Obrazy na stronie
PDF
ePub

in peremptionem sanctorum patrum confessionis et abnegationem ejusdem salvatoris nostri dispensationis, cond. s.

XIII. Si quis secundum scelerosos haereticos in Christo deo in unitate substantialiter salvatis et a sanctis patribus nostris pie praedicatis duabus voluntatibus et duabus operationibus, divina et humana, contra doctrinam patrum et unam voluntatem atque atque unam operationem confitetur, cond. s.

XIV. Si quis secundum scelerosos haereticos cum una voluntate et una operatione, quae ab haereticis impie confitetur, et duas voluntates pariterque et operationes, hoc est, divinam et humanam, quae in ipso Christo deo in unitate salvantur et a sanctis patribus orthodoxe in ipso praedicantur, denegat et respuit, cond. s.

XV. Si quis secundum scelerosos haereticos deivirilem operationem, quod Graeci dicunt deavopixiv, unam operationem insipienter suscipit, non autem duplicem esse confitetur secundum sanctos patres, hoc est, divinam et humanam, aut ipsam deivirilis, quae posita est, novam vocabuli dictionem unius esse designativam, sed non utriusque mirificae et gloriosae unitionis demonstrativam, cond. s.

XVI. Si quis secundum scelerosos haereticos in peremptione salvatis in Christo deo essentialiter in unitione et sanctis patribus pie praedicatis duabus voluntatibus et duabus operationibus, hoc est, divina et humana, dissensiones et divisiones insipienter mysterio dispensationis ejus innectit, et propterea evangelicas et apostolicas de eodem salvatore voces non uni eidemque personae et essentialiter tribuit eidem ipsi domino et deo nostro Jesu Christo secundum beatum Cyrillum, ut ostendatur deus esse et homo idem naturaliter, cond. s.

XVII. Si quis secundum sanctos patres non confitetur proprie et secundum veritatem omnia, quae tradita sunt et praedicata sanctae catholicae et apostolicae dei ecclesiae perindeque a sanctis patribus et venerandis universalibus quinque conciliis usque ad unum apicem verbo et mente, cond. s.

XVIII. Si quis secundum sanctos patres consonanter nobis pariterque fide non respuit et anathematizat anima et

ore omnes, quos respuit et anathematizat nefandissimos haereticos cum omnibus impiis eorum conscriptis usque ad unum apicem sancta dei ecclesia catholica et apostolica, hoc est, sanctae et universales quinque synodi et consonanter omnes probabiles ecclesiae patres, id est, Sabellium, Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarem, Polemonem, Eutychem, Dioscorum, Timotheum Aelurum, Severum, Theodosium, Colluthum, Themistium, Paulum Samosatenum, Diodorum, Theodorum, Nestorium, Theodulum Persam, Origenem, Didymum, Evagrium et compendiose omnes reliquos haereticos, qui a catholica ecclesia reprobati atque abjecti sunt, quorum dogmata diabolicae operationis sunt genimina; et eos, qui similia cum his usque ad finem obstinate sapuerunt et sapiunt vel sapere sperantur, cum quibus merito, utpote similes eis parique errore praeditos, ex quibus dogmatizare noscuntur, proprioque errori vitam suam determinantes, hoc est, Theodorum quondam episcopum Pharanitanum, Cyrum Alexandrinum, Sergium Constantinopolitanum vel ejus successores Pyrrhum et Paulum, in sua perfidia permanentes, et omnia impia illorum conscripta, et eos, qui similia cum illis usque in finem obstinate sapuerunt aut sapiunt vel sapere sperantur, hoc est, unam voluntatem et unam operationem deitatis et humanitatis Christi; et super haec impiissimam Ecthesim, quae persuasione ejusdem Sergii facta est ab Heraclio quondam imperatore adversus orthodoxam fidem, unam Christi dei voluntatem et unam ex concinnatione definientem operationem venerari; sed et omnia, quae pro ea impie ab eis scripta vel acta sunt, et illos, qui eam suscipiunt vel aliquid de his, quae pro ea scripta vel acta sunt; et cum illis denuo scelerosum Typum, qui ex suasione praedicti Pauli nuper factus est a serenissimo principe Constantino imperatore contra catholicam ecclesiam, utpote duas naturales voluntates et operationes, divinam et humanam, quae a sanctis patribus in ipso Christo deo vero et salvatore nostro pie praedicantur, cum una voluntate et operatione, quae ab haereticis impie in eo veneratur, pariter denegare et taciturnitate constringi promulgantem; et propterea cum sanctis patribus et scelerosos haereticos ab omni reprehensione et condemnatione injuste liberari definientem,

