Obrazy na stronie
PDF
ePub

18. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis &; ut simus initium aliquod creaturae ejus. ah

19. Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum; tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. 20. Ira enim viri justitiam Dei non operatur.

21. Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

22. Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmet ipsos.

23. Quia si quis auditor est | verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;

24. consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est, qualis fuerit.

25. Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.

26. Si quis autem putat se religiosum esse, non refraenans linguam suam, sed seduceus cor suum, hujus vana est religio.

27. Religio munda, et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et

Eph. 2, 10. 1 Petr. 1, 23. h Rom. 8, 23. i Rom. 13, 12. k Matth. 7, 21. Matth. 7, 24. Joh. 13, 17. 71 Cor. 13, 1. 2. Gal. 5, 6.

[ocr errors]

immaculatum se custodire ab hoc saeculo.

CAP. II.

Misericordia non verbis et gestibus, sed factis exercenda est. Fides sine operibus mortua est.

1. Fratres mei! nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae".

2. Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

3. et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene! pauperi autem dicatis: Tu sta illic! aut: sede sub scabello pedum meorum!

4. Nonne judicatis apud vosmet ipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?

5. Audite, fratres mei dilectissimi! nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?

6. Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?

7. Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super' vos?

8. Si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas: ,,Diliges proximum tuum sicut ,,te ipsum"P; bene facitis.

1 Cor. 2, 8. • 1 Cor. 1 26. p Lev. 19, 18. Matth. 22, 39.

Cap. I. 18. voluntariae (sic); ibid. ut simus aliquod initium. 19. dilecti. 21. abicientes omnem inmunditiam; ibid. insitum verbum Dei. 23. conparabitur. 25. in lege perfecta libertatis. 27. religio autem munda et inmaculata apud Deum et patrem haec est; ibid. inmaculatum. II. 2. in conventu vestro; ibid. anulum. 3. sub scabillo. 5. regni quod promisit Deus. 6. et ipsi adtrahunt.

9. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

21. Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens & Isaac filium suum super altare?

22. Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius; et ex operibus fides consummata est. 23. Et suppleta est Scriptura,

10. Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus 7. 11. Qui enim dixit:,,Non ,,moechaberis", dixit et:,,Non ,,occides". Quod si non moe- dicens:,,Credidit Abraham Deo, chaberis, occides autem, factus,,et reputatum est illi ad justies transgressor legis. ,,tiam, et amicus Dei appellatus

12. Sic loquimini, et sic facite,|,,est❝t. sicut per legem libertatis incipientes judicari.

13. Judicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexaltat autem misericordia judicium.

14. Quid proderit, fratres mei! si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?

15. Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,

16. dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini! non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corpori; quid proderit?

17. Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semet ipsa. 18. Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo ; ostende mihi fidem tuam sine operibus; et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

19, Tu credis, quoniam unus est Deus; bene facis, et daemones credunt, et contremiscunt.

20. Vis autem scire, o homo inanis! quoniam fides sine operibus mortua est?

q Deul, 27, 26. Matth. 7, 2.

24. Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum "?

25. Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuncios, et alia via ejiciens?

26. Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

CAP. III.

De malis linguae usu oriundis. Quo cernatur terrenam inter et coelestem sapientiam discrimen.

1. Nolite plures magistri fieri, fratres mei! scientes, quoniam majus judicium sumitis.

2. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit; hic perfectus est vir. Potest etiam fraeno circumducere totum corpus.

3. Si autem equis fraena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.

4. Ecce! et naves, cum magnae sint, et a ventis validis mi

s Gen. 22, 9-12. Rom. 4, 2. sqq. t Gen. 15, 6. u 1 Cor. 13, 1. 2. v Jos. 2, 4. Hebr. 11, 31.

Cap. II. 13. misericordia judicio. 15. si autem frater aut soror; ibid. vietu cotidiano. 16. de vobis illis; ibid. caleficamini; ibid. corporis. 18. sed dicet aliquis. 19. et contremescunt. 20. otiosa est. 25. Raab; ibid. nuntios; ibid. eiciens. III. 2. circumducere freno. 3. frenos in ora.

nentur, circumferuntur a modico gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit.

5. Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce! quantus ignis, quam magnam silvam incendit!

6. Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna.

7. Omnis enim natura bestiarum et volucrum, et serpentium, et caeterorum domantur, et domita sunt a natura humana;

8. linguam autem nullus hominum domare potest; inquietum malum, plena veneno mortifero.

9. In ipsa benedicimus Deum et Patrem; et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.

10. Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non o

portet, fratres mei! haec ita fieri. 11. Numquid fons de eodem

foramine emanat dulcem et ama ram aquam?

15. Non est enim ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica.

16. Ubi enim zelus et contentio; ibi inconstantia et omne opus pravum,

17. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.

18. Fructus autem justitiae in pace seminatur, facientibus pa

cem.

CAP. IV.

Diabolo resiste, Deo voluntate animoque propinquum te fac, amori christiano stude.

