Obrazy na stronie
PDF
ePub

Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olci tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia, quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum. Deut. 12. 17. Ne comedatis, quæ immunda sunt. Hoc est animal, quod comedere debetis, bovem et ovem, et capram, cervum, et capream, etc. Ibid. 14. 3. De | his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, hæc comedere non debetis, ut camelum, leporem, chorogryllum: hæc quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. v. 7. Sus quoque, quoniam dividit ungulam, et non ruminat, immunda erit. v. 8.

Cave, ne immundum quidquam comedas. Judic. 13. 4. Adjuravit autem Saül populum, dicens: Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem. 1. Reg. 14. 24.

Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum ad os suum; timebat enim populus juramentum. Ibid. v. 26.

Dixit autem Saül ad Jonatham : Indica mihi, quid feceris? et indicavit ei Jonathas, et ait: Gustans gustavi in summitate virgæ, quæ erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior. Ibid. v. 43.

Cim audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et placatus est Dominus. 3. Reg. 21. 27. Vide et v. 4.

Prædicavit ibi (Esdras) jejunium juxtà fluvium Achava, ut affligeremur coram Domino Deo nostro. etc. 1. Esdr. 8. 21. Vide etiam 2. Paral. 20. 3. Item Judic. c. 20. 26., 2. Esdr. 9. Tob. 23. Baruch 1.5.

Nehemias jejunabat et orabat ante faciem Dei cæli. 2. Esdr. 1. 4.

Tobias filium suum ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato. Tob.

1. 10.

Et cùm omnes ederent ex cibis Gentilium, iste solus custodivit animam suam, et nunquam contaminatus est in escis eorum. Ibid. 1. 12.

Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna. Ibid. 12. 8. Humiliaverunt animas suas in jejuniis. Judith 4. 8.

Judith jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter Sabbata, et Neomenias, et festa domus Israël. Ibid. 8. 6.

Judith dixit: Nunc non potero manducare ex his, quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quæ mihi detuli, manducabo. Ibid. 12. 2.

Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus et ego cum ancillis

meis similiter jejunabo. Esther | ceris, erit in pondere. Ibid. 4.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus, et rogavit eunuchorum præpositum, ne contami naretur. Dan. 1. 8.

Dentur nobis tantummodò legumina ad vescendum. Ibid. v. 12.

Panem desiderabilem non co

Sapiens cor, et intelligibile abstinebit se à peccato, et in operibus justitiæ successus ha-medi, et caro et vinum non inbebit. Eccli. 3. 32.

Initium vitæ hominis aqua et panis. Ibid. 29. 28.

Utere quasi homo frugi his, quæ tibi apponuntur. Ibid. 31.

19.

Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam. In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. Qui autem abstinens est, adjiciet vitam. Ibid. 37. 32. 33. 34.

Si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent vir

troierunt in os meum. Ibid. 10, 3. Vide et 2. Mach. 6. 18. 24. de Eleazaro, qui se abstinuit ab esu carnium porcina

rum.

Contigit autem septem fratres unà cum matre sua apprehensos, compelli à rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos. 2. Mach. 7. 1.

Esca autem ejus (Joannis) erat locusta, et mel silvestre. Matth. 3. 4. Vide etiam 1. 18.

Salvator noster ductus in desertum, ibi jejunavit quadratutes: sobrietatem enim et pru-ginta dies. Matth. 4. 1. Vide dentiam docet et justitiam et etiam Luc. 4. 2. virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Sap. 8.7.

Beati, qui esuriunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Matth. 5. 6.

Sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et nilium, et viciam: et mittes ca in vas unum, et facics tibi panumero dierum, quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus co-dotibus? Ibid. 12. 4. medes illud, etc. Ezech. 4. 9.

Quomodò intravit (David) in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos nonlicebat ci edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacer

nes

Anna vidua non discedebat

Cibus autem tuus, quo ves- de templo, jejuniis et obsecra

tionibus serviens nocte ac die. animam. 1. Petr. 2. 11. Vide

Luc. 2. 37.

Jejunantibus Apostolis. Ac

tor. 13. 2.

Ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, à quibus custodientes vos, benè agetis. Ibid. 15. 29.

Abstinete vos ad tempus, ut expeditiùs vacetis orationi. 1. Cor. 7. 5.

Omnis enim, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem incorruptam. Ibid. 9. 25. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aërem verberans. Sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne fortè cùm aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. . 26. 27.

Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversùs spiritum. Gal. 5. 16. 17.

Nos autem, qui Dei sumus, sobrii simus. 1. Thess. 5. 8. Ab omni specie mala abstinete vos.

