Obrazy na stronie
PDF
ePub

23. Glaubensbekenntnisse des 3. Concils zu Toledo im Jahre 589799).

a. Bekenntniss des Königs Reccared.

1

1

§ 106. Confitemur esse Patrem, qui genuerit ex sua substantia Filium sibi coaequalem et coaeternum, non tamen ut ipse idem sit, natus et genitor790), sed persona alius sit Pater, qui genuit, alius sit Filius, qui fuerit generatus, unius tamen uterque substantiae divinitate 791) subsistat: Pater, ex quo sit Filius, ipse vero ex nullo sit alio; Filius, qui debeat Patrem, sed sine initio et sine diminutione in ea, quia Patri coaequalis et coaeternus est, divinitate subsistat. Spiritus aeque sanctus confitendus a nobis et praedicandus est a Patre et a Filio procedere et cum Patre et Filio unius esse substantiae: tertiam vero in trinitate Spiritus sancti esse personam, qui tamen communem habeat cum Patre et Filio divinitatis essentiam. Haec enim sancta trinitas unus est deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, cujus bonitate, omnis 792) licet bona sit condita creatura 793), per assumptam tamen a Filio humani habitus formam, a damnata progenie reformamur ad beatitudinem pristinam. Sed sicut verae salutis indicium est, trinitatem in unitate et unitatem in trinitate sentire, ita erit consummatio justitiae, si eamdem fidem intra universalem ecclesiam teneamus et apostolica monita 794) in apostolico positi fundamento servemus 795).

b. Bekenntniss der zur katholischen Kirche
übergetretenen gothischen Bischöfe:

§ 107. I. Omnis ergo, qui fidem et communionem ab

[ocr errors]

789) bei Mansi T. IX. p. 977 sqq., Harduin T. III. p. 467 sqq. Die abweichenden Lesarten, welche sich bei Mansi am Rande finden, theilen wir in den Anmerkungen mit.

790) natus ingenitus.

793) natura.

[ocr errors]

791) in divinitate. 792) hominis. 794) apostolicam, unitatem.

795) Hierauf anathematisirt er noch den Arius sammt seiner Lehre und bekennt sich zu den Symbolen der Synoden von Nicäa, Constantinopel, Ephesus und Chalcedon sowie aller übrigen Synoden rechtgläubiger Bischöfe, welche von den genannten vier im Glauben nicht abweichen.

Ario venientem et hucusque a nobis retentam adhuc tenere desiderat et de tota cordis intentione non damnat, anathema sit.

II. Quicumque filium dei dominum nostrum Jesum Christum negaverit a paterna substantia sine initio genitum et aequalem Patri esse vel consubstantialem, a. s..

III. Quicumque Spiritum sanctum non credit, aut non crediderit a Patre et Filio procedere, eumque non dixerit coaeternum esse Patri et Filio et coaequalem 796), a. s.

IV. Quicumque in Patre et Filio et Spiritu sancto et personas non distinguit et unius dei unitatis 797) substantiam non cognoscit, a. s.

V. Quicumque Filium dei dominum nostrum Jesum Christum et Spiritum sanctum esse Patre minores 798) asseruerit et gradibus separaverit creaturamque esse dixerit, a. s. VI. Quicumque Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius substantiae, omnipotentiae, aeternitatis esse non credit, a. s.

[ocr errors]

VII. Quicumque nescire Filium Dei, quae Deus Pater sciat, dixerit, a. s.

VIII. Quicumque initium Filio Dei et Spiritui sancto deputaverit, a. s.

IX. Quicumque Filium Dei, secundum divinitatem suam visibilem aut passibilem ausus fuerit profiteri799), a. s.

et

X. Quicumque Spiritum sanctum sicut Patrem Filium verum Deum omnipotentem esse non crediderit, a. s. XI. Quicumque aliam fidem et communionem catholicam praeter ecclesiasticam universalem 80°) esse crediderit (illam dicimus ecclesiam, quae Nicaeni, Constantinopolitani et primi Ephesini et Chalcedonensis concilii decreta tenet pariter et honorat), a. s.

XII. Quicumque Patrem et Filium et Spiritum sanctum honore et gloria et divinitate separat et disjungit, a. s.

XIII. Quicumque Filium Dei et Spiritum sanctum cum Patre non crediderit esse glorificandos et honorandos, a. s.

796) coessentialem.

--

197) divinitatis.
798) juxta deitatem esse Patre minorem.
800) praeterquam in ecclesia universali.

799) proferre.

160

XIV.

Bekenntniss der gothischen Bischöfe i. J. 589.

Quicumque non dixerit: Gloria et honor 801)

Patri et Filio et Spiritui sancto, a. s.

[ocr errors]

XV. Quicumque rebaptizandi sacrilegum opus bonum esse credit aut crediderit, agit aut egerit, a. s.

XVI. Quicumque libellum detestabilem duodecimo anno Leovegeldi 802) regis a nobis editum, in quo continetur Romanorum ad haeresim Arianam traductio, et in quo gloria Patri per Filium in Spiritu sancto male 803) a nobis instituta continetur, hunc libellum si quis pro vero habuerit, a. s. in aeternum.

XVII. Quicumque Ariminense 804) concilium non ex toto corde respuerit et damnaverit, a. s.

XVIII. Confitemur enim nos ex haeresi Ariana toto corde, tota anima et de tota mente nostra ad ecclesiam catholicam fuisse conversos. Nulli dubium est, nos nostrosque decessores errasse in haeresi Ariana et fidem evangelicam atque apostolicam nunc intra ecclesiam catholicam didicisse. Proinde fidem sanctam, quam praefatus religiosissimus dominus noster patefecit in medio concilii et manu sua subscripsit, hanc et nos tenemus, hanc confitemur pariter et suscipimus, hanc in populis praedicare atque docere promittimus 805). Haec est vera fides, quam omnis ecclesia Dei per totum mundum tenet, catholica esse creditur et probatur. Cui haec fides non placet aut non placuerit, sit anathema, maranata, in adventum 806) domini nostri Jesu Christi.

[ocr errors]
[ocr errors]

XIX. Qui fidem spernit Nicaeni concilii, a. s. XX. Qui fidem concilii Constantinopolitani centum quinquaginta episcoporum veram non dixerit, a. s.

XXI. Qui fidem Ephesinae synodi primae et Chalcedonensis non tenet et ea non delectatur, a. s.

XXII. Qui concilia omnia episcoporum orthodoxorum consona conciliis Nicaeno, Constantinopolitano, primo Ephesino et Chalcedonensi non recipit, a. s.

XXIII

[ocr errors]

Proinde et damnationem hanc perfidiae et

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

communicationis 807) Arianae et omnium conciliorum haeresim Arianam foventium cum anathemate eorum propria manu subscripsimus. Constitutiones vero sanctorum conciliorum Nicaeni, Constantinopolitani, Ephesini vel Chalcedonensis, quas gratissima aure audivimus et confessione 808) nostra vera esse probavimus, de toto corde et de tota anima et de tota mente nostra subscripsimus. Nihil ad cognitionem veritatis lucidius arbitrantes, quam quae supradictorum conciliorum continent auctoritates. De trinitate autem et unitate Patris, Filii et Spiritus sancti nihil his verius, nihil lucidius unquam potest vel poterit demonstrari. De mysterio incarnationis unigeniti Filii Dei pro salute humani generis, quo et vera probatur humanae naturae sine peccati contagione susceptio et permanet incorruptae 809) in eo divinitatis plenitudo, cum ex natura utraque 810) non deperit et una fit ex utraque domini nostri Jesu Christi persona, satis plene in his conciliis probatur patefieri veritate et a nobis creditur omni remota dubitatione.

Quicumque 811) hanc fidem sanctam depravare, corrumpere, mutare tentaverit aut ab eadem fide vel communione catholica, quam nuper sumus Deo miserante adepti, egredi, separari vel dissociari voluerint, sint Deo et universo mundo crimine infidelitatis in aeternum obnoxii. Floreat autem ecclesia sancta catholica per omnem mundum pacatissime et emineat doctrina sanctitate et potestate. Si qui intra eam fuerint, crediderint, communicaverint, hi audiant ad dexteram Patris positi: „,Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi812).“ Si qui autem ab ea recesserint, ejusque destruxerint 813) fidem et communionem respuerint, hi audient 814) ex ore divino in die judicii:,,Discedite a me maledicti, nescio vos, ite 815) in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus 812)." Sint ergo damnata in coelo et

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

in terra, quaecumque per hanc catholicam fidem damnantur; sint accepta in coelo et in terra quaecumque in 816) hanc fidem accipiuntur, regnante domino nostro Jesu Christo, cui cum Patre et Spiritu sancto est gloria in saecula saeculorum.

24. Glaubensbekenntniss des 4. Concils zu Toledo im Jahre 633817).

§ 108. Secundum divinas scripturas et doctrinam, quam a sanctis patribus accepimus, patrem et filium et spiritum sanctum unius deitatis atque substantiae confitemur, in personarum diversitate trinitatem credentes, in divinitate unitatem praedicantes nec personas confundimus nec substantiam separamus 818). Patrem a nullo factum vel genitum dicimus, filium a patre non factum sed genitum asserimus, spiritum vero sanctum nec creatum nec genitum sed procedentem ex patre et filio profitemur, ipsum autem dominum nostrum Jesum Christum filium dei et creatorem omnium, ex substantia patris ante saecula genitum, descendisse ultimo tempore pro redemptione mundi a patre, qui nunquam desiit esse cum patre; incarnatus est enim ex spiritu sancto et sancta gloriosa dei genitrice virgine Maria, et natus ex ipsa solus; idem 819) Christus dominus Jesus, unus de sancta trinitate, anima et carne perfectum sine peccato suscipiens hominem, manens quod erat, assumens quod non erat, aequalis patri secundum divinitatem, minor patre secundum humanitatem, habens in una persona duarum naturarum proprietates $20); naturae enim in illo duae, deus et homo, non autem duo filii et dii duo, sed idem una persona in utraque natura; perferens passionem et mortem pro nostra salute, non in virtute divinitatis sed in 821) infirmitate humanitatis, descendit ad inferos, ut sanctos, qui ibidem tene

816) per.

82

817) Die Synode, vom König Sisenand berufen, fand unter dem Vorsitze des Isidorus von Sevilla statt. Sie wurde mit obigem Glaubensbekenntniss eröffnet. Das Protokoll über ihre Verhandlungen findet sich abgedruckt bei Mansi T. X. p. 611 sqq., Harduin T. III. p. 575 sqq. Bruns P. I. p. 220 sqq. Die wichtigsten Varianten theilen wir in den Anmerkungen mit.

818) separantes.
821) in fehlt.

819) solus autem.

--

820) proprietatem.

« PoprzedniaDalej »