Obrazy na stronie
PDF
[blocks in formation]

manda, expecta reexpecta, expecta reexpecta, modicum ibi, modicum ibi : ut vadant et cadant retrorsùm, et conterantur, et illaqueentur et capiantur. Isa. 28. 15. Tacui semper, silui, patiens fui, sicut parturiens loquar. Ibid. 42. 14. Expandi manus meas totâ die ad j;;;;';;' incredulum, qui graditur in viâ non bonâ post cogitationes suas. Ibid. 65. 2. Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terrâ Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribitoimnis visio? Ezech. 1 9. 29. Non enim erit ultrà omnis visio cassa, neÄ divinatio ambigua in medio , iliorum Israël. Quia ego Dominus loquar : et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, etc. v. 24. et 25. An divitias bonitatis ejus (Dei), et patientiæ, et longanimitatis contemnis? Ignoras, quoniàm benignitas Dei ad poenitentiamteadducit?Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundùm opera ejus.

Rom. 2. 4. et seq.
Loquacitas. Vide Silentium.

[merged small][ocr errors][merged small]

$£ii; susceptos), et lavate

pedes vestros, et requiescite sub arbore. Gen. 18. 4. Et dixit (Loth Angelis hospitio susceptis): Obsecro,domini, declinatein domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, ct manè proficiscemini in viam vestram. Ibid. 1 9. 2. Et introductis ( fratribus Joseph) domum, attulit aquam (dispensator domùs), E. runt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum, Ibid. 45. 24. /ide c. 94. 59. Surgit à coenâ (Christus), et ponit vestimenta sua, et cùm accepisset linteum praecinxit se. Deindè mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum , et extergere linteo , quo erat præcinctus. Joan. 15. 4. 5. Si ergò ego lavi pedes vestros, Dominus et magister : ct vos debetis alter altcrius lavare pedes. v. 1 4. In operibus bonis testimonium habens (vidua, quae eligenda est), si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si Oinne % bonum subsecuta est. 1. Tim. 5. 1 o.

LUCTUS.

Lugendum super pcccato amarè.

Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiain ejusfusis lacrymis postulemus : non enim quasi

homo, sic Deus comminabitur, etc. Judith 8. 1 4. m 5. Nunqmid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? Dimitte ergò me, ut plangam paululum dolorem meum : antequàm vadam, etc. Job 1 o. 920. 2 1. Laboravi in gemitu meo, etc. Discedite à me, omnes, qui operamini iniquitatem. Psal. 6. 7. et 9. Deus, vitam meam anmumtiavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Psal. 55. 9. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Psal. 1 1 8. , 56. Tempus flendi. Eccles. 5. 4. Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum lsraël: quoniàm iniquam fecerunt viam suam , obliti sunt Domini Dei sui. Jcrem. 5. 2 1. In fletu venient, et in misericordiâ reducam eos. Ib. 51. g. Nunc ergò dicit Dominus : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. Et scindite corda vestra et non vestimenla vestra , etc. Joël. 9. 1 2. 15. Petrus cgressus foras, flevit amarè propter peccata. Matth. 96. 75. /ide Marc. 14. 7*. et Luc. 22. 69.

Super proæimo fructiferè.

Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. Eccli. 7. 58.

Quòd si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea à facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus $meus lacrymam , qùia captus 'est grex Domini. Jerem. 15. 17. IFlere cum flentibus. R. 1 9. m 5. Et qui flent, tanquàm non flentes. 1. Cor. 7. 5o. Et lugeam ífoíí, iis , qui antè peccaverunt, et non ege-runt pœnitentiam superimmunditiâ et fornicatione et impudicitiâ, quam gesserunt. 2. Cor. J 2. 2 1 .

LUX.

Luae est Detts in sc incomprehensibilis.

In manibus abscondit lucem, et præcipit ei, ut rursùs advenial. Annuntiat de eâ amico suo, quòd possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Job 56. 52. 55. Amictus lumine sicut vestimento. Psal. 1 o5. 2. Ego sum lux mundi. Joan. 8. 1 2. Lucem inhabitat (Deus) inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor et imperium sempiternum. Amen. 1. Tim. 6. 16. Quoniàm Deus lux est, et 'tenebræ in eo non sunt ullae. 1. Joan. 1. 5. /. et Joan. 8. 1 2.

Luae gratiæ illuminat ίntellectum.

