Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors][merged small][merged small]

Nvllvs sanè est, qui in dubium vocare possit, quod momenta. in quo vivimus temporis , praecipuè requirant indagationem Scripturæ Sacræ. Etenim nullo alio amplius titulo, nec sub ullâ aliâ specie et umbrâ Heterodoxi, seu potius Acatholici, verbi Divini Ministri et Prædicantes, auditores suos ac discipulos à veritate Catholicâ detinent et adducunt, nisi cum prætensâ ab ipsis Seripturâ sacrâ, quam perversè, arroganter, et insolenter ad suum sensum , contra universitatem , antiquitatem , et consensum contorquent, addunt, diminuunt, immutant. Verbum Domini clamitant ac vociferantur, illudque importunâ verborum impudentiâ, tantâque Scholiorum et explicationum farragine et cumulo cæcutienti multitudini effulminant, ut sive adversüs Ecclesiam Catholicam, sive superiorem potestatem conspirent, sive Principes inescatos fascinent, orthodoxosque Patres contumeliis ac conviciis afficiant, sive disciplinam et hierarchiam Ecclesiasticam diruant, etc. omneillud debeat esse purum putum

Verbum Dei; ipsorum ergo principio et gladio, ad quem pro

vocant, jugulentur.

Nec aliter Acatholici respondent suis in Religione innatâ vacillantibus, et ad veritatem Catholicam inclinantibus et convertentibus, quàm olim, tempore Christi, Judæi responderunt Nicodemo, occulto illi discipulo Christi, de quo Joannis c. 7. v. 52. ità legimus : Dùm Nicodemus innocentiam Salvatoris defenderat, responderunt et dixerunt ei Judæi: Numquid et tt. Galilæus es ? Scrutare Scripturas , et vide, quia à Galilaea Propheta non surgit. Nihil aliud, inquam, prætendunt et Acatholici , quam Scripturas, diccntes et inculcantes toto die :

[ocr errors]
[ocr errors]

jx $crutamini Sripturas; et invenietis, quod Roma sit Babylon, quod Papa sit Anti-Christus, quod Catholici contra Scripturam doceant, etc, $ed quàm vana hæc ipsorum putatitia gloria sit monslrabit præsens opus, in quo, quoniàm tàm pertinaciter et insulsè nos quasi ignorantes ad Scripturas provocant, earum aperto testimonio et auctoritate convincentur.

Mihi sanè, dùm per Scripturam Sacram, et ex illâ divinitùs atteplà luce veritatem Fidei et Religionis Romano-Catholicæ iiiinìgratiâ inveni, statim post salutiferam conversionem meam òjecerunt, dicentes : se nihil magis optare, quam ut Catholicam fidem ex Scripturis ipsis demonstrem , bene scientes , quòd et ego (absque omni vanâ gloriâ) Sacram Scripturam à jurentute noverim, 2. ad Timoth. 5. 15. Demonstravi istam, et juta monitum Divi Petri, dicentis : Parati semper ad satisfictionem omni poscenti vos rationem de eâ, quæ in vobis est, spe, 1. Petr. 5. 15. edidi librum germanicè intitulatum : Entutiler Catholisch oder vider de Sibel : sed quia iste libellus lùm iislractus et tantummodò controversos in se continet articulos fidei, melior mihi et gratior atque acceptior oblata est Occasio amorem meum et fervorem in studio Scripturistico publicè demonstrandi, dùm petiit à me Nobilis ac Spectatis. simis D. Weilh, velim ipsi libellum quemdam in octavâ formâ : Theraurus Bibliorum, etc. intitulatum, collectum à Gulielmo \llo Anglo, ac divulgatum et typis mandatum Antuerpiæ jam 1581, amplificare et corrigere. Adauxi hunc, et ex pluribus Aucloribus magni ponderis collegi hoc completum opus, quod lanlâ industriâ, sudore, et labore confectum est, ut vix comMelius ac perfectius esse possit, ad minimum à Lit. P. usquè ad ihem, cum his litteris colligendis plus temporis et adminiculi *Iuiiiierim, Omnia et singula dicta ipse evolvi, recognovi, ac *lilui, ilà ut assecurare Lectorem possim, caput et versus acturalissimè esse apposita.

