Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAP. XIX.

De matrimonio, de eunuchis, de divitiis.

1. "Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem,

2. et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.

3. Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacunque ex causa.

4. Quirespondens ait eis: Non legistis: Quia, qui fecit hominem ab initio,,,masculum et feminam ,,fecit eos;" et dixit:

5.,,Propter hoc dimittet homo ,,patrem et matrem, et adhaere,,bit uxori suae, et erunt duo in ,,carne una s.“

6. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

7. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?

11. Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est".

12. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui se ipsos castraverunt" propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat!

13. Tunc oblati sunt ei par| vuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.

14. Jesus vero ait eis: Sinite parvulos! et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum coelorumy.

15. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

16. Et ecce! unus accedens, ait illi: Magister bone! quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?

17. Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus Deus! Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandataa!

18. Dicit illi: Quae? Jesus au8. Ait illis: Quoniam Moyses tem dixit:,,Non homicidium faad duritiam cordis vestri permi-,,cies; Non adulterahis; Non fasit vobis dimittere uxores ve-,,cies furtum; Non falsum testistras; ab initio autem non fuit,,monium dices;

sic.

19.,,Honora patrem tuum et

9. Dico autem vobis: Quia,,matrem tuam;"et,,,Diliges proquicumque dimiserit uxorem su- ,,ximum tuum sicut te ipsum 6." am, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur".

10. Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.

v. 1-12. Marc. 10, 1-12. $ Gen. 2, 24. Deut. 24, 1. u c. 5, 32. Luc. 16, 18.

20. Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute mea; quid adhuc mihi deest?

[blocks in formation]

Cap. XIX. 1. trans Jordanen. 4. fecit ab initio (deest hominem). 5. dimittit. 7. Moses. 8. non sic fuit. 10. homini cum muliere. 11. qui dixit (deest illis). 19. honora patrem et matrem (absunt tuam et tuam). 20. adulescens (deest a juventute mea).

21. Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus! et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me!

22. Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis ; erat enim habens multas possessiones.

23. Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum coelorum d.

24. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum.

25. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?

26. Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt.

27. Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce! nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis?

28. Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.

29. Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

30. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primiƒ.

e c. 6, 20. d c. 13, 22. e Luc. 22, 29. sq. Act. 3, 21. fc. 20, 16. Luc. 13, 30.

[blocks in formation]

1. Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

2. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

3. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

4. et dixit illis: Ite et vos in vineam meam! et quod justum fuerit, dabo vobis.

5. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam; et fecit similiter.

6. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?

7. Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam!

8. Cum sero autem factum esset, dicit Dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem! incipiens a novissimis usque ad primos.

9. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

10. Venientes autem et primi, arbitrati sunt, quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

11. Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

12. dicentes: Hi novissimi una

Cap. XIX. 23. in regno coelorum. 25. mirabantur dicentes. 29. qui reliquit. XX. 1. simile et enim. 2. in vineam (deest suam). 4. illis dixit; ibid. vineam (deest meam). 7. vineam (deest meam).

hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus!

13. At ille respondens uni eorum, dixit: Amice! non facio tibi injuriam; nonne ex denario convenisti mecum?

14. Tolle, quod tuum est, et vade! volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

15. Aut, non licet mihi, quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

16. Sic erunt novissimi primi, | et primi novissimis. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

17. Et ascendens Jesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:

18. Ecce! ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus Sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte;

19. et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

20. Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab

[blocks in formation]

meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum, dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo".

24. Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.

25. Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis, quia principes gentium dominantur eorum; et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.

26. Non ita erit inter vos; sed quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister P;

27. et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus;

28. sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemptionem pro multis".

[ocr errors]

29. Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa;

30. et ecce! duo caeci sedentes secus viam, audierunt, quia Jesus transiret, et clamaverunt, dicentes: Domine! miserere nostri, fili David!

31. Turba autem increpabat eos, ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine! miserere nostri, fili David!

32. Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis, ut faciam vobis?

