Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hoc non ex vobis; Dei enim donum est non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ephes.

2. 8.

Confestim autem percussit eum (Herodem) Angelus Domini, eo quòd non dedisset honorem Deo et consumptus à vermibus expiravit. Act. 12. 23. Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens à Patre luminum. Jac. 2. 16.

ARTIFEX.

Artifices, qui dies noctesque aliis occupantur, jubentur non immiscere se Ecclesiasticis rebus.

Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum. Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum. Sic omnis faber et architectus, qui noctem tanquàm diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia et assiduitas ejus variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus. Sic faber ferrarius sedens juxtà incudem, et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur: vox -mallei innovat aurem ejus. Et contra similitudinem vasis oculus ejus, etc. Eccli. 38, 26. usquè

ad51. Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte suâ sapiens est. Sine his omnibus non ædificatur civitas, et non habitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palàm facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur: sed creaturam ævi confimabunt, et deprecatio illorum in operatione artis, accommodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi. v. 35. usq. ad fin.

ASPECTUS INCAUTUS.

Vide OCULORUM CUSTODIA.

ASPERITAS VESTIUM.

Indutus est Jacob cilicio, lugens filium suum multo tempore. Gen. 37. 34.

Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum, qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis et plangite exequias Abner. 2. Reg. 3. 31.

Ponamus itaque saccos in lumbis nostris. 3. Reg. 20. 31. Accinxerunt saccis lumbos suos Servi Benadad. v. 32.

Operuit (Achab) cilicio carnem suam. Ib. 21. 27.

Viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecùs. 4. Reg. 6.

Et induerunt se sacerdotes ciliciis. Judich 4. 9. Præcincti

[blocks in formation]

Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Job. 16. 16.

Ego autem cùm mihi molesti essent, induebar cilicio. Psal. 34. 13.

Posui vestimentum meum cilicium. Psal. 68. 12.

[ocr errors]

Et erit pro fasciâ pectorali cilicium. Isa. 3. 24. Accingite vos ciliciis, plangite et ululate. Jerem. 4. 8. Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere. Ibid. 6. 26.

Plange, quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ. Joel. 1. 18. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei. v. 13.

Prædicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis. Jona. 3. 5. Et indutus est (Rex) sacco, et sedit in cinere. v. 6.

Mathathias et filii ejus operuerunt se ciliciis. 1. Mach. 2. 14. Jejunaverunt (Judas Machabæus et sui) induerunt se ciliciis et cinere. Ibid. 3. 47. Ipse Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, etc. Matth. 4. 4.

Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Ibid. 11. 8. Olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. v. 21.

ASTROLOGIA.

Astrologia quædam humana.

Fiant luminaria in firma

mento cœli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies, et annos: ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Gen. 1. 14.

Cunctis diebus terræ sementis et messis, frigus et æstus æstas et hiems, nox et dies non requiescent. Ibid. 8. 22.

Ne fortè elevatis oculis ad cœlum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas, quæ creavit Dominus Deus tuus inministerium cunctis gentibus, quæ sub cœlo sunt. Deut. 4. 19.

Qui fecit luminaria magnasolem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Psal. 135. 7. et 8.

Quarè dies diem superat, et iterùm lux lucem, et annus annum à sole? A Domini scientia separati sunt, facto sole, et præceptum custodiente, Per Dei sapientiam dividuntur. Eccli. 55. 7.

Dicebat autem ad turbas : Cùm videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit; et ità fit. Et cùm austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit; et fit. Luc. 12. 54. V. et Mat. 16. 2.

Quædam vana.

Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cœlos solus. stabiliens terram, et nullus me. cum irrita faciens signa divinoet ariolos in furorem vertens. Isa. 44. 24.

rum,

Convertens sapientes retrorsùm, et scientiam eorum stul- | tam faciens. Ibid. 47. 13.

Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent et salvent te augures cœli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi: ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt animam suam de manu flammæ. Ibid. 47. 13.

Juxtà vias Gentium nolite discere, et à signis cœli nolite metuere, quæ timent Gentes: quia leges populorum vanæ sunt. Jerem. 10. 2.

ASTUTIA ET CALLIDITAS MALA.

Primum astutiæ exemplum habemus in diabolo, qui non virum, sed mulierem in serpente, qui erat astutior cunctis animantibus, aggressus est et seduxit. Gen. c. 3. Vide. 2. Cor. 11. 3.

Vide astutiam Laban, qui voluit seducere Jacob, primò in uxore, secundò in mercede. Ibid. c. 29. et 30.

-

Astutia Rachelis. Ib. c. 31. Nec agas quidquam callidè ut benedicat tibi Dominus Deus. Deut. 15. 10. Astutia Gabaonitorum. Josuë. 9. 4.

Qui apprehendit sapientes in astutiâ eorum. Job. 5. 13. Vide 1. Cor. 3. 19.

Simulatores et callidi provocant iram Dei. Ibid. 36. 13.

[ocr errors]

Ut detur parvulis astutia.

Prov. 1. 4.

Intelligite, parvuli, astutiam. Ibid. 8. 5.

