CARMEN XII. AD AUGUSTUM. QUEM virum aut heroa lyra vel acri Quem Deum? cujus recinet jocosa 5 Aut in umbrosis Heliconis oris, brevitate et fugientis ætatis velocitate, CARMEN XII. Quo magis poeta consilium, quod in hoc carmine componendo secutus est, dissimulavit, eo magis eum illius finem attigisse animadvertes. Laudes enim Augusti celebraturus, haud secundum vulgarem rationem fusius iis enarrandis immoratur, sed eas, alia quasi agendo, cum deorum, heroum, et maximorum quos Roma tulit virorum laudibus mira quadam arte consociat. Postquam nempe poetæ, grandioris argumenti carmen molientis, et ex Musa, quem virum aut heroa deumve sibi celebrandum sumat, sciscitantis animo, jam furore poetico percito, ex diis quidem Jupiter, Minerva, Bacchus, Diana, et Phoebus; ex heroibus Hercules et Dios curi; ex viris Romanorum illustrissimis Romulus, Numa Pompilius, Tarquinius Superbus, Cato, Regulus, Scauri, Paullus Æmilius, Fabricius, Curius, et Camillus obversati fuerant; repente e gente Julia apparet juvenis Marcellus, a cujus admiratione ad Augusti, cum Jove comparati, majestatem extollendam transit; qua quidem conversione et comparatione nihil cogitari potest splendidius, nihil sublimius. Cum, superstite adhuc Marcello, et quidem eo ipso tempore, quo contra Parthos bellum pararet Augustus, hoc carmen scriptum sit, ad annum ferme U. C. DCCXxx illud referri debet. 1-4. Quem virum aut heroa. Similiter Pindarus, cui plura Horatius in hoc carmine debet, exorditur Ol. 2: 'Avağıφόρμιγγες ὕμνοι, τίνα θεὸν, τίν' ἥρωα, riva d'avôpa keλaðýσoμev; Virum, rerum præclare gestarum gloria nempe conspicuum. Heroa: heroes dicuntur ex deo deave et homine procreati, et post mortem inter deos relati (nμídeot), quales commemorantur in hoc carmine Hercules et Dioscuri. Lyra vel acri tibia, h. e. carmine ad lyram vel tibiam decantato. Acri, ob acrem sive gravem tibiæ sonum. Sumis celebrare, Græce, pro, celebrandum. Clio, ex more poetarum, qui grandioris argumenti carmen molientes Musam aliquam in partes vocant; ipsis autem gravioris argumenti carminibus præest Clio. h. e. Echo, quæ plenius inf. xx, 8, montis imago, et Virg. Geo. iv, 50, vocis imago dicitur: jocosa ob jocosum quasi lusum, quo missas voces Echo reddit. Jocosa imago, 5, 6. Cum semel poeta canendi partes delegasset Musarum uni, ejus cantus quoque resonare debebat in iis locis ubi Musa sedem suam habent; nempe vel in Bootiæ monte, Helicone, vel in Thessaliæ monte, Pindo, quorum uterque tam Apol Arte materna rapidos morantem Quid prius dicam solitis Parentis Laudibus? qui res hominum ac Deorum, 15 Qui mare ac terras, variisque mundum Temperat horis ? 20 Unde nil majus generatur ipso, Nec viget quidquam simile aut secundum: Præliis audax, neque te silebo, lini quam Musis sacer est. 7, 8. Unde vocalem cett. sensus ex quo monte promiscue confluxerunt undique arbores ad audiendum Orpheum, cui tanta, qua a matre sua Calliope imbutus fuerat, canendi erat ars atque dulcedo, ut ejus audiendi gratia flumina cursus rapidos, et venti celerem impetum inhiberent, quin quercus adeo blandis ejus carminibus aures præberent. Vocalem (povýεvτα) cantantem; similiter chorda vocales apud Tibull. ii, 5, 3. Temere: hæc particula egregie rem pingit; arbores nempe, quo quamque rapiebat cæcus impetus, temere, h. e. confuse et sine ordine, præ audiendi cupiditate ruebant. 