. 11, 30. Joh. 16, 33. c. 4, 15.

[blocks in formation]

Cap. V. 1. diligit eum (omiss. et, altero loco). 6. 7. et 8. ita legitur hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine, et spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas. Quia tres sunt, qui testimonium dant spiritus et aqua et sanguis, et tres unum sunt (V. Fascimile in calce hujus editionis). 9. quia (bis). 10. in filio Dei; ibid. non credit (omiss. filio); ibid. quoniam non credidit; ibid. in testimonio. 11. in filio ejus (omiss. est). 12. filium Dei (altero loco). 13. scripsi. 15. scimus quoniam (primo loco). 16. petit et dabit ei; ibid. vitam peccantibus.

[blocks in formation]

fide firmat.

Electam ejusque filios caritate et ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.

1. Senior electae dominae, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui cognoverunt veritatem,

[blocks in formation]

7. Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem. Hic est seductor, et antichristus.

8. Videte vosmet ipsos, ne perdatis, quae operati estis; sed ut mercedem plenam accipiatis.

9. Omnis, qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.

10. Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec ave ei dixeritis.

a 1 Joh. 5, 3. Matth. 24, 5. 24. 2 Petr. 2, 1. 1 Joh. 2, 18. 4, 1-3. 1 Joh. 2, 22. 23. d Rom. 16, 17.

Cap. V. 18. quoniam. 20. verus (omiss. Deus, quae gravis lectio). 21. simulachris (ita perpetuo). Cap. I.

nientem.

3. nobiscum. 6. hoc mandatum est (omiss. enim). 7. ve9. qui praecedit (sic); ibid. et filium et patrem. 10. adfert.

11. Qui enim dicit illi ave, communicat operibus ejus malignis.

12. Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atra

mentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui; ut gaudium vestrum plenum sit. 13. Salutant te filii sororis tuae electae.

e 3 Joh. 13.

EPISTOLA JOANNIS III.

CAP. I.

Laudatio Gaji. De Diotrephis calumniis. Optimum Demetrio perhibetur testimonium.

1. Senior Gajoa charissimo, quem ego diligo in veritate.

2. Charissime! de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere, sicut prospere agit anima tua.

3. Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas.

4. Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

5. Charissime! fideliter facis, quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos.

6. Qui testimonium reddiderunt charitati tuae, in conspectu Ecclesiae; quos, benefaciens, deduces digne Deo.

7. Pro nomine enim ejus pro

a Rom. 16, 23.

fecti sunt nihil accipientes a Gentibus.

8. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.

9. Scripsissem forsitan Ecclesiae; sed is, qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos.

10. Propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quae facit, verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres, et eos, qui suscipiunt, prohibet, et de Ecclesia ejicit.

11. Charissime! noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.

12. Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et nosti, quoniam testi

monium nostrum verum est.

Joh. 19, 35. 21, 24.

Cap. I. 11. operibus illius (illius literis minoribus scriptum est). 12. cartam (sed supra invenitur litera h minuscule scripta); ibid. sit plenum.

Cap. I. 4. ambulantes. 6. benefacies ducens. 7. nomine enim (omiss. ejus). 9. primatum genere (sic, per errorem librarii?); ibid. Diotripes. 10 commoneam; ibid. eos qui cupiunt; ibid. eicit. 11. non videt. 12. et nos (omiss. sed).

13. Multa habui tibi scribere; sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.

< 2 Joh. 12.

14. Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi! Salutant te amici! Saluta amicos nominatim!

EPISTOLA JUDAE.

Hortatur, ut firmi sint fide adversus impios; Enochi et apostolorum va

ticinia revocat in mentem.

1. Judas, Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis.

2. Misericordia vobis, et pax, et charitas adimpleatur.

3. Charissimi! omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel tradi- |

tae sanctis fidei.

a

4. Subintroierunt enim quidam homines (qui olim praescripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.

5. Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ae

Phil. 1, 27.

Cap. I. 13. scribere tibi. 14.

gypti salvans; secundo eos, qui non crediderunt, perdidit.

6. Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis aeternis sub caligine reservavit.

7. Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimae civitates simili modo exfornicatae, et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni, poenam sustinentes.

8. Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemantd.

9. Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiae; sed dixit: Imperet tibi Dominus!

10. Hi autem, quaecumque quidem ignorant, blasphemant; quaecumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.

Num. 14, 35. 1 Cor. 10, 5.
24. sq.
d 2 Petr. 2, 10. 11.

per nomen.

e Gen. 19,

Cap. I. 1. his qui in Deo patre dilectis et Jhesu Christo conservatis vocatis (desunt verbula sunt et et). 2. caritas. 3. carissimi; ibid. depraecans. 7. Gomorra. 8. hii. 9. Michahel; ibid. diabulo; ibid. de Mosi corpore. 10. hii.

R

11. Vae illis, quia in via Cain | praedicta sunt ab Apostolis Doabierunt, et errore Balaam mini nostri Jesu Christi, mercede effusi sunt, et in contradictione Core & perierunt!

12. Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semet ipsos pascentes, nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur, arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae,

13. fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia, quibus procella tenebrarum servata est in aeternum.

14. Prophetavit autem et de his septimus ab Adam, Enoch, dicens:,,Ecce venit Dominus in ,,sanctis millibus suis,

15.,,facere judicium contra ,,omnes, et arguere omnes im,,pios de omnibus operibus im,,pietatis eorum, quibus impie ,,egerunt, et de omnibus duris, ,,quae locuti sunt contra Deum ,,peccatores impii“.

16. Hi sunt murmuratores, querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba', mirantes nas quaestus causa.

perso

17. Vos autem, charissimi! memores estote verborum, quae

Gen. 4, 8. f Apoc. 2, 14. g Num. 16, 1. 31. sq. 2 Petr. 2, 17. i Matth. 25, 31. Gen. 5, 18. 2 Petr. 2, 18.

18. qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.

19. Hi sunt qui segregant semet ipsos, animales, Spiritum non habentes.

20. Vos autem, charissimi! superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu sancto orantes,

21. vosmet ipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam.

22. Et hos quidem arguite judicatos;

23. illos vero salvate, de igne rapientes; aliis autem miseremini in timore; odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam.

24. Ei autem, qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi,

25. soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentiam, imperium et potestas ante omne saeculum, et nunc et in omnia saecula saeculorum. Amen. "Rom. 16, 27.

Cap. I. 11. Vae quia via Cain (desunt illis et in); ibid. contradictione (deest in). 12. hii sunt in aepulis suis. 13. in aeternum servata est. 14. de his (deest et); ibid. milibus. 15. contra eum peccatores impii. 16. hii; ibid. querelosi; ibid. et os illorum loquitur superbiam. 17. carissimi. 18. inlusores; ibid. secundum sua desideria; ibid. ambulantes impietatum. 19. hii. 20. carissimi. 21. ipsos vos in dilectione Dei servate (desunt verba exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam). 23. odientes eam (deestet). 24. qui potest vos; ibid. inmaculatos in exultatione (desunt verba in adventu Domini nostri Jesu Christi). 25. cui gloria magnificentia (deest et); ibid. et in omnia saecula. Amen (deest saeculorum).

« PoprzedniaDalej »