in amputationem catholicae ecclesiae definitionum seu regulae. Si quis igitur, juxta quod dictum est, consonanter nobis omnia haec impiissima haereseos illorum dogmata et ea, quae pro illis aut in definitione eorum a quolibet impie conscripta sunt, et denominatos haereticos, Theodorum dicimus, Cyrum et Sergium, Pyrrhum et Paulum, non respuit et anathematizat, utpote catholicae ecclesiae rebelles exsistentes; aut si quis aliquem de his, qui ab illis vel similibus eorum in scripto vel sine scripto, quocumque modo vel loco aut tempore, temere depositi sunt aut condemnati, utpote similia eis minime credentem, sed sanctorum patrum nobiscum confitentem doctrinam, uti condemnatum habet aut omnino depositum; sed non arbitratur hujusmodi, quicumque fuerit, hoc est, sive episcopus aut presbyter vel diaconus sive alterius cujuscumque ecclesiastici ordinis aut monachus vel laicus, pium et orthodoxum et catholicae ecclesiae propugnatorem atque in ipso firmius consolidatum, in quo vocatus est a domino ordine, illos autem impios atque detestabilia eorum pro hoc judicia vel sententias vacuas et invalidas atque infirmas, magis autem profanas et exsecrabiles vel reprobabiles arbitratur, hujusmodi cond. s.

XIX. Si quis ea, quae scelerosi haeretici sapiunt, indubitanter professus atque intelligens, per inanem proterviam dicit haec pietatis esse dogmata, quae tradiderunt ab initio speculatores et ministri verbi, hoc est dicere, sanctae et universales quinque synodi, calumnians utique ipsos sanctos patres et memoratas sanctas quinque synodos in deceptione simplicium vel susceptione suae profanae perfidiae, hujusmodi cond. s.

XX. Si quis secundum scelerosos haereticos quocumque modo aut verbo aut tempore aut loco terminos removens illicite, quos posuerunt firmius sancti catholicae ecclesiae patres, id est, sanctae et universales quinque synodi, novitates temere exquirere et fidei alterius expositiones aut libellos aut epistolas aut conscripta aut subscriptiones aut testimonia falsa aut synodos aut gesta monumentorum aut ordinationes vacuas et ecclesiasticae regulae incognitas aut loci servaturas incongruas et irrationabiles; et compendiose, si quid aliud impiissimis haereticis consuetum est agere, per

diabolicam operationem tortuose et callide agit contra pias orthodoxorum catholicae ecclesiae, hoc est dicere, paternas ejus et synodales praedicationes ad eversionem sincerissimae in dominum deum nostrum confessionis: et usque in finem sine poenitentia permanet haec impie agens, hujusmodi in saecula saeculorum condemnatus sit, et dicat omnis populus: fiat, fiat.

27. Glaubensbekenntniss des 11. Concils zu Toledo

im Jahre 675 843).