9. Arte sc. canendi, materna, cui innutritus fuit Orpheus a matre sua Calliope. Morantem, h. e. sistentem. 11, 12. Blandum-ducere, Græce pro, blande ducentem, h. e. tam blande canentem, ut duceret. Canoris, suaviter sonantibus; sic inf. Epist. ii, 2, 76, versus canori. Quercus audacter, sed apposite, dicuntur auritæ, quia audiendi nunc iis tribuitur facultas: cum dilectu autem posuit quercus, ut, cum illæ arbores, alias durissimæ, jam Orphei carminibus percussæ et delenitæ esse dicantur, quanta vis ejus carminibus fuerit, vel quantum in universum poesis valeat, eo magis appareat. Imitatus est hunc locum Sidon. c. ii, 71, Qui cantu flexit scopulos, digitisque canoris Compulit auritas ad plectrum currere silvas; Quum starent Hebri latices, cursuque ligato Fluminis attoniti carmen magis unda sitiret. 13-16. Solitis, h. e. quas vulgo poeta carminum suorum principium facere solent: Virg. Ecl. iii, 60, Ab Jove principium, Musa; Jovis omnia plena. Res hominum, h. e. fata, fortunam hominum. Mundum, h. e. cœlum (кóσμov); designatur autem per mare, terras, et cælum universa rerum natura. Catull. Ixiv, 205, Quo nunc et tellus atque horrida contremuerunt Æquora, concussitque micantia sidera mundus; ubi vide quæ de voce mundus notata sunt. Variisque mundum temperat horis? h. e. moderatur siderum cursum in cœlo ita, ut variæ hora, h.e. anni vicissitudines existant. Inf. in Epist. ad Pis. v. 302, Sub verni temporis horam. 17-20. Unde nil majus generatur ipso, h. e. a quo nihil, quod ipso majus sit, procreatur; nam qui sequuntur, quos generavit Jupiter liberos, Minerva, Bacchus, Diana, et Phoebus, longe patre minores vel inferiores sunt: nolim igitur unde ad prosaicæ orationis indolem cum Cl. Mitsch. pro, quare explicare. Unde pro, a quo, passim. Sic inf. i, 28, 28, Unde potest, tibi defluat æquo Ab Jove. Sat. i, 6, 12, contra, Lavinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno pulsus fuit. Viget pro vulgari, est, existit. Aut secundum, aut quod secundum statim ab eo locum occupet. Proximos illi tamen occupavit Pallas honores: nimirum, si nemo secundum tertiumve ab aliquo locum occupat, primum locum tenenti proximus quoque est ille qui quartum quintumve ab eo locum obtinet. Minerva igitur, quamvis longe ab Jovis majestate distabat, præ ceteris tamen diis deabusque honoratissima fuit. Plat. Sympos. i, p. 617, ἡ δὲ ̓Αθηνᾶ φαίνεται τὸν πλησίον ἀεὶ τοῦ Διὸς τόπον ἔχουσα: cf. Cal Belluis: nec te, metuende certa 25 Dicam et Alciden, puerosque Ledæ, Defluit saxis agitatus humor; 30 Concidunt venti, fugiuntque nubes; Romulum post hos prius, an quietum lim. H. Lav. Pall. 131; et, quem Cl. 21-24. Præliis audax, Liber. Bellicosa Bacchi virtus vel ex triumpho de victis Indis ab eo acto satis nota. Hinc Orpheus de illo H. 44, 3, de Eipeow xaipus, no aipaor. Sævis inimica Virgo belluis, Diana (θηροκτόνος, ιοχέαιρα). Certa, nunquam a scopo aberrante. Sic Hercules apud Catull. Îxviii, 113, Tempore, quo certa Stymphalia monstra sagitta Perculit; et sic passim certus de arcu, nervo, ictu, hasta, dextra dicitur. 