V. 22.

Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. 1. Tim. 4. 4. Vide et v. 3.

Juvenes hortare, ut sobrii sint. Tit. 2. 6.

Carissimi, obsecro vos, tamquam advenas et peregrinos, abstinere vos à carnalibus desideriis, quæ militant adversùs

et 2. Petr. 1. 6.

ABSTINENTIA A VINO. Vide etiam EBRIETAS ET gula.

Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quandò intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini; quia præceptum sempiternum in generationes vestras. Lev. 10. 9.

Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit et omne liquens, quod bibitur de universo vase, immundum erit. Ibid. 11. 34.

A vino et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent. Num. 6.3.

Cave ergo, ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas. Judic. 13. 4.

Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est, adjiciet vitam. Eccli. 37. 34.

Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab pater noster præcepit nobis, dicens: Non bibetis vinum vos et filii vestri, usque in sempiternum. Jerem. 35. 6.

Et vinum non bibet omnis sacerdos, quandò ingressurus est atrium interius. Ezech. 44. 21.

Erit enim magnus coram Domino, et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto reple

bitur adhuc ex utero matris suæ. Luc. 1. 15.

ABSTINENTIA A CIBO ET POTU EST LICITA PROPTER SCANDALUM ALTERIUS.

Non enim, inquit (Eleazarus), ætati nostræ dignum est fingere, ut multi adolescentium arbitrantes, Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum. Et ipsi 'propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram. 2 Mach. 6. 24.

Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum man-. ducat. Bonum est ei non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Rom. 14. 20 et 21.

Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem. 1. Cor. 8. 13.

ABSTINENTIE PRÆCEPTUM

VIOLARE NOLENTES..

Qui responderunt (Rechabita): Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis dicens: non bibetis vinum vos et filii vestri, usque in sempiternum. Jer. 35. 6.

At ille (Eleazarus) gloriosissimam mortem magis quàm odibilem vitam complectens, voluntariè præibat ad supplicium; cò quòd recusaverat carnem porcinam comedere. 2. Mach. 6. 19.

Contigit autem, septem fra

tres unà cum matre sua com

prehensos, compelli à Rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciaqui tos. Unus autem ex illis, erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere à nobis ? parati sumus mori magis, quàm patrias Dei leges prævaricari. Ibid.

7. 1. 2.

ABUSUS VESTIUM.

Non inductur mulier veste virili, nec vir veste femineâ; abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc. Deut. 22. 5.

Non decent stultum delicia, nec servum dominari principibus. Prov. 19. 10.

Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: Per servum cùm regnaverit; per stultum, cùm saturatus fuerit cibo; et per odiosam mulierem, cùm in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cùm fuerit hæres domina sux. Ibid. 30. 21. 22.

Tres species odivit anima mea, et aggravor valdè anima illorum: pauperem superbum, divitem mendacem, et senem fatuum et insensatum. Eccli.

25. 3. 4.

In illa die auferet Dominus | tiosâ. Sed quod decet mulieres ornamentum calceamentorum, promittentes pietatem per opera et lunulas et torques et moni- | bona. 1. Tim. 2. 9. 10. lia et armillas et mitras, etc. Isa. 3. 18.

Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum, et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in immunditiam; et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terræ in prædam, et contaminabunt illud. Ezech. 7. 20, 21.

Tu scis necessitatem meam, quòd abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quòd est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et detester illud quási pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei, etc. Esther 14. 16.

Quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Matth. 11.8.

Cavete à Scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis. Marc, 12. 38. 39.

Homo quidam erat dives, et inducbatur purpurâ et bysso, et epulabatur quotidiè splendidè. Luc. 16. 19.

Similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pre

Quarum (mulierum) non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus. 1. Petr. 3. 5.

ACCEPTATIO PERSONARUM.

Vide PERSONA.

ACCEPTATIO MUNERUM.

Respondit Abraham: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum, possessorem cæli et terræ. Quod à filo subtegminis usque ad corrigiam caliga, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas :Ego ditavi Abraham. Gen. 14. 22.

Cujus sunt ista quæ sequeris? respondebis: Servi tui Jacob; munera misit Domino meo Esau. Ibid. 32. 17. 18.

Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum. Exo. 23. 8.

Artifices venire compulsi, Dixerunt Moysi: Plus offert populus, quàm necessarium est, etc. Ibid. 36. 4. 5.

Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei. Numer. 22. 18. Vide etiam ibid. v. 7 et 17.

Non accipietis pretium ab co qui reus est sanguinis statim et ipse morietur. Ibid. 35. 31.

Quia Dominus Deus vester

« PoprzedniaDalej »