33. Dicunt illi: Domine! ut aperiantur oculi nostri.

34. Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

23. et sinistram.

CAP. XXI.

Triumphans Christus ingreditur Ierosolymam. Venditores templo ejiciuntur. Ficus exarescit verbo Jesu. Principes sacerdotum confutantur. Parabolae de duobus filiis, et de

homicidis vinitoribus.

1. Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti; tunc Jesus misit duos discipulos,

David! Benedictus, qui venit in nomine Domini; hosanna in altissimis !

10. Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?

11. Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae!

12. Et intravit Jesus in templum Dei; et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo; et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit;

13. et dicit eis: Scriptum est: ,,Domus mea domus orationis

2. dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est! et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea; solvite, et adducite mihi! 3. Et si quis vobis aliquid di-,,vocabitur;"" vos autem fecistis xerit, dicite: quia Dominus his illam speluncam latronum! opus habet; et confestim dimittet eos.

4. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetam dicentem:

5.,,Dicite filiae Sion: Ecce! ,,Rex tuus venit tibi mansuetus, ,,sedens super asinam, et pullum ,,filium subjugalis.u“

6. Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Jesus;

7. et adduxerunt asinam et

[ocr errors]

14. Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo; et sanavit eos.

15. Videntes autem principes Sacerdotum, et Scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David! indignati sunt,

16. et dixerunt ei: Audis, quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique! Nunquam legistis:,,Quia ,,ex ore infantium et lactentium pullum; et imposuerunt super,,perfecisti laudem *?" eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

8. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via;

9. turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio

tv. 1-11. Marc. 11, 1-10. Luc. 19, 29-44. Joh. 12, 12-15. u Zach. 9, 9. Jes. 62, 11.

17.

Etrelictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam; ibique mansit.

18. Mane autem revertens in

civitatem, esuriit.

19. Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea, nisi folia

vv. 12-16. Marc. 11, 15-18. Luc. 19, 45 48. w Jes. 56, 7. Jer. 7, 11. x Ps. 8, 3. y v. 17- 22. Marc. 11, 11-14. 19-26.

7. super

Cap. XXI. 4. hoc autem factum est, ut impleretur. 5. et sedens; ibid. subjugalis filium (filium minutis litteris serius accessit). eis. 9. Osanna; ibid. qui venturus est. 11. populus autem dicebat. 16. dicant; ibid. dicit eis.

tantum, et ait illi: Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum! Et arefacta est continuo ficulnea.

20. Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit!

21. Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare! fiet.

22. Et omnia quaecunque petieritis in oratione credentes, accipietis.

23. Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes Sacerdotum, et Seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?

24. Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio.

25. Baptismus Joannis unde erat? E coelo? an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:

26. Si dixerimus: e coelo; dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus: ex hominibus; timemus turbam; omnes enim habebant Joannem sicut prophetam d.

27. Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus! Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis, in qua potestate haec facio.

28. Quid autem vobis videtur?

2 Luc. 13, 6. 7. a c. 17, 19. & c. 7, 7. v. 23-32. Marc. 11, 27-33. Luc. 20, 1-8. dc. 14, 5.

Cap. XXI.

30. non ibit. ibid. turrem.

[ocr errors]

Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum dixit: Fili! vade hodie, operare in vi

nea mea.

29. Ille autem respondens, ait: Nolo! Postea autem, poenitentia motus, abiit.

30. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine! et non ivit.

31. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.

32. Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei; publicani autem, et meretrices crediderunt ei; vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

33. Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

34. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.

35. Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

36. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiters.

37. Novissime autem misit ad

ec. 3, 1. sqq. c. 22, 16. v. 33-46. Marc. 12, 1-12. Luc. 20, 9-19, f Act. 7, 52.

24. dixit illis. 26. Johannen. 27. haec faciam. 31. dicunt novissimus; ibid. in regno Dei. 33. et saepe; 35. adprehensis.

« PoprzedniaDalej »