25, 26. Alciden, Herculem, Alcæi nepotem. Pueros Lede, Castorem et Pollucem, Jovis et Ledæ, Tyndari uxoris, filios, unde illi Dioscuri, Tyndarida. Hunc, Castorem (inf. Sat. ii, 1, 26, Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem Pugnis), illum, Pollucem, nobilem superare, Græce pro, nobilem superando alios equis, in certamine equestri, pugnis, in certamine cæstuum (vyuaxin), quo Pollux Amycum prostravisse dicitur: cf. Apollodor. i, 9, 20. 27-32. Quorum simul, cett. sensus : quorum sidus propitium simulac nautis exortum est, tempestas statim sævire desinit, et concitatum mare, quo nautæ perituri videbantur, illorum nutu componitur. Alba vel lucida, clara (vocantur certe Dioscuri sup. 3, 2 lucida sidera); vel, quod magis placet, album, h. e. purum et serenum cœlum reddens, ut albus Notus sup. 7, 15. Defluit saxis cett. Commode cum hac desævientis tempestatis descriptione comparant Theocrit. xxii, 19: 'AXX' ἔμπης ὑμεῖς τε καὶ ἐκ βυθοῦ ἕλκετε νῆας Αὐτοῖσιν ναύταισιν διομένοις θανέεσθαι Αίψα δ ̓ ἀπολήγοντ ̓ ἄνεμοι, λιπαρὰ δὲ γαλήνα Αμπέλαγος, νεφέλαι τε διέδραμον avồiç ãλai. 33, 34. Quietum Pompili regnum. Liv. i, 21: maximum ejus operum fuit tutela per omne regni tempus pacis. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille (Romulus) bello, hic (Numa) pace civitatem auxerunt. 34-36. Superbos Tarquini fasces. Non Tarquinium Superbum, cui nullus omnino in hoc carmine locus sit, sed Tarquinium Priscum intelligendum esse, contendit ad h. 1. Cl. Mitsch. Itaque superbos jam splendidos esse, et ad magnificum regis apparatum pertinere existimat. At mihi secus videtur. Ex mea enim sententia imprudenter plane nunc epitheton superbus in ea, quam alias habet, significatione posuisset poeta, cum quemque illud non ad Tarquinii Prisci sed Superbi imperium relaturum esse, ipse facile intelligere posset. Nec video, cur Tarquinius Superbus indignus plane, quem inter insignes Romanorum viros commemoraret poeta, habendus sit; præcipue cum Virgilius quoque, Æn. vi, 819, non Tarquinium Priscum tantum, sed etiam Superbum ad illustres animas, quarum Anchises in campis Elysiis recensum habet, retulerit. Nam si Horatius dicit, an superbos Tarquini fasces, neque de Tarquinii Superbi vitiis, neque de singulis ejus virtutibus, v, c. virtute bellica (Ovid. Fast. ii, 688, Ultima Tarquinius Romanæ gentis habebat Regna, vir injustus, fortis ad arma tamen), neque de singulis aliis rebus præclare ab eo gestis vel institutis; sed potius de insigni illa sub fine ejus imperii per Brutum inprimis facta rerum publicarum conversione cogitandum est, quæ sane largissimam Horatio ad carmen,de Tarquinii Superbi rebus et aliorum 40 Regulum, et Scauros, animæque magnæ Fabriciumque. Hunc, et incomtis Curium capillis, Sæva paupertas et avitus apto simul magnorum virorum virtutibus com- 37, 38. Regulum. Exemplum, quod de summo patriæ amore Marcus Attilius Regulus edidit, illustrissimum fusius Horatius enarrat inf. iii, 5. Scauros. Gens Scaurorum plures, qui egregie de republica meruerunt, protulit: præ ceteris eminet M. Æmilius Scaurus, vir amplissimus, et princeps senatus (dicebatur íta proprie is, quem censor senatum recensens primum legerat, vid. Wesseling. Observ. i, 