De ulilitate, usu et commodo hujus Operis non necesse est muhum dicere, siquidem nulluin adesse poterit dubium; nam Wül pulchrius, quid utilius, quid magis necessarium, quàm *mnem suam scientiam, omnia principia , conciones, verba ct X. prolata per totam Sacram Scripturam diductis et allatis testimoniis confirmare ac exemplis divinis illustrare ? ut sive vera sententia eruenda, explicanda, confirmanda, aut exemplis sacris illustranda veniat, sive multiplices errorum labyrinthi et tenebræ detegendæ ac detergendæ sint, quas turpissima satanæ mancipia, et mastigiæ in extremâ hâc mundi senescentis tempestate offundere solent , mentem simul, et oculos per omnes Scripturæ Sacræ locos, certis quasi capsulis inclusos, nullo negotio circumducere, et ancipitem illum usquè ad divisionem animæ simul et spiritùs pertingentem verbi divini gladium (IHebr. 4. 1 2.) quaquaversum stringere possis. Si vis, exempli gratiâ, Theologus disserere de Attributis divinis , de trinitate Personarum , de Incarnatione Christi, de Spiritûs Sancti Processione à Patre et Filio, etc. evolve titulos : Deus, Christus, Spiritus Sanctus, etc. et invenies dicta et argumenta Biblica , quotquot de istà materiâ in Scripturis Sacris extant. Wisne de virtutibus et vitiis verba facere Moralista? quære titulos congruos, et satis tibi undiquè fiet. Visne controversiarum amator ac studiosus articulum controversum enucleare, et ex Scripturis S. demonstrare de Purgatorio, de invocatione Sanclorum, de Missâ, de oratione flexis genibus, et sic de aliis? evolve titulos, et invenies omnia prætensa clara. Et sic erit in omnibus Facultatibus et scientiarum generibus ; Physicus inveniet elementa quatuor, et quidquid aliàs in hoc sublunari occurrit; Casuista de restitutione, de Sacraumentis, et reliqua; et tandem Orator et Concionator de omni dabili materiâ reperiet dicta et exempla Biblica plurima, et singula in sacro textu utriusque Testamenti contenta. In summâ, hoc opus nihil continet, quod non ad depravatos hominum mores corripiendos et reprehendendos, tum ad fidem Christi propagandam et illustrandam, atque hæreses et sectas æternis tenebris abdendas et reservandas, contundendas et infringendas plurimùm valeat. Si daret Deus tempus, vires, et arma, Thesaurus quidem similis Patristicus iisdem Titulis instructus et subdivisionibus, item Thesaurus profanus et historicus in lucem prodire posset : nonne verò ex his tribus Thesauris, Biblico, Patristico, et Historico mille et mille discursus, *] sermones, et conciones formari, firmari, ac confirmari possent, absque ullo alio librorum vehiculo? Insuper vero vices hic Thesaurus supplere potest sic dictarum Concordantiarum, sed non vice versâ ; siquidem in istis Concordantiis solummodò verba, hic verò una cum verbis res maximi momenti continentur.

[graphic]
[graphic]

Non tandem titillantis alicujus laudis cupiditate pellectus sudorem in colligendis his titulis insumpsi, sed eo libentiùs hunc laborem, hanc operam suscepi (nam præter hanc, et aliquam tenuem judicii exercitationem nihil meum dici potest) quo majorem inde utilitatem et fructum Ecclesiam Dei Romano-Catholicam, cujus depositum est Scriptura Sacra,juxta effatum S. Pauli ad Rom. 5. 2., percepturam esse credidi, adeoque officii mei et muneris esse duxi, omnem operam navare, omne onus subire, omneque studium meum eò referre, quò Dei et Ecclesiæ suæ sanctæ promoveatur gloria.

Fruere igitur hoc Thesauro, Christiane Lector, et exspecta Conciliatorium et Onomasticum Biblicum. Vale, et fave, et Pro me deprecare Deum.

[graphic]

DE UTILITATE HUJUS OPERIS,

QUIDAM ITA CANIT :

Exiguus quamvis sit praesens mole libellus,
Nec modica in vastum pagina crescat opus,
Ast operis pretium bene justa appende bilaiee p.
Dices, crede mihi , maximus iste liber ;
Lectus enim poterit, me judice, vincere súmma,
Divitias Cresi , divitiasque Midae.
ille dabit dignos cælesti pectore mores,
Vivendi leges et pietatis opes :
Divitis ubertim virtutis munera fundet,
Quae potes undanti vix capere ipse sinu ;
Huc oculos animumque refer, manibusque paratis
Sedulus æternas quilibet aufer opes.
Fertilis hortus adest , maturis fructibus ingens,
Quo nihil uberius maximus orbis habet.
Multiplici hic surgunt aeterna munera vitae
Germine , felici dona legenda manu.
Hesperidum celebrant pomaria carmina vatum ,
Quasque habet Alcinoi nobilis hortus, opes,
ILaudibus immodicis celebrantur Adonidis horti,
Quique alii, Vatum, munere nomen habent.
Nos tibi non veterum canimus ludibria Vatum,
Non petit hic falsam fabula vana fidem :
Omnia sed fidei refero, et plenissima veri ,
Fabulaque in nostro carmine nulla sedet.
Hic sunt aetherei felicia munera Regis,
Sanctorum quidquid vota beata petunt.
Hic sunt mectarei fontes et flumina viva ,
Ambrosiæ hic Diæ dona beata fluunt.

[ocr errors]

Quo sumpto, non est dira timenda fames.
Ille brevi gyro sacri mysteria verbi
Claudit, et haec ubi sint invenienda , docet,

« PoprzedniaDalej »