Obrazy na stronie
PDF
ePub

dicturus sum. Ib. 17. 16. Vide

et v. 20.

di

Per memetipsum juravi, cit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, propter me, benedicam tibi. Ibid. 22. 16. Apparuit Isaac Dominus, et ait illi: Benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has. Ib. 26. 3.

Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, eo quòd obedierit Abraham voci meæ et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit. Ibid. 26. 4. 5. Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum, propter servum meum Abraham. v. 24. Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis. Num. 6. 27.

in

Benedixit Dominus Job in novissimis magis, quam principio. Job. 42. 12.

Quoniam tu benedices justo. Psal.. 5. 13.

Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam — Hic accipiet benedictionem à Domino. Psal. 23. 4. 5.

Benedictio Domini super caput justi : os autem impiorum operit iniquitas. Prov. io. 6. Qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem. Ecc. 32. 18.

Ascensurus in cœlum Salvator, eduxit discipulos suos in Bethaniam, et elevatis ma

nibus suis, benedixit eis. Luc. 24. 50.

Justos in finali benedicet
judicio.

Habitacula autem justorum benedicentur. Prov. 3. 33.

Benedictio Dei in mercedem justi festinat. Eccli. 11. 24. Benedictio illius quasi fluvius inundavit. Ibid. 39. 27.

Tunc dicet Rex his, qui à dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum à constitutione mundi. Mat. 25. 34.

Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Galat. 3. 9.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo. Ephes. 1. 3.

Benedicere debet homo Deum.

Benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Genes. 14. 20.

Qui spontè obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.Judic. 5.2.

Benedictus Deminus Deus hodiè, qui dedit David filium sapientissimum. 3. Reg. 5. 7. Vide 3. Reg. 8. 15.

Benedictus Dominus Deus Israël ab æterno usquè in æternum, et dicat omnis populus : Amen. 1. Paralip. 16. 36. Vide Esdr. 7. 27. 2. Esdr. 8. 5. Tob. 3. 13. c. 8. 7. c.

et 1.

6. c. 9.

12. 6. Judith. 13. 24. Psal. | Benedictio, quê homo homini 17. 47.. Dan. 2. 20.

Et nunc in omni corde, et ore collaudate et benedicite nomen Demini. Eccli. 39. 41. Benedic, anima mea Domino, et omnia quæ intra me sunt, nomini sancto ejus, anima mea benedic Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Psal. 102. 1.

Zacharias repletus Spiritu Sancto prophetavit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israël, etc. Luc. 1. 67 Vide et Luc. 2. 28. c. 24 53. Item. 2. Cor. 1. 3. et 1. Petr. 1. 3.

Humiliter.

Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini illi, quia fecit vobiscum misericordiam suam. Tob. 12.6. Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit,

ità factum est: sit Nomen Do-
mini benedictum. Job. 1. 21.
Benedicta gloria Domini de
loco suo. Ezech. 3. 12.

Perseveranter..
Omni tempore benedic Deum.
Tob. 4. 20.

Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Psal. 33. 2.

Benedicentes Dominum, exaltate illum, quantùm potestis : major enim est omni laude. Exaltantes eum replebimini virtute. Quis videbit eum, et enarrabit? et quis magnificabit eum, sicut est ab initio? Eccli.45.53.

benedicit.

Benedixit ei (Melchisedech), et ait Benedictus Abraham Deo excelso, qui creavit cœlum et terram, etc. Gen. 14.

19.

Jacob matris consilio benedicitur: loco Esau benedictionem accepit: ad cujus odium fugiendum monetur à matre, ut in Zaram ad Laban concedat. Ibid.c.27. Cùmque (Esau) ejulatu magnc fleret, motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terræ, et in rore cœli desuper erit benedictio tua. v. 39.

Deus autem omnipotens beciat, atque multiplicet, ut sis nedicat tibi, et crescere te fatibi benedictiones Abrahæ et in turbas populorum et det semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuo.Ibid. 28. 3. Vocavit itàque tuæ, quam pollicitus est avo Isaac Jacob, et benedixit eum,

[blocks in formation]

Oves vestras et armenta assumite,ut petieratis (ait Pharao Moysi et Aaron), et abeuntes benedicite mihi. Exod. 12. 32. Quæ postquàm Moyses cuncta vidit completa, benedixit cis. Ibid. 39. 43.

Et extendens (Aaron ) manum ad populum, benedixit ei: sicque completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit. Levit. 9. 22. Locutusque est Dominus ad Moysem, dicens: Loquere Aaron et filiis ejus : sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus et custodiat te ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui: convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Num. 6. 23.

Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. Ibid. 23. 20.

Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus. Num. 24. 9.

Balaam tertiò benedicit, et prospera vaticinatur de Israël et de Christo. Item de Amalecitis, Cinais, et Romanis. Ib. Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret Arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usquè in præsentem diem. Deut. 10. 6.

Non pernoctabit apud tepignus (pauperis) sed statim reddes ei antè solis occasum, ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi. Ib. 24. 12.

Benedicit Moyses moriturus duodecim tribubus Israël. Ibid. c. 33.

Et primùm quidem benedixit populo Israël post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta, quæ scripta erant in legis volumine. Josue. 8. 33.

Cui Caleb Quid habes, inquit? At illa (illius filia Axa) respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi, junge et irriguam. Ibid. 15. 18.

Benedixitque eis Josue, et dimisit eos, scilicet Rubenitas et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse. Ibid. 22. 6.

Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi, et benedicatur in tabernaculo suo. Judic. 5. 24.

Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias à Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas. Ruth 2. 12. Noemi videns Ruth nurum suam d Booz fuisse honoratam, dixit: Benedictus sit à Domino, quoniam eamdem gratiam, quam præbuerat vivis, servavit et mortuis. v. 20.

Benedicta, inquit, es à Domino, filia; et priorem misericordiam posteriore superasti. Ibid. 3. 10.

:

Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus dixitque ei Reddat tibi Dominus semen de muliere hâc pro fœnore, quod

commodasti Domino. 1. Reg.2. 20. Vide et Josue. 14. 13. Nuntiatum est David, quòd viri Jabes Galaad sepelissent Saul, dixitque ad eos: Benedicti vos à Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saül, et sepelistis eum. 2. Reg. 2. 5. Vide et 2 Reg. 14. 22. Item, 3. Reg. 1. 47.

Cùmque complesset (David) offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. 2. Reg. 6. 18. Convertitque Rex (Salomon) faciem suam, et benedixit omni ecclesiæ Israël, etc. 3. Reg. c. 8. Vide et 2. Par. 6. 3. Cùm complesset David, of ferens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 1. Paral. 16. 2.

Raguel cum lacrymis osculatus est Tobiam, et plorans suprà collum ejus, dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. Tob. 7. 6. Et apprehendens (Raguel) dexteram filiæ suæ, dextræ Tobiæ tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et

ipse conjungat vos, impleatque

benedictionem suam in vobis. v. 15. Vide et c. 9. v.

9.

Porrò Ozias Princeps populi Israël, dixit ad eam (Judith): Benedicta es tu, filia, à Domino Deo excelso, præ omnibus mulieribus super terram. Judith. 13. 23.

Quæ cùm exisset (Judith ) ad illum (Holofernem), benedixerunt eam omnes, unâ voce dicentes: Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israël, etc. Ibid. 15. 10. Vide et 1. Mach. 2. 69. Et non dixerunt, qui præteribant: Benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini. Psal. 128. 8. Vide et Psal. 117. 26.

Benedictio patris firmat domos filiorum. Eccli. 3. 11.

Sic virgo Maria ob fidei munditiam, benedicta dicitur ab Angelo. Luc. 1. 28. Exclamavit voce magnâ ( Elisabeth ) et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. v.42. Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi à Domino. v. 45.

Benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus, etc. Ibid. 2. 34.

Benedicite maledicentibus vobis,et orate pro calumniantibus vos. Ib. 6. 28.

Benedicite persequentibus vos; benedicite, et nolite maledicere. Rom. 12. 14.

Benedictio, quâ creaturæ consecrantur, et sanctifi

cantur.

Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. Exod. 28. 2.

Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fun

des super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur. Ibid. 29.6. Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum, quem de ariete separasti. v. 27. Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, etc. Levit. 21. 10.

Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. Ibid. 27. 28.

Assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam. Num. 5. 17.

Urbem autem, et omnia, quæ erant in eâ, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærararium Domini consecrarunt. Josue. 6. 24.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu meâ suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile, et nunc trado illud tibi. Jud. 17.3. Sed et omnia vasa aurea et argentea, et ænea consecravit 5. 14. David rex Domino, cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tàm de Idumæâ et Moab, et filiis Ammon, quàm de Philisthiim et Amalec. 1. Paral. 18. 11.

TOMUS I.

Qui iratus vehementius cadebat fuste latera (asinæ ejus), aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: quid feci tibi? cur percutis me? ecce jam tertid! etc. Num. 22. 27.

7

« PoprzedniaDalej »