Obrazy na stronie
PDF

estis, daboque vobis humum Israël. Et ingredientur illùc , et auferent omnes offensiones , cunctasque abominationes ejus de illâ. Ezch. 1 1. 17. Anno uno regni ejus , ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam Prophetam , ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta amni, Dan. 9. 9. Scito ergò et animadverte : Ab exitu sermonis ut iterùm ædificetur Jerusalem usquè ad Christum ducem, hebdomades septem , et hebdomades sexaginta duæ erunt : et rursùm ædificabitur platea et muri in angustia temporum. v. 25. Ingressi itaque in Babylomem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usquè ad generationes septem : post hoc autem educam vos indè cum pace. Baruch 6. 2.

Liberatio adimpletur.

Cyrus , completis septuaginta captivitatis Babylonicæ annis , divinitius inspiratus, redditis vasis templi Salomonis 54oo , captivitatem Israelitis relaaeat, conccdcns templi reaedificationem. 1. Esdr. 1.

Numerus revertentium duce Zorobabel è captivitatc Babylonicd , in Jerusalem, ac donorum in reaedificationcm templi oblatorum. 1bid. c. 2.

Suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, et prædi

cavit in toto regno suo simul per scripturam , dicens : Hæc dicit Cyrus rex Persarum : Me constituit regem orbi terrarum Dominus Israël, Dominus excelsus, et significavit mihi ædificare domum sibi in Jerusalem, quæ est in Judæa. Si quis est ex genere vestro, Dominus ipsius ascendat cum eo in Jerusalem. 5. Esdr. 9. 9.

Babylonicæ captivitatis causa.

Factum est enim, cùm peccassent filii Israël I)omino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis AEgypti, coluerunt deos aliepos. 4. Reg. m 7. 7. Et ambulaverunt juxtà ritum gentium , quas consumpserat Dóminus in conspectu filiorum Israël, et regum Israël , quia similiter fecerant. v. 8. Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium Prophetarum et videntium, dicens: Revertimini à viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea, et cæremonias, juxtà omnem legem, quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum Pr0phetarum. v. 13. Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos à conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodò. v. 18. Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui : verùm ambulavit in erroribus Israël , quos operatusfuerat, etc. v. 19.

Prophetiæ contra Babylonem.

Filia Babylonis misera: beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis Psa!. 1 56. 8. Ingens et truculenta Babyloniorum vastatio à Medis, praedicitur. Isa. 15. Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum : et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas : et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. Ibid. 1 4. 2. Vide et v. 4. Cecidit , cecidit Babylon , et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram , etc. Ibid. 2 1. g. Babylonis humiliatio ac contritio prædicitur, propter ipsius superbiam , arrogantiam , et crudelitatem in Judæos suos captivos, et quia in maleficis, auguribus atque incantatoribus spem posuit. Hsa. 47. Cùmque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis , et super gentem illam , dicit Dominus, iniquitatem eorum , et super terram Chaldæorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Jerem. »5. 12. Vide et c. 51. 8. Babylon, quæ in captivitate affligit filios Israël, his in suam terram feliciter reductis , penitùs vastabitur à £gifi.

[ocr errors]

Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum : et contrà Babylonem mens ejus est , ut perdat eam ; quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. obid. 5 1. 1 1.

Et alius Angelus secutus est dicens : Cecidit, cecidit Babylon illa magna , quæ à vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes. Apoc. 14. 8.

Et facta est civitas magna in tres partes : et civitates gentium ceciderunt : et Babylon magna venit in memoriam antè Deum , dare illi calicem vini indignationis iræ ejus. Ibid. 16. 1 9. /ide c. 17. et 18.

BACCHANALIA.

Omnis quippè caro corruperat viam suam super terram. Gen. 6. 1 2. Propter quod iratus Dominus diluvio cuncta delevit.

Tenebræ Ægyptiae, quæ per tres dies durarunt, imago sunt tenebrarum et cæcitatis , quâ homines laborant , tribus diebus antecineralibus. Earod. 1 o. 22.

Sedit populus circà vitulum aureum manducantes et luden

tes etc. Ibid. 52. 6. IbAptiSMUS.

Baptismus à Christe praeceptus.

Euntes doceteomnesgent£; baptizantes eas in nomine Pa*

tris, et Filii, et Spiritùs Sancti. A1atth. 28. 1 9. Qui crediderit et baptizalus fuerit , salvus erit : qui verò non crediderit, condemnabitur. Marc. 16. 16. Amen dico tibi : Nisi quis renatus fuerit ex aquâ et Spiritu Sancto , non potest introire in regnum Dei. Joan. 5. 5.

Baptismum docuerunt Apostoli et administrarunt.

