Obrazy na stronie
PDF
ePub

Christo Jesu antè tempora sæcularia. 2. Tim. 1. 9. Justificati gratiâ ipsius, hæredes sumus vitæ æternæ. Tit. 3. 7. Vide et v. 5.

BELIS ET DRACONIS HISTORIA. DAN. 14. PER TOTUM.

BELLUM.

Bellum est pæna peccati. Quòd si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, etc.ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his, qui oderunt vos. Lev. 26. 14. Vide totum Caput.

ego

Quòd si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi quoque contra vos adversùs incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra. Ib. 26. 23.

Quòd si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodiè; venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. Maledictus eris in civitate, maledictus in agro maledictum horreum tuum, et maledicta reliquæ tuæ, etc. Deut. 28. 15. Vide et v. 36. usq. ad finem. Iratusque Dominus contra Israël, tradidit eos in manus diripientium qui ceperunt cos, et vendiderunt hostibus, qui habitabant per gyrum : nec

potuerunt resistere adversariis suis. Judic. 2. 14. Vide c. 3. et c. 4.

Fecerunt autem Filii Israël malum in conspectu Domini, qui tradidit illos in manu Madian septem annis, et oppressi sunt valdè ab eis. Ibid. 6. 1.

Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis etc. Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim, et filiorum Ammon. Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terrâ Amorrhæi, etc. Ibid. 10. 6. 7. 8.

Rursùmque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. Ibid. 13. 1.

Ideò iratus est furor Domini in populum suum

[ocr errors]

et extendit et manum suam super eum, percussit eum : et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum, quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furorejus, sed adhuc manus ejus extenta. Isa. 5. 25. Vide et Jerem. 5.16.

O mucro Domini, usquequò non quiesces? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile. Quomodò quiescet, cùm Dominus præceperit ei? Jerem. 47. 6. 7.

Fugite, salvate animas ves

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta, et hastas de Judâ trecenta millia. De Benjamin verò scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia: omnes isti viri fortissimi. Egressus est autem contra eos Zara Ethiops cum exercitu suo decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usquè Maresa. Porrò Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quæ est juxtà Marcsa, et invocavit Dominum Deum, et ait Domine, non est apud te ulla distantia, utrùm in paucis auxilieris, an in pluribus : adjuva nos, Domine Deus noster, in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine Deus noster tu es, non prævaleat contra te homo. Ex

coràm Asa et Juda : fugeruntque Ethiopes. Et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat, etc. 2. Paral. 14. 8. usq. ad. 13. Videct Reg. 14.6.

Patet in Abrahamo, quòd in bello liceat insidias adhibere. Genes. 14. Vide etiam Josue 8. et 10. Item Historiam Gedeonis. Judic. 6. etc. Cùmque levaret Moyses ma-terruit itàque Dominus Æthiopes nus suas, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. Exod. 17. 11. Vide et 2. Paralip. 12. 6. Venit autem Amalec, et pugnabat contra filios Israël in Raphidim. Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu meâ. Fecit Josue, ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem, et Aaron, et Hur ascenderunt super verticem collis, etc. Ibid. 17. 8. 9. 10.

Josaphat impio Achab affinitate junctus, ascendit cum eo contra Ramoth Galaad 400. pseudoprophetis victoriam promittentibus: Michæas autem contrarium prophetans, incarceratur: sed Achab juxtà Michææ prophetiam in bello occiditur. 2. Par.

c. 18.

Sennacherib Judæam invadente, Ezechias populum hor

tur victoriam, suos primùm ad constantiam exhortatus, profligavit, interfectis de ejus An-exercitu, unà cum Timotheo et Bacchide plusquàm 29,000 ità ut Nicanor solus effugiens, prædicaret, Judæos Deum hacere protectorem. 2. Mach. 8. Deus pugnat pro suis.

tatur fidere in Deum, à quo ille minis, et blaphemiis nititureumavertere. Orantibus autem Ezechiâ cum Isaia, gelus dissipat exercitum Sennacherib, qui fugiens à filiis occiditur. Porrò Ezechias nimia felicitate elatus, Deum offendit, cui impius filius Manasses succedit. Ibid. c. 32.

Judas Machabæus dux eximius prædicatur, qui perambulans civitates Judæa, trucidabat omnes impios: et occiso duce Apollonio, ejusque exercitu disperso, vicit cum paucis Syria exercitum, unà cum duce Serone. Iratus autem ob hoc rex Antiochus, profectus in Persidem, constituit | Lysiam vice regem, dato belli in Judæos apparatu, qui misit contra terram Juda Gorgiam cum exercitu: Judas autem et sui ad bellum se parant, maxi- | mè operibus pœnitentiæ et oratione ad Deum 1. Mach. 3.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Et ait Moyses ad populum ( Pharaone Israëlem persequente): Nolite timere: state, et videte magnalia Domini, quæ facturus est hodiè : Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquàm ultrà videbitis usquè in sempiternum. Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Exod. 14. 15.

Bellum contra Amalec, contra Amalecitas, et contra Madianitas, contra præceptum Dei. Exod. 17. Item. Ñum. 14. Item Josue. 6. Item 7. et 8. et 10. Vide et alibi, præcipuè in Libris Machabæorum.

Nolite metuere, nec timeatis eos: Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto, cunctis videntibus. Et in solitudine ( ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum suum, in omni vià, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. Deut. 1. 30.

Ne timeas eos loquitur de Og rege Basan): Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis Ibid. 5. 22.

Dixit autem David ad Philisthæum : Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël, quibus exprobrasti hodie, et dabit te Dominus in manu meâ, et percutiam te, et auferam caput tuum à te, etc. 1. Reg. 17. 45. Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat: Hæc dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem (loquitur de Ammonitis, Moabitis ac Syriis contra Josaphat insurgentibus): non est enim vestra pugna, sed Dei, etc. 2. Paral. 20. 15.

Qui docet manus meas ad prælium, et posuisti ut arcum æreum brachia mea. Psal. 17. 35.

Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. Psal. 143. 1.

Si revertimini, et quiescatis, salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra: et noluistis et dixistis: Nequaquàm, sed ad equos fugiemus. İsa. 30. 15.

Bellandum armis quoque
spiritualibus.

Abjiciamus ergò opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Rom. 13. 12.

Arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad

destructionem munitionum consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum, etc. 2. Cor. 10.4.

Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversùs insidias diaboli : quoniam non est nobis colluctatio adversùs carnem et sanguinem, sed adversùs principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitia in cœlestibus proptereà accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare, etc. Ephes. 6. 11.

Bellum fiat cum consilio et sapientia.

Si quandò accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primùm pacem. Deut. 20. 10. Quandò obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis, ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus debes per circuitum vastare regionem, quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum. v. 19.

Gubernaculis tractanda sunt bella. Prov. 20. 18.

Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus, et validus : quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt. Ibid. 24. 5

Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam. Civitas parva, et pauci in ea viri. Venit contra eam Rex magnus, et vallavit eam, extruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. Inventusque est in eâ vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. Et dicebam ego, meliorem esse sapientiam fortitudine. Eccles. g. 13. usq. ad 16. Melior est sapientia, quàm arma bellica. v. 1

18. Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendiis vestris. Luc. 3. 14.

Bellum utiliter vitatur.

Quandò egressus fueris adversùs hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re malâ. Deut. 23. 9..

Varius enim eventus est belli: nunc hunc, et nunc illum consumit gladius. 2. Reg. 11. 25.

Non litiges cum homine potente, ne fortè incidas in manus illius. Eccli. 8. 1.

Abstine te à lite, et minues peccata. Ibib. 28. 10.

Esto consentiens adversario tuo citò, dum est in viâ cum co. Matth 5. 25. Vide et Luc. 12. 58.

Bellum quibus de causis susceperint olim fideles. Quod cùm audisse: Abraham,

captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos, trecentos decem et octo, et persecutus est usque Dan, etc. Gen. 14. 14.

Ob hoc scelus (scilicet uxoris Levitici viri raptæ et mortuæ) pugnantes reliquæ tribus adversus Benjamin, semel atque iterùm bello inferiores, tertiò committentes jussu Domini prælium, tribum illam, præter sexcentos, qui in solitudinem fugerant, penitùs deleverunt. Judic. c. 20.

Quinque reges oppugnantes Gabaon immoto sole unius diei spatio vincuntur, et ex speluncâ extracti suspenduntur, pluresque aliæ civitates exscinduntur. Josue. c. 10.

Absente Davide, Amalecita Siceleg incenderant, ablatâ præda. Quos David persequens occidit, receptâ prædâ, quam singulis sociis ex æquo divisit, etiam iis qui ad sarcinas lassi remanserant. Reg. c. 30.

[merged small][merged small][ocr errors]

1.

Creavit Deus hominem ad imaginem suam benedixitque illis. Gen. 1. 27.

Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Ibid. 9. 1.

Dixit Deus ad Abraham : Egredere de terrâ tuâ et benedicam tibi. Ibid. 12. 1. Benedicam ei (Sarai) et ex illâ dabo tibi filium, cui bene-

« PoprzedniaDalej »