Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors][merged small]

DICTA SENTENTIÆ ET EXEMPLA
- {λ& 3* EX SANCTIS BIBLIIS COLLECTA
- - *-* f *. £t Pea locos commux es disTRibutA,

AD USUM CONCIONANDI ET DISPUTANDI,

Auctore

PHILIPPO PAULO MERZ.

Οpus omnibus Theologis speculativis , Polemicis , Moralibus ,
utriusque Juris studiosis , ac cunctis Litteratis, imprimis
verò animarum Pastoribus , verbique Divini Præconibus
utilissimum.

E D I T I O N IT I D ISSIMA,
Nunc demùm quàm plurimis mendis expurgata, et ad trutinam

sacrorum biblioruim per singulorum textuum accuratissimara
collationem revocata. „*;***

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

CQuanquam supervacaneum videatur plura de pretioso hoc aureoque Thesauro disserere, quàm quæ in ejus fronte, multòque magis in ipsius auctoris præfatione exponuntur, cùm ibi quid sit, quid contineat, quid præstet luculenter edicatur ; attamen operae pretium erit quædam addere tum de ipso auctore , tum de hâc nostrâ editione.

Philippus-Paulus Merz, primùm theologus Lutheranus, per scripturam sacram et ex ipsà divinitùs acceptâ luce, ut ipse testatur, ad fidem catholicam reversus an. 1724, sacros ordines suscepit, et varias parochias rexit in dioecesi Augustanâ. Defunctus est die 25 octobris, an. 1754. Præter plura opuscula Ascetica et Polemica Germanico Idiomate conscripta, in compendium redegit quæcumque continebantur catechismis plus quàm viginti, quod edidit sub hoc titulo : quodlibet catecheticum, 5 vol. in-4.° Sed præcipuam famam sibi comparavit per præsentem Thesaurum Biblicum, antea quidem exaratum ab Alotto anglo, et Antverpiæ impressum an. 1581, sed ita auctum ab ipso et locupletatum, ut ejus auctor meritò censeatur, et longè superetquæcumque opera fuerant in eodem genere evulgata. Prodiit primùm Augustæ Windelicorum an. 1731-38;

[ocr errors]

vi postea pluries impressus est, tum in eàdem urbe an. 1751,

17gi , tum venetüs an. 1758, et novissimè an. 1818.

Ultimam hanc editionem secuti sumus, non ità tamen quin multa ad ejus perfectionem contulerimus.

Primùm multi inveniebantur Biblici textus , auctoris verbis ac dictis immixti ; quod ab eo factum fuerat vel ut textus ipsos clariores redderet, et quodam modo explicaret; vel ut indicaret ea quæ in extensum referre non opportunum judicabat: at ferè ubique nullo adhibito distinctionis signo , quod verba Dei ab hominis verbis discerneret : ideò, post editorem Italum , necessarium censuimus, diverso saltem charactere illa quæ scripturæ, et illa quæ auctoris sunt discriminare.

Deindè quàm plurimi occurrebant textus ob innumeras varietates, additiones, transpositiones, prætermissionesque ab iis qui in Vulgatà leguntur, dissimiles : multæ locorum scripturæ allegationes haud accuratæ : non pauca hujus modi menda supererant, etiam post correctiones præcedentium Typographorum: quibus malis ut occurrere. mus, operâ usi sumus viri, qui , nullo parcens labori , summo studio ac curâ singulos textus revisit , et ad optimarum editionum trutinam revocavit. Idem præstitere plures alii post ipsum ; ità ut affirmare verè possimus , nihil neglectum fuisse , ut opus illam integritatem et incorruptionem obtineret, quæ, juxta Clementem VIII, sacros codices decet.

Praetereà accentibus ea verba notare curavimus, quae alioquin sensum ambiguum et obscurum non rarò ex

hibent,

vii

Demùm ad commodiorem lectorum usum , nuui ordine alphabetico digestas, primis uniuscujusque vocis litteris, in singularum paginarum titulo, indicavimus, ut, veluti in dictionario, ea quibus opus sit quilibet statim facilè reperiat.

Prodit ergò in lucem liber omnibus sacræ scripturæ studiosis, et præsertim divini verbi concionatoribus utilissimus, et, ut speramus, castigatissimus et ad genuinam sacræ scripturæ integritatem absolutissimè redactus: at certè cunctis Editionibus præcedentibus longè præstantior.

Fruere igitur , B. L., hoc labore nostro et assiduâ operâ, quam , Deo dante, omnibus voluminibus e typo

graphiâ nostrâ prodituris, magis ac magis impendendam pollicemur.

« PoprzedniaDalej »