Petrus verò ad illos : Pænitentiam (inquit) agite : et baptizetur unusquisque vestrùm in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritûs Sancti. Actor. 2. 58. Qui ergò receperunt sermonem ejus , baptizati sunt : et appositæ sunt in die illâ animæ circiter tria millia. v. 41. Cum verò credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizantur viri ac mulieres. Ibid. 8. 12. Et jussit stare currum, et descenderunt uterque in aquam, Philippus et Eunuchus, et baptizavit eum. v. 58. Et confestìm ceciderunt ab oculis ejus tamquàm squamæ, et visum recepit, et surgens baptizatus est, etc. Ibid. 9. 18. \ì aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? Ibid. 1 o. 47. . Cùm autem baptizata esset

(1ydia) et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos. Ibid. 16. 1 5. /(ide et v. 55. Item c. ' 19. 4. Et nunc quid moraris? Exurge et baptisare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. Ibid. 22. 16. An ignoratis, quia quicumque bapiizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Romn. 6. 5. Gratias ago Deo, quòd neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Cajum. 1. Cor. i. 14. /ide Actor. 18. 8.

Baptismus salvat, et est lavacrum regenerationis.

Quod et vos nunc similis formæ salvos facit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per ressurrectionem Jesu Christi. 1. Petr. 5. 2 1.

Non ex operibus justitiæ. quæ fecimus iios, sed secundùm suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritùs Sancti, quem effudit in nos abundè per Jesum Christum Salvatorém nostrum. Tit. §. 3.

[merged small][ocr errors]

tur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Gen. 17. 1 4. Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam Spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. Isa. 44. 5. Et effundam super vos aquam mundam , et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Ezech. 56. 25. In die illâ erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem , in ablutionem peccatoris et menstruatæ. Zach. 15. m. Ruit Joannes in deserto bapùzans, et prædicans baptismum Moenitentiæ in remissionem peccatorum. Marc. 1. 4. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui verò non crediderit, condemnabitur. Ib. 16. 16. Respondit Jesus : Amen , amnem }£, tibi : nisi quis renatus fuerit ex aquâ et Spiritu Sancto , non potest introire in regnum Dei. Joan. 5. 5. /ide ibid. 1. 55. Petrus verò ad illos : Poenitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrùm in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum. Act. 2. 58. c. 8. 12. 58. c. 16. 55. c. 18. 8. An igaoratis,quia quicumque baptizati sumus in ChristoJesu, ToMrs I

in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ; ut quomodò Christus surrexit à mortuis per gloriam Patris, ità et nos in novitate vitæ ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati , et ultrà non serviamus peccato. Rom. 6. 5. 4. 5. 6. /ide Gal. 5. 97. Et hæc quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. 1. Cor. 6. 1 1. Ut illam ( Ecclesiam i. SanCtificaret ; mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhibéret ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Ephes. 5. 26. Et vos cùm mortui essetis in delictis , et præputio carnis vestræ, convificavit cum illo, donans vobis omnia delicta : delens quod adversùm nos erat chyrographum decreti, quod erat contrarium nobis , etc. Coloss. 2. 15. Non ex operibus justitiæ , uæ fecimus nos , sed secunÄ, suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis sgritas Sancti, quem effudit in nos abundè per Jesuin Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratiâ ipsius, hæredes simus secundùm spem vitæ æternæ. Tit. 5. 5. Accedamus cum vero corde — aspersi corda à conscientiâ malâ, et abluti corpus aquâ mundâ, etc. Hebr. 1 o. 22.

/ide 1. Petr. 3. 2 1. Baptismus non est iterandus.

Unus Dominus, una Fides, unum Baptisma. Ephes. 4. 5.

Impossibile est enim , eos qui sémel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritùs Sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt ; rursùs renovari ad poenitentiam , rursùm crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentuihabentes. IIebr.6.4. 5. 6.

Voluntariè enim peccantibus nobis post acceptam notitiamveritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, etc. Ib. 1 o. 96.

Masculus , cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa depopulo suo: quia pactum meum irritum fecit. Gen. 1 7. 14.

Et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube, et in mari. 1. Cor. 1 o. 1. 2.

Baptismus Joannis. Et baptizabantur ab eo

Joanne Baptistâ ) in Jordane, confitentes peccata sua. Matth. 5. 6. J^ide et v. 1 i. Baptismus Joannis undè erat? è coelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se , dicentes : Si dixerimus è coelo, dicet nobis : Quarè ergò non crediâiîis illíííc.TÌùii. § ì. J^ide Marc. 1 1. 5o. Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. Marc. 1. 4. /^ide et v. 8. Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum poenitentiæ in remissionem peccatorum. Luc. 5. 5. Respondit Joannes—Ego quidem aquâ baptizo vos : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. v. 16. Et omnis populus audiens, et Ε justificaverunt Deum, aptizati baptismo Joannis. Ib. 7. 29. . Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergòbaptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta? Respondit Joannes, dicens eis: Ego baptizo in aquâ, etc. Joan. i. 25. 26. Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aquâ , ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum , hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. v. 55. Erat autem et Joannes bap

« PoprzedniaDalej »