Qui autem dissimulat injuriam, callidus est. Ibid. 12. 16. Astutus omnia agit cum consilio. Ibid. 13. 16.

Astutus considerat gressus suos. Ib. 14. 15. Vide et v. 18. Stultus irridet disciplinam patris sui : qui autem custodit increpationes, astutior fiet. Ib. 15. 5.

Callidus vidit malum, et abscondit se. Ibid. 22. 3. Vide. et Cap. 27. 12.

Radix sapientiæ cui revelata est? et astutias illius quis agnovit? Eccli. 1. 6.

Omnis astutus agnoscit sapientiam. Ibid. 18. 28.

Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est. Ibid. 37. 21.

Comprehendam sapientes in astutiâ eorum. 1, Cor. 3. 19. Vide Job 5. 13.

Non ambulantes in astutiâ. 2. Cor. 4. 2.

Cùm essem astutus, dolo vos cepi. 2. Cor. 12. 16.

AUDIENDUM VERBUM DEI.
Vide VERBUM DEI.

[blocks in formation]

Responditque Achan Josue, et dixit ei Verè ego peccavi Domino Deo Israël; et sic et sic feci. Vidi enim inter spolia pallium coccineum valdè bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum; et concupiscens abstuli, et abscondi in terrà contra medium tabernaculi mei, argentumque fossâ humo operui. Josue 7. 20.

Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. 1. Reg. 8. 3. De Avaritia Giezi. 4. Reg. 5. 20. usque ad finem.

Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas. Psal. 36. 16. Mutuabitur peccator et non solvet; justus autem miseretur et tribuet. v. 21.

Sic semitæ omnis avari, animas possidentium rapiunt. Prov. 1. 19.

Qui confidit in divitiis suis corruet justi autem quasi virens folium germinabunt. Ib. 11.28. Non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium. Ibid. 12. 27. Melius est parum cum timore Domini, quàm thesauri magni et insatiabiles. Ibid. 15. 16. Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam : qui autem odit munera, vivet. v. 27.

Dux indigens prudentiâ, multos opprimet per calumniam: qui autem odit avaritiam, longi

[ocr errors]
[ocr errors]

fient dies ejus. Ibid. 28. 16. Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quòd egestas supervenit ei. v. 22.

Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: affer, affer. Ib.30. 15. Avarus non implebitur pecuniâ et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis et hoc ergò vanitas. Eccles. 5. 9.

Unus est, et secundum non habet-et tainen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis. Ib.4.8.Vide et Cap.59.

Væ, qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis, usque ad terminum loci: nunquid habitabitis vos soli in medio terræ? Isa. 5. 8.

Qui projicit avaritiam -- in excelsis habitabit. Ib. 33. 15.

Omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, à summo usquè ad novissimum. Ibid. 56. 11.

Propter iniquitatem avaritia ejus iratus sum. Ibid. 57. 17. Vide etiam Amos g. 1. Marc. 9. 7. 22. Actor 5. de Ananiâ et Saphira Actor. 16.29. de Questuariis. Item c. 19. 24. de Demetrio. Item c. 24. 26. Rom. 1. 29. 2. Cor. 9. 5. Ephes. 4. 19. 2. Petr. 2. v. 3. et 14.

A minore quippè usquè ad majorem omnes avaritiæ student à Propheta usque ad Sacerdotem cuncti faciunt dolum. Jerem. 6, 13.

Proptereà dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus : quia à minimo usquè

ad maximum omnes avaritiam sequuntur à Propheta usquè ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. Ibid. 8. 10. Eccè complosi manus meas super avaritiam tuam, quam fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tuf. Ezech. 22. 13.

Væ qui congregat avaritiam malum domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali. Habac. 2.9. Menelaus autem propter eorum, qui in potentiâ erant, avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitiâ ad insidias civium. 2 Mach. 4. 50. et Cap. 10, 20.

Nolite thesaurizare vobis thesauros in terrâ, ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures cffodiunt et furantur, etc. Matth. 6. 19.

Quid vultis mihi dare? et ego eum vobis tradam. Ibid. 26. 15. Vide Joan. 12. 4.

Tunc videns qui eum tradidit, quòd damnatus esset, pœnitentiâ ductus, retulit triginta argenteos principibus Sacerdotum et Senioribus etc. et laqueo se suspendit. Ipid. 27.3. Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum animæ suæ faciat? Marc. 8. 36.

Dixitque ad illos: Videte et cavete ab omni avaritiâ, quia non in abundantiâ cujusquam vita ejus est ex his, quæ possidet. Luc. 12, 15.

Vir autem quidam nomine Ananias cum Saphira uxore sua vendidit agrum, et fraudavit de pretio agri, consciâ uxore suâ et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit, etc. Actor. 5. 1.

Petrus ait Simoni Mago: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecuniâ possideri. Ibid. 8. 20.

Neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. 1. Cor. 6. 10.

Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Ephes. 5. 3.

Mortificate ergò membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus. Coloss. 3. 5.

Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum, et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, etc. 1. Tim. 6. 9.

Oportet enim Episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum. Tit. 1. 7. Quos oportet redargui, qui

« PoprzedniaDalej »