1. Unde bella et lites in vobis? nonne hinc? ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris?

2. Concupiscitis, et non habetis; occiditis, et zelatis, et non potestis adipisci; litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.

12. Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem pot-piscentiis vestris insumatis.

3. Petitis, et non accipitis; eo quod male petatis; ut in concu

est facere aquam.

4. Adulteri! nescitis, quia a

13. Quis sapiens et disciplina-micitia hujus mundi inimica est

tus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.

14. Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris; nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem.

Cap. III. suetudinem.

Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.

5. An putatis, quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis?

w Joh. 15, 19. Rom. 8, 7.

15. non

7. ceterorumque domantur et domata sunt. 13. in man14. contentiones in cordibus vestris (deest sint). est ista sapientia (deest enim). 17. suadibilis plena misericordia (deest bonis consentiens). IV. 1. lites inter vos nonne ex concupiscentiis (deest hinc). 3. accipietis.

6. Majorem autem dat gra- ut dicatis:,,Si Dominus voluetiam. Propter quod dicit:,,Deus,,rit". Et:,,Si vixerimus, fa,,superbis resistit, humilibus au- |,,ciemus hoc, aut illud".

,,tem dat gratiam".

7. Subditi ergo estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

8. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.

9. Miseri estote, et lugete, et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moe

rorem.

10. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

11. Nolite detrahere alterutrum, fratres! Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.

12. Unus est legislator et judex, qui potest perdere et libe

rare.

13. Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce! nunc, qui dicitis:,,Hodie aut crastino ,,ibimus in illam civitatem, et fa-,,ciemus ibi quidem annum, et ,,mercabimur, et lucrum facie,,mus".

14. Qui ignoratis, quid erit in crastino y.

15. Quae est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur, pro eo * Prov. 3, 34. y Luc. 12, 16—20.

16. Nunc autem exultatis in Omnis exulsuperbiis vestris. tatio talis maligna est.

17. Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illia.

CAP. V.

De divitibus pauperes opprimentibus. Fuge jusjurandum. Infirmi presbyterorum manu oleo ungantur, et delicta recitent.

1. Agite nunc, divites! plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis.

2. Divitiae vestrae putrefactae sunt; et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.

3. Aurum et argentum vestrum aeruginavit; et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras,sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus c.

4. Ecce! merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat; et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.

5. Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis d.

6. Addixistis et occidistis justum, et non restitit vobis.

7. Patientes igitur estote, fraz Act. 18, 21. a Luc. 12, 47. b Luc. 6, 24. v. 5. 2 Petr. 2, 12. Jer. 46, 21.

Cap. IV. 7. subditi igitur. 8. adpropinquate Deo et adpropinquavit vobis. 9. merorem. 10. exaltavit. 13. et faciemus quidem ibi annum. 14. quid sit in crastinum. 15. quae enim est vita vestra; ibid. si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud. V. 1. in miseriis quae advenient vobis (deest vestris). 2. putraefactae. 3. eruginavit et erugo; ibid. thesaurizastis iram (deest vobis). 4. qui fraudatus est (sic); ibid. et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introivit. 5. in diem occisionis. resistit vobis.

6. adduxistis occidistis justum (deest et); ibid. et non

tres! usque ad adventum Domini. Ecce! agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.

8. Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra! quoniam adventus Domini appropinquavite.

9. Nolite ingemiscere, fratres! in alterutrum, ut non judicemini. Ecce! judex ante januam assistit.

10. Exemplum accipite, fratres! exitus mali, laboris et patientiae, prophetas, qui locuti

sunt in nomine Domini.

11. Ecce! beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.

12. Ante omnia autem, fratres mei! nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est! Non, non! ut non sub judicio decidatis.

13. Tristatur aliquis vestrum? oret! Aequo animo est? psallat!

• Matth. 24, 34. f Matth. 5, 34-37.

14. Infirmatur quis in vobis; inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleos in nomine Domini;

15. et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, remittentur ei.

16. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini; multum enim valet deprecatio justi assidua.

17. Elias homo erat similis

nobis passibilis, et oratione oravit, ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses

sex.

18. Et rursum oravit; et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.

19. Fratres mei! si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum;

20. scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

8 Marc. 6, 13. Act. 28, 8.

9. in

Cap. V. 7. expectat praetiosum. 8. patientes estote et vos (deest igitur) confirmate (deest et) corda vestra; ibid. adpropinquabit. gemescere; ibid. adsistit. 10. fratres laboris et patientiae (desunt verba exitus mali); ibid. per prophetas qui locuti sunt. 11. beatificamus, qui sustinuerunt (deest eos); ibid. est Dominus. 13. Tristatur aliquis vestrumoret aequo animo et psallat. 14. praesbyteros. 15. allevabit; ibid. dimittentur ei. 16. depraecatio justi adsidua. 17. Helias. 18. et rursus. 20. ab errore vitae suae; ibid. a morte et cooperit.

« PoprzedniaDalej »