Obrazy na stronie
PDF
ePub

3. Pilatus autem interrogavit | causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis.

eum, dicens: Tu es rex Judaeo- | rum? At ille respondens ait: Tu dicis!

4. Ait autem Pilatus ad principes Sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine.

5. At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judaeam, incipiens a Galilaea usque huc.

6. Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit, si homo Galilaeus esset.

7. Et ut cognovit, quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse lerosolymis erat illis diebus.

8. Herodes autem viso Jesu gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

9. Interrogabat autem eum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat.

10. Stabant autem principes Sacerdotum et Scribae constanter accusantes eum.

11. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.

12. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem.

13. Pilatus autem convocatis principibus Sacerdotum, et magistratibus, et plebe,

14. dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce! ego coram vobis interrogans, nullam 7 cf. c. 3, 1.

[ocr errors]

15. Sed neque Herodes; nam remisi vos ad illum, et ecce! nihil dignum morte actum est ei; 16. emendatum ergo illum dimittam.

17. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum,

unum.

18. Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam!

19. Qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium, missus in carce

rem.

20. Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.

21. At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum!

22. Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum, et dimittam.

23. At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur; et invalescebant voces

eorum.

24. Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.

25. Dimisit autem illis eum, qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant; Jesum vero tradidit voluntati eorum.

26. Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem, venientem de villa, et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.

v. 26-56. Matth. 27, 32-61. Marc. 15, 21-27. Joh. 19, 17-42.

Cap. XXIII. 5. et incipiens. 7. remisit ad eum ad Herodem (sic). 8. de illo. 9. illum. 14. optulistis. 18. Barabban. 19. seditionem quondam factam. 21. crucifige illum.

27. Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant, et lamentabantur eum.

28. Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiae Ierusalem! nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros!

29. Quoniam ecce! venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt.

30. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos! et collibus: Operite nos!

31. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?

32. Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

33. Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum; et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.

34. Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis! non enim sciunt, quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.

35. Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!

36. Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,

37. et dicentes: Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac!

38. Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris a 1 Petr. 4, 17. Act. 3, 17.

| Graecis, et Latinis, et Hebraicis: HIC EST REX JUDAEORUM.

39. Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temet ipsum et nos!

40. Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es!

41. Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus; hic vero nihil mali gessit.

42. Et dicebat ad Jesum: Domine! memento mei, cum veneris in regnum tuum.

43. Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso!

44. Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque in horam no

[blocks in formation]

Cap. XXIII. 38. super illum. 38. hebreicis. 40. increpabat illum. 44. in universa terra. 49. erant eum.

50. Et ecce! vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus;

51. hic non consenserat consilio et actibus eorum, ab Arimathaea civitate Judaeae, qui ex- | spectabat et ipse regnum Dei.

52. Hic accessit ad Pilatum,

et petiit corpus Jesu;

|

clinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis?

6. Non est hic, sed surrexit! recordamini, qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,

7. dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus ho

53. et depositum involvit sin-minum peccatorum, et crucifigi, done, et posuit eum in monu- et die tertia resurgere.

mento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

54. Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.

55. Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.

56. Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum f.

CAP. XXIV.

Christi resurrectio, iterata praesentia in terris, adscensus in loca coelestia.

1. 8 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes, quae paraverant, aromata.

2. Et invenerunt lapidem revolutum a monumento.

3. Et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu.

4. Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce! duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

5. Cum timerent autem, et de

Luc. 8, 2. sq. f Exod 20, 10. v. 1-12. Matth. 28, 1-15. Marc. 16, 1-14. Joh. 20, 1-18.

Cap. XXIII. 55. cum ipso.

8. Et recordatae sunt verbo

rum ejus;

9. et regressae a monumento nunciaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus.

10. Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceterae, quae cum eis erant, quae dicebant ad Apostolos haec.

11. Et visa sunt ante illos,. sicut deliramentum, verba ista; et non crediderunt illis.

12. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum; et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans, quod factum fuerat.

13. Et ecce! duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus.

14. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant.

15. Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent; et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis;

16. oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent.

17. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad inh Luc. 9, 22. Marc. 16, 12. k Joh. 20, 14. 21, 4.

56. ungenta. XXIV. 6. resurrexit. 12. linteamina posita (omiss. sola). 16. oculi autem eorum.

vicem ambulantes, et estis tristes?

18. Et respondens unus, cui nomen Cleophas', dixit ei: Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus?

19. Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo;

20. et quomodo eum tradiderunt summi Sacerdotes et Principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum.

21. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie, quod haec facta sunt.

22. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum;

23. et, non invento corpore ejus, venerunt, dicentes, se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt, eum vivere.

24. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non inve

nerunt.

25. Et ipse dixit ad eos: 0 stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!

26. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in glori

am suam?

27. Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis,interpretaba

Joh. 19, 25.

| tur illis in omnibus scripturis, quae de ipso erant.

28. Et appropinquaverunt castello, quo ibant; et ipse se finxit longius ire.

29. Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies! Et intravit cum illis.

30. Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit" panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.

31. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ex oculis eorum.

32. Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?

33. Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem; et invenerunt congregatos undecim, et eos, qui cum illis erant,

34. dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.

35. Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

36. Dum autem haec loquuntur, stetit" Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis! ego sum; nolite timere!

37. Conturbati vero, et conterriti, existimabant se spiritum

videre.

38. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?

39. Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate,

mc. 22, 19. " Marc. 16, 14. Joh. 20, 19. sqq.

Cap. XXIV. 20. summi sacerdotum. 21. tertia dies hodie. 33. qui eum ipsis. 36. locuntur; ibid. Jesus stetit in medio. 39. ipse ego.

et videte! quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.

47. et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, in40. Et cum hoc dixisset, osten- cipientibus ab Ierosolyma. dit eis manus et pedes.

41. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur?

42. At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.

43. Et cum manducasset coram

48. Vos autem testes estis horum.

49. Et ego mitto promissum P Patris mei in vos. Vos autem sedete in civitate 7, quoadusque induamini virtute ex alto.

50. Eduxit autem eos foras in

eis, sumens reliquias, dedit eis. Bethaniam, et elevatis manibus

44. Et dixit ad eos: Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum; quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.

45. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.

46. Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die,

Cap. XXIV. 44. Omiss. ad vos. deest s); ibid. virtutem.

suis benedixit eis.

51. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur" in coelum.

52. Et ipsi adorantes regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno.

53. Et erants semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.

[blocks in formation]

48. estis testes. 49. in vo (sic,

« PoprzedniaDalej »