8); ejusque filius M. Scaurus, ædilitatis magnificentia clarus: vid. Plin. H. N. xxxvi, 15. Paullum. L. Æmilius Paullus, consul, cum in proelio, Varronis, alterius consulis, temeritate ad Cannas commisso, insignem cladem expertus esset exercitus Romanus, ne tantæ ignominiæ superstes esset, sponte se trucidandum hostibus obtulit. Liv. xxii, 49; Flor. ii, 6, 16; hinc prodigus magnæ animæ dicitur, h. e. vitam, pro patria deponendam, magno animo contemnens; sive vitam, tantis meritis conspicuam, prodigorum more, tanquam rem vilem, profundens. Exquisitiorem locutionem prodigus animæ plures imitati sunt: cf. Drakenb. ad Sil. Ital. i, 225; ubi de militibus Hispanis, Prodiga gens anima, et properare facillima mortem. Similiter fere Cic. de Off. i, 24; vitam profundere: Inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed vitam etiam profundere pro patria parati essent. 39, 40. Insigni Camena, carmine sublimi, versante nempe in celebrandis virorum insignium laudibus. Fabricium. C. Fabricius Luscinus, vir honestissimus, neque legatus magnis a Pyrrho, rege Epirotarum, ad quem de recuperandis captivis missus fuerat, oblatis muneribus ad perfidiam, neque deinde consul, contra Pyrrhum bellum gerens, a proditore quodam, qui Pyrrhum mercede accepta se interfecturum esse promiserat, ad fraudem pellici potuit; hinc ipse Pyrrhus, Fabricius difficilius ab honestate, quam sol a cursu suo averti potest, dixisse traditur: cf. Cic. Off. iii, 22; Val. Max. iv, 3. 41-44. Hunc, et cett. sensus hic Fabricius, et Curius, vir antiquis moribus, atque Camillus, quamvis ad duriorem sortem nati nil nisi exiguum cum exigua domo fundum a majoribus acceptum possidebant, viri tamen fortes et rei militaris peritissimi evaserunt. Curium. De Curio Dentato, quem Samnitum legati de pace cum eo acturi, ligneo scamno juxta focum sedentem et tostis rapis vescentem invenisse dicuntur: cf. Val. Max. iv, 3. Incomtis capillis: Curius enim non venustorum et elegantiorum hominum more comebat capillos; sed, ut solent viri severiores, externum corporis cultum negligebat. Similiter Cato, antiquum morem servans, haud se tonderi passus est; unde ille intonsus inf. ii, 15, 11. Camillum. De Marco Furio Camillo, liberatore illo urbis, a Gallis captæ, cf. Liv. v, 46 sqq. et Flor. i, 13. Sava paupertas. Cum paupertas hoc quoque loco dicatur de conditione eorum, qui, quantum ad vitam sustentandam opus est, habent; haud nimis urgendum est epitheton sava, quod præcipue referendum videtur ad duram illam sævamque quasi sortem, qua vulgo pauperibus beatiorum potentia depressis, vía ad meri Julium sidus, velut inter ignes Luna minores. Gentis humanæ pater atque custos, Cæsaris fatis data, tu secundo Ille, seu Parthos Latio imminentes Te minor latum reget æquus orbem: tos honores intersepta est. Apto, pro fundi, quem possidebant, modulo. 