§ 111. Confitemur et credimus sanctam atque ineffabilem trinitatem patrem et filium et spiritum sanctum, unum deum naturaliter esse unius substantiae, unius naturae, unius quoque majestatis atque virtutis. Et patrem quidem non genitum, non creatum, sed ingenitum profitemur: ipse enim a nullo originem ducit, ex quo et filius nativitatem et spiritus sanctus processionem accepit: fons ergo ipse et origo est totius divinitatis. Ipse quoque pater est essentiae suae, qui de ineffabili substantia filium 844) ineffabiliter genuit, deus deum, lux lucem; ab ipso est ergo omnis paternitas in coelo et in terra 845). Filium quoque de substantia patris sine initio ante saecula natum, nec tamen factum esse fatemur: quia nec pater sine filio nec filius aliquando extitit sine patre: et tamen non sicut filius de patre, ita pater de filio: quia non pater a filio, sed filius a patre generationem accepit. Filius ergo deus de patre, pater autem deus, sed

843) Die Synode wurde unter dem Vorsitz des Metropoliten Quiricius gehalten. Die Verhandlungen begannen mit Berathung über obiges von dem Metropoliten abgefasstes Glaubensbekenntniss, welches schliesslich von der ganzen Versammlung angenommen wurde. Vergl. Mansi T. XI. p. 130 sqq., Harduin T. III. p. 1018 sqq. Die Varianten bei Mansi theilen wir in den folgenden Anmerkungen mit. Es ist dies übrigens dasselbe Glaubensbekenntniss, welches (freilich in einer im Einzelnen vielfach abweichenden Textgestalt) bei Migne T. XII. p. 959 sqq. aus einem Codex des 9. Jahrhunderts ohne Ueberschrift abgedruckt sich findet, und in der Disquisitio praevia irrthümlich dem Eusebius von Vercelli zugeschrieben und als die wahrscheinliche Grundlage des Symbolum Quicunque bezeichnet wird.

844) pater, essentia quidem ineffabilis, substantiae suae filium.
845) Ephes. 3, 15.

non de filio; pater quidem filii, non deus de filio: ille autem filius patris et deus de patre; aequalis tamen per omnia filius 946) deo patri: quia nec nasci coepit aliquando nec desiit. Hic etiam unius cum patre substantiae creditur, propter quod et poovotos patri dicitur, hoc est ejusdem cum patre substantiae creditur: poc enim graece unum, οὐσία vero substantia dicitur, quod utrumque conjunctum sonat una substantia. Nec enim de nihilo neque de aliqua alia substantia, sed de patris utero, id est, de substantia ejus idem filius genitus vel natus esse credendus est, Sempiternus ergo pater, sempiternus et filius 847). Quod si semper pater fuit, semper habuit filium, cui pater esset: et ob hoc filium de patre natum sine initio confitemur. Nec enim eundem filium dei, pro eo quod de patre sit genitus, defectae naturae portiunculam nominamus; sed perfectum patrem perfectum filium sine diminutione, sine defectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est inaequalem filium non habere. Hic etiam filius dei natura est filius, non adoptione, quem deus pater nec voluntate nec necessitate genuisse credendus est; quia nec ulla in deo necessitas cadit nec voluntas sapientiam praevenit. Spiritum quoque sanctum, qui est tertia in trinitate persona, unum atque aequalem cum deo patre et filio credimus esse deum, unius substantiae, unius quoque esse naturae: non tamen genitum vel creatum, sed ab utrisque procedentem amborum esse spiritum. Hic etiam spiritus sanctus nec ingenitus nec genitus creditur: ne 848) aut, si ingenitum dixerimus, duos patres dicamus, aut si genitum, duos filios praedicare monstremur: qui tamen nec patris tantum, sed simul patris et filii spiritus dicitur. Nec enim de patre procedit in filium, vel de filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur; quia 849) caritas sive sanctitas amborum agnoscitur. Hic igitur Spiritus sanctus missus ab utrisque 850) creditur; sed minor a patre et filio non habetur, sicut filius propter assumptam carnem mino

846) aequalis deus per omnia.

847) Sempiternus quoque est et filius, quoniam si pater.
848) Mansi: nec. 849) qui. 850) utrisque sicut filius.

« PoprzedniaDalej »