Multi dicunt: Quis ostendit

nobis bona? Signatum est super nos lumen vultûs tui. Psal. 4. 6. 7. Doiimine, in lumine vultùs tui ambulabunt. Psal. 88. 16. Exortum est in tenebris lumen rectis Psat. 1 1 1. 4. Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. Isa. 9. 9. /ide c. 6o. m g. et 2o. Et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium. Ut aperires oculos cæcorum , etc. Ibid. 42. 6. 7. Eccè dedi te in lucem gen

tium, ut sis salus mea, etc. Ib.

49. 6. Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. Ibid. 5o. 1 0. Surge, illuminare, Jerusalem: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Ibid. 6o. 1. Consurgam, cum sedero in tenebris: Dominus lux mea est. Mich. 7. 8. Terra Zabulon et terra Nephthalim : via maris trans Jordanem, Galilæa gentium : populus, qui sedebat in tenebris , vidit lucem magnam. Matth. 4. 15. 16. Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Joan. 1. 9. Surgc qui dormis, et exsurge

à mortuis, et illuminabit te

Christus. Ephes. 5. 14.

In flammat affectum.

Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Psal. 49. 5. Lux orta est justo. et rectis corde lætitia. Psal. g6. 1 1. Domus Jacob , venite, et ambulemus in lumine Domini. Isa. 2. 5. Et ambulabunt gentes in -l'umine tuo. Ibid. 6o. 5. Quamdiù sum in mundo , lux sum mundi. Joan. 9. 5. Ambulate, dùm lucem habetis: ut non vos tenebræ comprehendant: et qui ambulat in tenebris , nescit quò vadat. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Ibid. 1 2. 55. 56. Eratis enim aliquandò tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate : fructus enim lucis est in omni honitate et justitiâ, etc. Ephes. 5. 8. 9. Vos autem , . fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquàm fur comprehendat: omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis , neque tenebrarum : igitur non dormiamus sicut et cæteri, sed vigilemus et sobrii simus. 1. Thess. 5. 4. et seq. Si dixerimus, quoniàm societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus; mentimur et veritatem non facimus. Si autem in luce ambulamus,

sicut et ipse est in luce; societatem habemus ad invicem. i. Joan. 1. 6. 7. Iterùm mandatum novum scribo v6bis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. Qui dicit, se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usquè adhuc. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. Ibid. 2. 8. etseq.

Luae gratiæ malis est odibili,

[ocr errors]
[ocr errors]

Lux oculorum lætificat animam. Prov. 15. 5o. Vos estis lux mundi. Matth. 6. m 4. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. v. 16. Qui autem facit veritatem , venit ad lucem, ut manifestemtur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Joan. 5. 2 1. Ille (Joannes) erat lucerna ardens, et lucens. Ibid. 5. 55. Providentes bona non tantùm coram Deo, sedetiam coram omnibus hominibus. Rom. 1 2. 17. Commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. 2. Cor. 4. 2. Providemus enim bona non solùm coramDeo, sed etiam coram hominibus. Ibid. 8. 2 1. Ut sitis sine querelâ et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo , verbum vitæ continentes, ad loriam meam in die Christi. Philipp. 2. 15. 16. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Ibid. 4. 5. In sapientiâ ambulate ad eos, qui foris sunt ; tempus redimentes. Coloss. 4. 5. In omnibus te ipsum præbe exemplum bonorum operum : in doctrinâ, in integritáte, etc. Tit. a. ;.

Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam : ut in eo, quod detrectant de vobis, tanquàm de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes,glorificent Deum in die visitationis. 1. Petr. 2. 1 a.

Luae est Christus.

Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta esteis. Isa. 9. 2. Ego Dominus vocavi te in justitiâ, et apprehendi manum tuam, et servavi te. Et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium. Ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, et de domo carceris sedentes in tenebris. Ib. 42. 6. 7. Eccè dedi te in lucem Gentium , ut sis salus mea usquè ad extremum terræ. Ibid. 4g. 6. /ide Actor. 15. 47. Surge, illuminare , Jerusalem : quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Ibid. 6o. 1. Etambulabunt Gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortûs tui. v. 5. Non erit tibi ampliùs sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ íí te; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. v. 1 9. /ide et v. 2o. In ipso vita erat lux hominum : et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Joan. 1. 4. 5. Iterùm ergò locutus est eis

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »