Obrazy na stronie
PDF
ePub

THESAURUS BIBLICUS,

HOC EST

TEE OF GETH
r
DICTA SENTENTIÆ ET EXEMPLA

EX SANCTIS BIBLIIS COLLECTA

ET PER LOCOS COMMUNES DISTRIBUTA,
AD USUM CONCIONANDI ET DISPUTANDI,

PHILIPPO PAULO MERZ.
Opus omnibus Theologis speculativis, Polemicis , Moralibus ,
utriusque Juris studiosis, ac cunctis Litteratis, imprimis
verò animarum Pastoribus , verbique Divini Priconibus
utilissimum.

EDITIO NITIDISSIMA,
Nunc demum quàm plurimis mendis expurgata , et ad trutinam

sacrorum bibliorum per singulorum textuum accuralissimam
collationem revocata.

OF TUA
TOMUS PRIMUS.

AUCTORE

MON.

ALPEN

PARISIIS,

EX TYPIS ECCLESIASTICIS BEAUCÉ-RUSAND.

VIA PALATINA, N.° 5,

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Quanquam supervacaneum videatur plura de pretioso hoc aureoque Thesauro disserere, quàm quæ in ejus fronte, multoque magis in ipsius auctoris præfatione exponuntur, cùm ibi quid sit, quid contineat, quid præstet luculenter edicatur ; attamen operæ pretium erit quædam addere tum de ipso auctore , tum de hâc nostrà editione.

Philippus-Paulus Merz, primùm theologus Lutheranus, për scriptaram sacram et ex ipsâ divinitùs acceptâ luce, ut ipse testatur , ad fidem catholicam reversus an. 1724, sacros ordines suscepit, et varias parochias rexit in dicecesi Augustanâ. Defunctus est die 25 octobris, an. 1754. Præter plura opuscula Ascetica et Polemica Germanico Idiomate conscripta, in compendium redegit quæcumque continebantur catechismis plus quàm viginti, quod edidit sub hoc titulo : quodlibet catecheticum , 5 vol. in-4.• Sed præcipuam famam sibi comparavit per præsentem Thesaurum Biblicum , antea quidem exaratum ab Alotto anglo, et Antverpiæ impressum an. 1581, șed ita auctum ab ipso et locupletatum , ut ejus auctor meritò censeatur, et longè superet quæcumque opera fuerant in eodem genere evulgata. Prodiit primùm Augustæ Windelicorum an. 1731-38;

[ocr errors]
[ocr errors]

et illa

vi
postea pluries impressus est, tum in eâdem urbe an. 1751,
1791, tum venetüs an. 1758 , et novissimè an. 1818.

Ultimam hanc editionem secuti sumus, non ità tamen quin multa ad ejus perfectionem contulerimus.

Primum multi inveniebantur Biblici textus , auctoris verbis ac dictis immixti ; quod ab eo factum fuerat vel ut textus ipsos clariores redderet, et quodam modo explicaret; vel ut indicaret ea quæ in extensum referre non opportunum judicabat: at ferè ubique nullo adbibito distinctionis signo , quod verba Dei ab hominis verbis discerneret : ideò, post editorem Italum , necessarium censuimus , diverso saltem charactere illa quæ scripturæ, quæ

auctoris sunt discriminare. Deindè quàm plurimi occurrebant textus ob innumeras varietates, additiones , transpositiones, prætermissionesque ab iis qui in Vulgatà leguntur, dissimiles : multæ locorum scripturæ allegationes haud accuratæ : non pauca hujus modi menda supererant, etiam past correctiones præcedentium Typographorum: quibus malis ut occurreremus , operâ usi sumuş viri, qui , nullo parcens labori, summo studio ac curâ singulos textus revisit, et ad optimarım editionum trutinain revocavit. Idem præstitere plures alii post ipsum ; ità ut aflirmare verè possimus, nihil neglectum fuisse , ut opus illam integritatem et incorruptionem obtineret, quæ, juxta Clementem VIII, sacros codices decet.

Prætereà accentibus ea verba notare curavimus, quæ alioquin sensum ambiguum et obscurum non rarò exhibent,

[ocr errors]

vij Demùm ad commodiorem lectorum usum materias ordine alphabetico digestas , primis uniuscujusque vocis litteris, in singularum paginarum titulo, indicavimus, ut, veluti in dictionario, ea quibus opus sit quilibet statim facilè reperiat.

Prodit ergò in lucem liber omnibus sacræ scripturæ studiosis , et præsertim divini verbi concionatoribus utilissimus, et, ut speramus, castigatissimus et ad genuinam sacræ scripturæ integritatem absolutissimè redactus : at certè cunctis Editionibus præcedentibus longè præstantior.

Fruere igitur , B. L. , hoc labore nostro et assidua operâ , quam ,

, quam , Deo dante, omnibus voluminibus e typographiâ nostra prodituris, magis ac magis impendendam pollicemur.

« PoprzedniaDalej »