45-48. Poeta, prætervectus quasi longam magnorum, qui ejus animum advertere poterant, virorum seriem, subito juvenis Marcelli, tanquam novi nobilissimæ olim stirpis surculi, admiratione percellitur. Sensus: per juvenem Marcellum antiqui Marcelli fama atque gloria, velut arbor, occulte crescit: ille juvenis enim tanquam novum gentis Julia sidus præ ceteris omnibus, velut luna inter stellas minores, effulget atque eminet. Fama Marcelli non cum Cl. Mitsch. ad juvenem Marcellum, qui per Julium sidus designatur, sed potius ad M. Claudium Marcellum, qui quinquies consul in bello Punico secundo floruit, et primus Hannibalem ad Nolam vinci posse docuit, referri debet; hujus fama igitur crescebat, dum juvenis Marcellus, tanquam novus ex antiqua stirpe surculus efflorescens, novum ei honorem conciliabat. Explendescebant autem in juvene Marcello, Octavia, Augusti sororis, filio, et Juliæ, Augusti filiæ, conjuge, licet vix septemdecim annos tum nato, tot tantæque virtutes, ut non solum Augusto (qui eum adoptasse et successorem sui in regno destinasse dicitur, cf. Dio liii, 30) sed etiam omnibus Romanis in summis esset deliciis; hinc tantus omnium in ejus, immatura morte erepti (U. C. DCCXXXI), funere, ingenti cum apparatu in campo Martio facto, dolor atque luctus fuisse perhibetur. Dio 1. c. et Vell. ii, 93. Comparandus autem cum toto hoc loco Virg. Æn. vi, 856 sqq. ubi is juve nem Marcellum, quem in illustrium animarum recensu antiqui Marcelli comitem facit, eadem, qua Noster, arte in Augusti gratiam carmini suo intexuit: ex qua quidem Virgiliani loci comparatione, ea, quam ad h. 1. attulimus, vel maxime confirmatur explicandi ratio. Velut arbor. Ducta hæc comparatio e Pind. Nem. 8, 68: αὔξεται δ' ἀρετὰ, χλωραῖς ἐέρσαις ὡς ὅτε δένδρεον ᾄσσει—πρὸς ὑγρὸν αἰθέρα: cf. Virg. Ecl. x, 73. Occulto evo, ipsum ævum paulo sublimius dicitur occultum, quod arbores sensim sensimque cum ævo tam occulte crescunt, ut earum incrementa animadverti nequeant. Inter omnes sc. alios Romanorum juvenes. Julium sidus, juvenis Marcellus, sideris instar virtutum suarum splendore gentem suam Juliam illustrans, spes ac decus gentis Juliæ. Sic Drusus et Germanicus, Tiberii filii, dicuntur sidus juvenile, Ovid. Trist. ii, 167, et Fabius Maximus Fabia gentis sidus, Ovid. Pont. iii, 3, 2. 49-52. Jam ad splendidissimum gentis Julia lumen, Cæsarem Augustum, adeoque ad ipsum carminis finem transiturus, non, quod quis ex vulgari ratione exspectaverit, ipsum Augustum appellat; sed sublimiore conatu præter opinionem ad Jovem conversus, pro divina Augusti in his terris dignitate vota nuncupat. Cura, h. e. tutela. Fatis, h. e. a fatis, per fata. Tu secundo Casare regnes, h. e. regna, precor, ita ut Cæsar a te secundus sit, ille te minor (ut magis explicatur v. 57) in terris, tu in cœlo imperium teneas. 53-56. Parthos Latio imminentes. Si verum est, quod in argumento monuimus, Augustum tum temporis bellum contra Parthos, populum Romanis infestissimum, apparasse; poeta eo simul consilio, ut de novis terrarum domini victoriis vaticinium ederet, hoc carmen scripsisse videtur. Egerit justo domitos triumpho, ornate, pro vulgari, vicerit, domuerit. Justo triumpho. Justus triumphus, qui de hostibus plane devictis agitur; nos, ein völliger, förmlicher Triumph. Sic Justa victoria apud Cic. ad Div. ii, 10. Seras et Indos, extremos Asiæ populos: subjectos Orientis ora, h. e. habitantes sub plaga orientali. 57-60. Te minor latum reget æquus orbem. Similiter de bipartito Augusti in terris et Jovis in cœlo imperio, Ovid. Fast. ii, 131, Hoc tu per terras, quod in |