Obrazy na stronie
PDF
ePub

sermone impletur:,,Diliges pro,,ximum tuum sicut te ipsum".

15. Quod si invicem mordetis, et comeditis; videte, ne ab invicem consumamini!

16. Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

17. Caro enim concupiscit adversus spiritum; spiritus autem adversus carnem ; haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis . 18. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege.

19. Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,

20. idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,

21. invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentura.

22. Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,

23. mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex'.

24. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

[blocks in formation]

25. Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus.

26. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

CAP. VI.

Decet adjuvare alios. Bene agendum est. A seductoribus caveas. Paulus Christo crucifixo gloriatur.

1. Fratres! et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, modi instruite in spiritu lenitatis, vos, qui spirituales estis, hujusconsiderans te ipsum, ne et tu tenteris.

2. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christid.

3. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.

4. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semet ipso tantum gloriam habebit, et non in altero.

5. Unusquisque enim onus suum portabit.

6. Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei, qui se catechizat, in omnibus bonis.

7. Nolite errare; Deus non irridetur.

8. Quae enim seminaverit homo, haec et metet; quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam h.

d c. 5, 14. 1 Cor. 13, 2. f Rom. 14, 10. 12. Rom. 15, 27. 1 Cor. 9, 11. h Rom. 8, 6.

Cap. V. 14. diligis. 16. desiderium carnis. 17. enim invicem (deest sibi). 18. ducemini. 19. autem sunt; ibid. deest impudicitia. 21. comesationis. 22. 23. pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, con

Suam

tinentia. Adversus. 24. carnem crucifixerunt (sic alia manu suprascriVI. 1. ptum exstat). 25. si vivimus spiritu, spiritu etiam ambulemus. spiritales estis instruite hujusmodi. 3. cum sit nihil. 4. et non altero. 6. verbum ei.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Cap. VI. 9. tempore suo enim metemus (sic alia manu suprascri

que

[ocr errors]

ptum est). 13. Ne enim (sic alia manus suprascripsit). 17. stigmata Jesu (deest Domini). Cap. I.

1. Christi Jesu; ibid. sanctis omnibus. 3. spiritali.

5. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae,

6. in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo;

7. in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus,

8. quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia;

9. ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,

10. in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis, et quae in terra sunt, in ipso.

11. In quo etiam et nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae;

d

12. ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo;

13. in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis (Evangelium salutis vestrae), in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto,

14. qui est pignus & haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.

bc. 2, 14. Gal. 4, 4. e Col. 1, 18-20. d Luc. 2, 38. e c. 2, 17. f 2 Cor. 1, 22. 8 2 Cor. 5, 5.

15. Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,

16. non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis;

17. ut Deus Domini nostri Jesu Christi, pater gloriae, det vóbis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione ejus;

18. illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis, quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis,

19. et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis ejus,

20. quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus,

21. supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro.

22. Et omnia subjecit sub pedibus ejus; et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam,

23. quae est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.

[blocks in formation]

Cap. I. 6. in dilecto filio suo (sed filio suo additum est in margine alia manu et quidem literis f. s.). 9. bonum placitum. 10. in dispensationem. 11. etiam sorte (deest et nos); ibid. omnia operatur. 12. ejus qui ante. 13. spiritu promissionis spiritu qui. 14. gloriae ejus. 18. quae divitiae (deest et). 19. qui credidimus. 21. sed et in futuro. 22. omnia sub subsubiecit sub (sic); ibid. supra omnia ecclesiae. 23. plenitudo (deest et).

1. Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,

2. in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;

3. in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntatem carnis et cogitationum; et eramus naturam filii irae, sicut et caeteri.

4. Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos,

5. et cum essemus mortui peccatis, convivificavit" nos in Christo (cujus gratia estis salvati),

6. et conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu°;

7. ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu.

8. Gratia enim estis salvati per fidem P; et hoc non ex vobis, Dei enim donum est;

9. non ex operibus, ut ne quis glorietur.

10. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.

11. Propter quod memores estote, quod aliquando vos Gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne, manu facta;

k Col. 2, 13. 2 c. 6, 11. 12. In 1 Cor. 2, 14. n Rom. 8, 2. Rom. 6, 6. sqq. Hebr. 12, 22. sqq. Phil. 3, 20. P Rom. 3, 24. 28. 92 Cor. 5, 17. 21.

12. quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël", et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deos, in hoc mundo.

13. Nunc autem in Christo Jesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

14. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua;

15. legem mandatorum decretis evacuans; ut duos condat in semet ipso in unum novum hominem, faciens pacem,

16. et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semet ipso.

17. Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.

18. Quoniam per ipsum habemus accessum" ambo in uno Spiritu ad Patrem.

19. Ergo jam non estis hospites et advenae; sed estis cives sanctorum et domestici Dei;

20. superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu;

21. in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,

22. in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

[blocks in formation]

Cap. II. 1. delictis peccatis (deest et). 3. et cogitationem. 4. in misericordiam. 5. nos Christo gratia estis (deest in et cujus). 12. a conversione; ibid. in mundo (deest hoc). 14. macheriae. 15. in semet ipsum. 16. inimicitiam. 17. his qui prope.

CAP. III.

Exteri participes facti sunt promissionum Dei.

1. Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis Gentibus,

2. si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis;

3. quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi;

4. prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi;

5. quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis Apostolis ejus et Prophetis, in Spiritu,

6. gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium;

7. cujus factus sum minister, secundum donum gratiae Deid, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus.

8. Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,

9. et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit;

10. ut innotescat principatibus et potestatibus in coelestibus f per Ecclesiam multiformis sapientia Dei,

Act. 21, 33. 28, 16. a c. 1, 9. 10. b 1 Cor. 2, 7. sqq. c. 2, 11-22, d 1 Cor. 15, 10. e 1 Cor. 15, 9. f 1 Petr. 1, 12.

11. secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro;

12. in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.

13. Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra'.

14. Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,

15. ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur,

16. ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem.

17. Christum habitare per fidem in cordibus vestris; in charitate radicati et fundati,

18. ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum;

19. scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

20. Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter”, quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis;

21. ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.

CAP. IV.

Hortatur ad unitatem et concordiam.
De diversis donis spiritualibus, et

& c. 1, 4. 5. 11. h c. 2, 18. Phil. 1, 12. 14. * Act. 20, 32. Joh. 14, 23. 712 Rom. 11, 33. sqq.

Cap. III. 6. esse gentes; ibid. promissionis in Christo (deest ejus). 10. principibus. 16. in interiore homine. 17. habitare Christum. intellegimus; ibid. virtutem quam (sic). 21. saeculis saeculorum (sic).

20.

« PoprzedniaDalej »